INSTRUMENTORUM Astronomicorum in hunc quidem modum consignationes expositæ (prout superius visum est) Mæchanicam Artis partem, quæ omnium prima esse debet, et sine quâ cætera incassum tentantur satis superque tractant, et omnimodis usibus non saltem jucundâ, sed et utili peneque necessariâ varietate ac copiâ sufficiunt. At si Organa hæc exercitio suo, atque ei cui destinantur, officio, apte, et absque incommodo applicari debent, requiritur non solum locus idoneus, sed et ædificia oportuna, in quibus hanc pragmatειam, citra difficultatem aut turbationes ullas administrare liceat. LOCVS vero sit inprimis editus, unde liberum circumquaque spectare Horizontem detur, nullis obstantibus aut sylvis aut montibus, aliisve ædificiis. Conducit etiam, eundem esse solitarium, et a vulgi strepitu remotum, quo otio liceat frui Philosophico, ita tamen, ut necessaria in promptu sint, et accessus subinde pateat Eruditis ac intelligentibus; arceatur vero promiscuum vulgus, talia nec capiens, nec in pretio, uti merentur, habens. Et licet loca, quæ in Meridionali terrarum plagâ existunt, ob Sphæræ rectiorem situm, et serenitates forte crebriores, præferenda videantur iis, quæ ad Polos vergunt, quæque magis sunt septentrionalia in hoc nimirum Arctoo situ; tamen cum non cuivis oportunum sit, Patriam aut locum in quo degit, eâ de caussâ mutare; nec etiam ea, quæ expetitur, conditio atque commoditas in Australioribus Terræ partibus quibusvis, præsertim ignotis et peregrinis forte concedatur; oportebit utique eâ contentum esse, et loci et temporis occasione, quæ offertur et præsto est, et difficultates atque incommoda, si quæ incidunt, constante diligentiâ superare; ne idem eveniat, quod de tempore vere Seneca ait: Parum habemus, sed multum perdimus. In Ægypto quidem, atque aliis Africæ et Asiæ locis; ubi veteres vixerunt Astronomi, ob Cœlum, uti ajunt, magis sudum, et Sphæram minus inclinatam, hæc promptius factitare daretur: At cum Bellona per Turcarum Imperium, omnes pene isthîc liberales artes expulerit; et Astronomiam ibi exulare, aut minus in pretio haberi |(nisi quatenus ab Arabibus forte adhuc quodammodo exercetur) verosimile est. De aliis Europæ partibus, quæ in Austrum vergunt, meliora utique speranda forent, quatenus Turcæ aut Moscho non parent: siquidem artes ingenuas isthîc non aversentur. At cum ea etiam regna aliis ut plurimum occupentur, et Astronomica minus (quod quidem scitur) curent, dispendium potius quam compendium facturus videtur, qui eas partes, utut Australiores iis, quæ nonnihil in Boream vergunt, prætulerit. Imo cum observationes hyberno tempore quando noctes longiores sunt, commodius et plenius perficiantur, habet Arctoa ora id prærogativæ, quod non tantum hoc præstet; sed et insuper intento suo gelu, spirantibus præsertim Borealibus ventis aërem ita depuret et extenuet, ut pluribus sæpenumero continuis diebus defæcatissimus sit; adeo ut stellæ noctu quam maxime fulgeant, atque scintillent; cum tamen in Australioribus Regionibus tunc creberrime aut pluat, aut cœlum alias nubibus obductum, udum sit, et cœlestium consideratationi minus pateat. Exoptavit quidem laudatissimæ memoriæ Princeps Gulielmus Hassiæ, etc. Landgravius, rebus Astronomicis impense addictus, iisque non leviter tinctus, ut in magis Australi terræ loco habitationem meam obtinerem, quo plenius Cœlestibus invigilarem, veluti ex literis quibusdam ejus ad me in Epistolarum Astronomicarum Tomo primo Pag. 21. impressis liquet. Idque optima intentione eum fecisse non est dubium, et forte etiam, quo me isthûc alliceret. Atqui ego existimo, in Daniâ non pauciores, quam vel in Hassiâ, aut quavis alia Germaniæ parte, (ut de cæteris Europæ regnis nunc non dicam) obtineri posse siderum observationes; nisi quod nonnullæ Stellæ in Australioribus plagis oriantur, quæ in Boreâ perpetuo latent. Quod tamen non magni est momenti, nec ad Astronomiæ redintegrationem admodum conducit. Testari id poterunt libri unus et viginti manuscripti, qui penes me sunt, totidem Annorum accuratissimas observationes in Daniâ peractas complectentes; quot et quales vix alibi, utut in magis meridionali Regione, a quoquam interea (absit invidia dicto) obtentas esse arbitror. In quibus non solum omnium Planetarum singulis Annis, et ne quidem Mercurio, rarius ob minorem a sole digressionem apparente, loca et vicissitudines crebro et multifariam explorata habentur: sed et inerrantium Stellarum, quotquot visui utcunque patent, positus subtilissime denotati sunt: Et postea in Canoni|cam descriptionem inde relati; qualem hactenus nulli etiam ex iis, qui Ægyptum et Australia, magisque (uti putatur) serena terrarum loca olim inhabitarunt, præbuisse deprehenduntur, uti neque ulli eorum successores, ubicunque tandem terrarum degentes. Quod me non ex arogantiâ ullâ aut contemptu veterum, sed rei veritate sic adstipulante proferre, brevi, volente Numine, palam faciam.
Atque hæc de eligendo loco (in quo tamen suo abundare sensu quemlibet permitto) sit admonuisse satis.
Plura ipsa occasio facile suggeret: Et si omnia pro voto haberi nequeant; acceptanda nihilominus, qualiscunque offertur, commoditas: ut aliquid potius quam nihil agatur.
ÆDIFICIA porro talia sunt extruenda, ut observationibus commode inserviunt, et Instrumenta quæque pro sua magnitudine et formâ firmiter et rite convenienterque disposita habeant, atque ab injuriâ aëris, ventorum et imbrium sarta tecta conservent; et simul supra ipsa Instrumenta ejuscemodi tegumentis constructa sint, ut ea, cum res postulat, levi negotio aperiri, rursumque claudi queant. Structurarum vero materiam omninô lapideam esse oportet, sive e coctis lateribus, sive alio fossili lapide; atque ubi opus est, columnis etiam marmoreis aut aliâs saxeis, Instrumenta firmitudinis caussâ fulciri, omniaque in fundo firmo figi, ne ullo modo vacillent, aut quid instabilitatis successive contrahant. Tegumenta autem ex leviore aliqua compagine confecta sint, quo facilius aperiantur et denuo componantur. Adesse etiam oportet habitationes et vaporaria pro iis qui talibus invigilant observatoribus. Et tam hæc quam alia requisita adeo concinne ordinata esse debent, ut nullæ molestiæ, nullæ difficultates aut importunitates opus ipsum retardent, aut tædiosum efficiant.
Poterit autem quilibet, cui sumptus suppetunt, pro suo arbitrio aliam atque aliam invenire atque construere ædificiorum hûc spectantium formam, pro loci oportunitate, atque Organorum conformatione et copiâ. Eâ igitur in re nemini quidpiam et peculiariter præscribendum censeo. Si tamen hanc quam nos elegimus atque in his architectonicis confecimus rationem, non parvo labore et sumptu in eâ Insulâ freti Danici navigiis celebri Venusia (vulgo Huena dicta) exantlatam et annis abhinc viginti duobus inchoatam scire desiderat; en et illam dabimus; quo et una constare possit, quibus in locis quibusque structura|rum formis Instrumenta illa, quorum antea figurationem et declarationem exhibuimus disposita fuerint. Hauriet deinde hinc quilibet quod volet, atque in suos usus accommodet. Spero enim aliquos suo tempore futuros, quos tam alta tangat cura, quique hæc imitari, aut etiam superare magnis conatibus elaborent.
FRIDERICVS SECVNDVS laudatissimæ memoriæ, Rex Daniæ et Norvagiæ, etc. nulli virtute, magnanimitate atque integritate cedens, qui ante annos decem ingenti cum luctu non saltem Daniæ et subditorum, sed et adjacentium Regionum fatis concessit, annum agens ætatis quinquagesimum quartum, diuturniore sane vitâ dignissimus, modo DEO ita visum fuisset: Is (inquam) optimus Rex, cum præter alias Heroicas dotes erga liberalia studia vere liberali et propenso esset animo, atque intellexisset, Astronomiam inter hæc principem locum obtinentem, a summis semper Monarchis et Regibus in summo etiam pretio habitam, multosque ex his laudabiliter in eâ versatos, nec minimam nominis perpetuitatem inde consecutos, hanc in suo etiam Regno præclare excoli atque foveri duxit operæpretium. Quapropter, ubi me illius instauratationi operam navare, atque in eâ palæstrâ multis jam annis inde ab adolescentiâ versatum percepisset; adeo ut hujus continuandæ et ad optatum finem perducendæ gratiâ, relictâ Patriâ in Germaniam, quo quietius et oportunius eidem vacarem, discedere animum induxissem; me accersitum, ut isthîc in Daniâ idem exequerer, clementi benevolentiâ adhortatus est: et sponte oblata Insulâ celeberrimi freti Danici Venusia, communiter (uti dictum) Huennâ appellata, commoditatem hisce Cœlestibus studiis ibi operam dandi Regio favore largitus est: veluti alias quoque hujus nunquam satis laudati Regis consilii mentionem et memoriam recolere soleo; cum non tantummodo de me, sed et de tota re Astronomicâ hac ratione sit eximie meritus. Quare universam Posteritatem, ad quam (uti spero) hujus rei ususfructus aliquando perveniet, Serenissimi et Optimi illius Regis nomen gratâ mente celebrare decet. Ex illius itaque præstantissimi Regis decreto, atque voluntate clementi, cum in dictâ Insulâ ædificia Astronomico negotio apta solide et magnifice â me construenda forent, elegi locum maxime in eâ æditum (cum et tota Insula per se alte extaret) prope ejus quasi meditullium, ubi Arcem ex ipso Cœlo, cujus observationibus inservire deberet, denominatam, et Uraniburgum ob id dictam fundamentaliter construere aggressus sum; incipiensque ab Anno 1576. successivis temporibus eandem absolvi: cujus Orthographiam hîc Seeundum totam ejusdem formam et capacitatem, quantum in plano fieri po|tuit, repræsentatam vides. Particularia vero, quæ in hac delineatione exponenda veniunt, in hunc modum se habent; quatenus literis, quæ peculiaribus locis annotatæ sunt, singula indicare datur: A. Domus præcipua in ipso meditullio totius capacitatis extructa; et per quatuor sua latera æquale quadratum efficientia in 4. Mundi plagas exactissime vergens; ita ut duæ turriculæ Meridiem et Septentrionem, ambæ vero valvæ Ortum et Occasum exquisite respiciant. E. Porta Orientalis opere rustico et Tuscano composita. D. Porta Occidentalis eodem opere elaborata. Habuerunt autem hæ binæ portæ superius duos Canes majores Anglicanos excubitores in conveniente domunculâ, ut undique adventantes latratu indicarent. B. Officina Typographica, majoris domus Idæam parva forma quodammodo referens. C. Domuncula pro ministris, etiam majorem domum, quoad frontispicia, et quædam alia repræsentans. F. Interior valli facies. G. Exterior ejus forma cum suâ dispositione. N. Quatuor viæ versus ambas portas et utranque domunculam ducentes, quæ in 4. Mundi plagas ad amussim excurrunt. O. Quatuor januæ hortorum. M. Pergulæ quatuor in illis Semicircularibus vallis amœnitatis gratiâ dispositæ. L. Horti herbarum et florum. H. Horti Arborum varii generis numero circiter trecentarum, etc. Atque hæc est totius capacitatis descriptio. Habet autem valli ambitus figuram quadratam, in medio semicirculari intertextam, ut in antecedente designatione patet. Singula vero Quadrati latera continent pedes 300. Crassities valli fundamentalis est pedum viginti. Altitudo ejus 22. pedum: Diameter vero semicircularis valli interior est pedum circiter nonaginta. Domus ipsa in medio sita, quæ etiam exacte, uti dixi, quadrata est, habet in singulis lateribus circiter pedes 60. Altitudo Muri 45. pedum. Turres vero rotundæ a Meridie et Septentrione appositæ habent 22. pedes in Diametro, quibus ambitus exterius adhærentes addunt pedes 1O. Porticus ab Oriente et Occidente inferius Quadrati habent 15. pedes in quolibet latere. Tota altitudo domus a Terræ superficie usque ad Pegasum supremum est pedum 75. Domus etiam ipsa, quâqua versum patet, hypogæa habet ædificia, quorum profunditas est pedum 12. Imô et quædam alia sunt infra hæc. Ista vero subterranea cum sint, hîc non repræsentantur, utut multis constent discriminationibus, et in varios usus ordinata sint, quæ etiam magnis sumptibus, et pene non minoribus, quam superior domus pars, quæ ultra Terræ planitiem extat, ac sub dîo patet, confecta sunt.
Præcipuæ vero hujus domus in meditullio sitæ pleniorem designationem et expositionem nunc subjungam, quo omnia magis discrete pateant: atque |ibi nonnulla e subterraneis, quæque Cryptica sunt, quatenus fieri potest, atque in plano talia imitari utcunque conceditur, exhibebo. Nam omnia isthîc confecta, non solum inferius sed etiam exterius; utut domus hæc talia tamque multiplicia continere non facile crederetur, recensere nimis prolixum, et forte quibusdam tædiosum foret.
ICHNOGRAPHIA ET EIVS EXPLICATIO.
A Ianua Orientalis. C. Occidentalis. Θ. Transitus 4. ad angulos rectos concurrentes, qui tamen postea in tres redacti sunt, ut Cœnaculum hybernum sive hypocaustum D ampliaretur, atque in ejus angulo post fornacem, parvum quoddam et secretum laboratorium spagyricum esset, in quo tamen quinque distinctim erant furni, qui promptius ad manus isthîc operi Pyronomico inserviebant, ne semper in majus illud descendendum foret. B. Fons aquarium volubilem rotans, qui aquas hinc inde cum lubuit, in sublime eiaculabatur. D. Cœnaculum illud hybernum. E.F.G. Cameræ pro hospitibus. L. Gradus pro ascensu in superiorem contignationem. H. Coquina. K. Puteus cementitius 40. ulnas profundus, artificio hydraulico serviens et aquas per siphones hinc inde occulte per murum transeuntes in singulas Cameras tam superiores quam inferiores distribuens. P. Gradus pro descensu in laboratorium Chymicum. T. Bibliotheca. W. Globus magnus Orichalcicus num. 22. exhibitus. V. Quatuor Mensæ pro Studiosis. 4. Camini tam e laboratorio inferiori ascendentes, quam in quatuor angulis conclavium. Y. Lecti in ijsdem conclavibus, hinc inde dispositi. Cætera acutus inspector propriâ intentione facile discernet. Intelligenda autem sunt hæc omnia in eâ quantitate, veluti fundamento maioris domus supra depictæ quadrare poterunt: Licet hîc coarctationis loci gratiâ in duplo quasi minori formâ exhibeantur.
||EXPLICATIO PARTIVM MAIORIS ET PRÆCIPVÆ DOMVS.
HÆC major et præcipua Arcis Uraniburgicæ domus a me exædificari cæpta est Anno 1576. Posuitque ejus primum fundamentalem lapidem, Serenissimi et Potentissimi Galliarum Regis in Daniâ plurimis Annis Legatus Magnificus Dominus CAROLVS DANZÆVS, vir integritate, virtute et rerum usu nulli secundus, et Doctrinis insuper liberalibus præclare imbutus; qui cum me singulari et constanti amore, quam diu vixit (obiit enim ante Octennium ætatis anno Octuagesimo primo) prosecutus fuerit, mihi et meis rebus plurimum semper favebat. Et simul ac domum hanc construendam intellexit, se primum lapidem angularem isthîc collocaturum sponte addixit. Moxque in Porphyrio quodam saxo verba sequentia exscindi curavit.
REGNANTE IN DANIA FRIDERICO II.
CAROLVS DANZÆVS AQVITANVS. R.G.I.D.L. DOMVI HVIC, PHILOSOPHIÆ INPRIMISQVE ASTRORVM CONTEMPLATIONI REGIS DECRETO A NOBILI VIRO TYCHONE BRAHE DE KNVDSTRVP EXTRVCTÆ VOTIVVM HVNC LAPIDEM MEMORIÆ ET FELICIS AVSPICII ERGO P.
ANNO CIϽ. IϽ. LXXVI.
VI. ID. AVGVSTI.
Cum vero dies is, fundationi destinatus, instaret, accessit optimus ille Danzæus, comitatus aliquot Nobilibus viris, tum quoque quibusdam doctis ex amicis communibus, qui huic actui interessent: et die octavo Augusti mane exoriente sole una cum ♃ juxta cor ♌, Lunâ occiduum cardinem in ♒ occupante, in omnium nostrum præsentiâ lapidem eundem locavit, litando prius solenniter vinis diversis, et fausta quæque precando, suffragantibus iis, qui circumstabant amicis. Constitutus autem est hic lapis in angulo domus orientali versus Notapelioten, velut in apposita figuratione juxta literam F. exprimitur. Postmodum tota domus exstrui cœpit; et successivis annis absoluta est; utut non paucæ aut leves intereâ obrepserint difficultates et remoræ, de quibus jam non attinet dicere. Explicatio vero Orthographiæ ejusdem domus hîc assignatæ ita se habet: A. Ianua Orientalis ex Ionico et Dorico opere composita. B. Cænaculum hybernum. F. Lapis ille, cujus memini, fundamentalis, quem posuit dictus Legatus Gallicus. G. et H. Fenestræ cellæ subterraneæ. C. Camera pro hospitibus: Suntque versus occasum duæ similes. M. Musæum cum bibliotheca. L. Laboratorium chymicum subterraneum rotundum, |continens 16. varias fornaces Arti Spagyricæ destinatas. I. Foramen per quod demittuntur carbones pro laboribus Pyronomicis. Z. Cella subterranea pro reponendis lignis. q. Coquina. D. Camera vocata rubea, α Camera flava octogonalis. E. Camera Cærulea. His tribus respondet versus occasum Cœnaculum majus æstivum viridi colore, et in Tabulato herbarum præcipuarum picturis exornatum, unde Navium, æstivo præsertim tempore præternavigantium ingens numerus iucunde prospicitur. X. Fenestræ superioris contignationis. O. Observatorium majus Meridionale, aliquot insignes et majores machinas Astronomicas continens, præsertim Semicirculum Azimuthalem, Regulas Ptolemaicas, sextantem Orichalcicum pro Altitudinibus capiendis, Quadrantem Orichalcicum mediocrem Azimuthalem: quæ suo loco superius et repræsentata, et exposita sunt, nimirum numero 8. 9. 4. 3. retinendo videlicet eundem ordinem, quo hîc recensentur Instrumenta. Quod et in sequentibus (ubi opus) intelligendum. P. Globus quidam cui imponitur Instrumentum inter observandum distantias Stellarum, ut fulcri loco sit, quo in eo ad omnes plagas convolvi possit, qualis etiam depingitur superius apud Sextantem, num. 16. Huic similis versus occasum respondet. Q. Ambitus Octogonalis, in quo situs est Globus prædictus. N. Observatorium minus Meridionale Armillas Æquatorias capiens undiquaque Orichalcicas num. 13. indicatas. W. Descensus in laboratorium et ascensus in Observatorium. R. Observatorium majus Septentrionale, aliquot etiam magnis Instrumentis refertum; utpote Regulis sive Parallatico majore Orichalcico, quod in muri circumferentiâ Azimutha etiam monstraret num. 1O. explanato. Erat quoque in eâdem Turri Sextans per unicum Observatorem distantias præbens: et Arcus ille bipartitus; atque illud Instrumentum cujus in observanda novâ stella olim usus erat: quæ tria antea numeris 17. et 15. et 18. exponuntur. Conservabatur etiam ibidem Parallaticum quoddam ligneum a magno illo Copernico quondam in usu habitum et mihi Warmia dono missum: Cujus suo loco mentionem feci. S. Observatorium minus Septentrionale, alias Armillas Æquatorias continens num. 12. delineatas. T. Alius Globus similis priori, fulcri loco imponendis Sextantibus inserviens, cui etiam versus occasum similis respondet. In loco autem superiore ipsius domus, ubi fenestræ rotundæ visuntur, octogona cubicula sunt, pro studiosis. ε. Suprema Camera Octogonalis proxime infra cuspidem domus, ex qua undique patet prospectus habens in circuitu ambitum, quem Galleriam vocant supra ipsum tectum, γγ. Structuræ Octogonales, in quibus imagines excisæ 4. Anni partes referentes, conspiciuntur, ßß. Septem Camini in unum desinentes versus austrum, et alii septem versus Boream, ita ut omnes Camini totius domus in duobus locis distinctim concurrant, ν. Horologium, cujus campana ς. superius pendet. λ. Pegasus auratus, qui versatili indice, infra tabulatum supremæ Cameræ ostendit, unde venti spirent. Ibique alius index in eodem centro volubilis horas monstrat. Talis est exterior facies domus, sive ab Oriente sive ab Occasu spectetur, et si Meridionalem partem quis cum |Septentrionali conferat, eandem etiam inveniet formam, ita ut omnia sibi invicem correspondeant, et competente Symmetriâ constent; prout in Architectonicis, si artificiose et debito modo conficienda sunt, requiritur. Quin et subterranea, quæ punctatis lineolis inferius conspiciuntur, sic sunt accipienda: Infra Turrim Australem quicquid cernitur, laboratorium Pyronomicum, quoad fieri potuit, exprimit; ubi 1. Mensa est rotunda in ejus meditullio sita: in quâ reponantur ea, quæ præparanda sunt. Numerus 2. furnos varii generis circumcirca dispositos utcunque repræsentat. Erantque numero 16. Tria balnea diversimoda. Vnus digestorius in cineribus, quatuor magni athanores, duo parvi, duo furni destillatorii in arenâ vel cineribus, Vnus pro vesicâ magnâ, duplicibus canalibus adaptatâ. Alius secretus furnus cum lampadibus. Duo reverberatorii furni, quorum unus in directum, alter per lineam Helicam tam aperte quam clause reverberabat. Eratque major fornacum pars e lapidibus fossilibus e Norvagiâ allatis, quas Bergenses vocant: siquidem hi ignem fortissimum sustineant, et affabre elaborari queant. Sed singula quæ in hoc erant laboratorio, si exponenda forent, non paucis absolverentur. Quæ infra ipsam majorem domum designata sunt, Cellas, repositoria, et penu, indicant subterranea. Vbi januæ per quas hinc inde fit ingressus num. 3. Columnæ autem sustentaculi loco dispositæ num. 4. notantur. Sub Boreali Turri iuxta num. 5. Puteus ille Cementitius cernitur 40. ulnas profundus: cujus postea in Ichnographiâ ulterior fit mentio. Numero 6. Cistæ sunt Cementitiæ, in quibus edulia quædam conservabantur. Cætera partim figura exprimit, partim subintelligenda veniunt.
ETSI in ipsâ principaliore Arcis domo Turres versus Austrum et Septentrionem constitutæ, cum suis appendicibus hinc inde extantibus pro non paucis Instrumentis utut amplis isthic commode disponendis sufficerent; tamen cum successive certis de caussis plura adhuc confieri curarem, quæ non satis competenter istis continerentur spaciis, ut unicuilibet suus usus sine alterius obstaculo constaret, postmodum circa Annum 1584. in colle quodam extra Arcem versus Meridiem 70. circiter passibus minoribus a vallo remoto Observatorium quoddam subterraneum Cryptis diversis e solido muro ab imo ad summum extructis confieri feci labore et sumptu non modico; partim ut in eo quædam ex præcipuis Instrumentis tuto et firmiter disponerem, ne ab ullis ventis quidpiam disturbarentur, atque commodius usui inservirent; partim ut Studiosos meos, cum plures adessent a se invicem disiungerem, et quibusdam in ipsâ Arce, quibusdam vero in hisce Cryptis observationes exequendas præmonstrarem, ne sibi invicem impedimento forent; aut observata priusquam vellem, inter se conferrent. Appellavi autem hoc Observatorium Danicâ lingua Stiernburg quod et Germanis fere idem, Latine Stellæburgum Sonat. Cujus formam et Orthographiam una cum suâ Ichnographia hîc vides. Quorum explicatio brevibus indicata hæc est. A. Portale ex Ionico opere compositum, per quod fit descensus in Cryptas hujus Observatorii, superius habens tres Leones Coronatos affabre excisos, et hinc inde lapides Porphyrios, qui inscriptiones convenientes primo libro Epistolarum Astronomicarum, in eo loco, ubi de hoc Obfervatorio Cryptico agitur, insertas exhibent; quas nimis longum foret hîc repetere. Posteriorem tamen quæ universalior est, mox dabimus. B. rotundum laquearium, sub quo hypocaustum, in quod undique e Cryptis ingressus patet. C. Crypta pro Armillis Æquatorijs majoribus num. 14. delineatis. D. Crypta pro Quadrante magno volubili appellato num. 6. antea expresso. E. Crypta pro Armillis Zodiacalibus num. 11. expositis. F. Crypta pro magno Quadrato Geometrico Chalybeum interius Quadrantem continente, num. 7. signato. G. Crypta pro sextante Quadricubitali in suo fulcro et Globo convolubili qui numero 16. repræsentatur. Hæc quoad Cryptas ipsas breviter indicata sint. Inscriptio autem, de qua dixi, ab alterâ parte Portalis versus Meridiem in lapide Porphyrio aureis literis insignita talis est:
|D.O.M.
POSTERITATIQVE SACRVM.
ASTRONOMIAM SCIENTIARUM OMNIUM ANTIQUISSIMAM ET PRÆSTANTISSIMAM DIU QUIDEM MULTUMQUE CULTAM, NONDVM TAMEN SATIS SOLIDE CONSTITVTAM, AVT A MENDIS VINDICATAM ANIMADVERTENS, EI INSTAVRANDÆ PERFICIENDÆQVE VARIA EADEMQVE EXACTA ADINVENIT CONSTRVXITQVE ORGANA, AD OMNIMODAS CŒLESTIVM CORPORVM OBSERVATIONES SVFFICIENTIA, LABORE, DILIGENTIA, IMPENDIOQVE IMCREDIBILI, QVÆ PARTIM PROXIMA EANDEM OB CAVSSAM EXÆDIFICATA ARCE VRANIBVRGO, PARTIM HISCE CRYPTIS AD CONSTANTIOREM ET OPORTVNIOREM VSVM DISPOSVIT; TIBIQVE O INCLYTA OMNI ÆVO SVCCESSVRA POSTERITAS HVNC THESAVRVM RARISSIMVM ET PRETIOSISSIMVM COMMENDANS, DICANS, CONSECRANS; VT IN ÆTERNI DEI, ADMIRANDÆ CŒLESTIS MACHINÆ OPIFICIS GLORIAM, ARTISQVE DIVINÆ PROPAGATIONEM, AC PATRIÆ HONOREM, PERPETVO CONSERVES, NEC VETVSTATE, ALIOVE INCOMMODO COLLABASSERE, AVT ALIORSVM TRANSFERRI, VEL QVOCVNQVE MODO VIOLARI SINAS: SI NIHIL ALIVD, AVTHORIS SALTEM VNIVERSI VINDICEM REVERENS OCVLVM.
QVI EA CVNCTA IN HAC INSVLA ET INCHOAVIT ET ABSOLVIT; HOC MONVMENTO POSITO TE ROGAT ET OBTESTATVR.
TYCHO BRAHE O. F.
HAVE QVI HÆC LEGIS FACISQVE, ET VALE.
Exterius in area hujus capacitatis Stellæburgicæ columnæ lapideæ H.I. utrinque ad Ortum et Occasum dispositæ; pro Regulis Ptolemaicis imponendis, quam Armillis minoribus portatilibus, quando requiritur, sustinendis. K.L.N.O. Globi fulcris suis incumbentes, et in dictâ areâ nonnunquam dispositi, ut ijs Sextantes ad quemcunque Stellarum situm collimandum reclinentur. M. Mensa lapidea et rotunda, Quadranti portatili, aliis minoribus Instrumentis in eâ, cum libuerit, constituendis, ut Observationibus commode inserviant, destinata. Reliqua oculatus et intelligens considerator per se animadvertet.
ICHNOGRAPIHIÆ EXPOSITIO.
A Vestibulum quo per Gradus Observatorium subintratur. B. Hypocaustum quadratum. C. Crypta pro Armillis maximis Æquatoriis. D. pro Quadrante Volubili. E. Pro Armillis Zodiacalibus. F. Pro Quadrante Chalybeo magno habente exterius Quadratum Geometricum etiam Chalybeum. G. Pro Sextante Quadricubitali Globo suo convolubili imposito. HH. Columnæ la|pideæ ad occiduam plagam dispositæ. II. Aliæ columnæ lapideæ Orientem versus locatæ. K.L.N.T. Globi fulciendis Sextantibus Astronomicis, extrâ positi. M. Mensa rotunda saxea. O. Lectus, in quo aliquando inter observandum mihi requiescere liceret, si forte continua ob nubium interventum non concederetur serenitas. Q. Alius similis et amplior in eundem usum pro Studiosis. P. fornax. V. Mensa. S. initium subterranei meatus quem infra vallum atque hortum in Arcem aliquando inque laboratorium Pyronomicum deducere animus erat. Inchoatus enim est; sed non absolutus. Exterior area cum suâ Galleriâ habet in quo libet sui quadrati latere, quatuor Mundi plagas respiciente pedes septuaginta. Diameter vero semicirculi medio loco intercepti est pedum viginti quatuor. In duobus autem Angulis hujus quadratæ areæ versus Notapelioten et Notolybicum Thecæ quædam oportunæ sunt, in quibus majus illud Instrumentum Semicirculare, quo distantiæ siderum ultra Quadrantem capiuntur, cujus delineatio non est inter alia Instrumenta exhibita: sed post ea brevibus saltem indicata; tum quoque Sextantes alii, similiaque Organa mobilia, quorum usus non semper requiritur, sarta tecta conservabantur, quemadmodum etiam ad angulos Borrhapelioten et Borolybicum quædam alia suo tempore disponere constitueram. Hæc breviter de structuris hisce Crypticis dicta sint. Quæ si omnia sigillatim explanare vellem, prolixâ opus foret descriptione. Qualia insuper Carmina hinc inde iisdem Cryptis aureis literis assignavimus, idem liber primus Epistolarum exhibet: ut eadem hîc revocare non sit operæ pretium.
Atque hæc de ædificiis Astronomicis sit indicasse satis. Licet vero Insulam celebris Porthmi Danici, in qua hæc extruximus, hîc apponere non fuerit animus; tamen quia æditi et seorsim constituti loci mentionem feci, et quoniam hæc ipsa Insula jam antea in quarto Tomo Theatri Vrbium a Clar. viro Dno. GEORGIO BRAVN expressa est, licet non satis apposite incuriâ pictoris; idcirco eam hîc paulô exactius exhibendam duxi.
CONSTITUITUR hæc Insula in celeberrimo freto inclyti Regni Daniæ, quod Scaniam dividit a Zelandiâ, videt Metropolin Haffniam versus Lybanotum in distantiâ trium milliarium; Helsingoram, ubi Telonium est Regium, versus Circium in remotione duorum milliarium; quæ duo in Zeelandiâ sunt; Helsingburgo, quod exacte versus Septentrionem est, etiam duobus distat, Landscroniâ versus Eurum saltem unico, quæ duo in Scaniâ sita sunt. Estque Insula per se admodum alta, ac si quis in montem aliquem ascenderet, superius tamen tota plana, habetque in circuitu 8160. passus majores: Circa ejus meditullium, ubi Arcem Vraniburgum exædificavi, Poli elevatio, sive, quod idem est, latitudo ab Æquatore G. 55. M. 54½. summâ accuratione a nobis sæpius est deprehensa. Longitudinem ejus assumpsimus partium 36. M. 45. habito nimirum respectu differentiæ Meridianorum, quibus usi sunt Ptolemæus et Copernicus; ac hujus, quâ fieri potuit, diligentiâ: quemadmodum in hac quadratâ quoque figuratione Insulæ delineationem comprehen|dente, hæc in unius Gradus Minutiis secundis subdivisa sunt. Cætera quæ in ipsâ Insula cernuntur, sic intelligenda: A. Arx Vraniburgum. B. Stellæburgum. C. Prædium Oeconomiæ destinatum. D. Officina artificum, Astronomica Instrumenta, et alia fabricantium. E. Mola alata. F. Pagus 40. circiter rusticorum habitationes continens. G. Moletrina papyro conficiendæ inserviens, simulque frumentum terens, et insuper pelles varias præparans: quæ tria opera unica eademque maxima rota tam simul quam disiunctim perficit. H. Templum. I. Forum judiciale Rusticorum. K.L.M. Piscinæ majores, quarum L. Moletrinæ appropriata profundæ altitudinis est, et aggere incredibilis molis fundata, ut aquarum in copiâ, moletrinæ inservientium sit receptaculum. Hæ reliquæque piscinæ 60. circiter numero, magnam copiam piscium diversi generis continentes, in usum dictæ moletrinæ facili negotio, quando opus fuerit, pro majori parte exonerantur. O. Pratum palustre, alnis aliquot assurgens. T. Pascua arbustis nonnullis in locis consita. N. Sylvula Corylorum littore Boreo opacata. P.Q.R.S. vestigia 4. Arcium, quæ ibi olim extiterunt. Hanc Insulam cum laudatissimæ memoriæ Rex FRIDERICVS II. mihi ad vitam concessisset, idque literis in membrana datis confirmasset, quo isthîc Astronomica competente otio peragerem (veluti et prius quoque innuimus) ingentes labores et sumptus in eam expendi, ut optimi illius Regis voluntati et Patriæ honori inservirem, non solum ædificiis splendidis et solidis in eâ, prout indicatum est, extructas; sed et aquis quamplurimis (ubi nihil tale antea erat) hinc inde coäcervatis, quo moletrinam Papyro parandæ idoneam unâ isthîc ad littus maris constituerem, quæ papyrum Typographiæ meæ ibidem excultæ suppeditaret, ne e Germaniâ non sine difficultate conquirenda foret.
INSVMPSI autem in hæc omnia ultra tonnam auri. Quæcunque enim sive e beneficiis Regiis, sive propriis reditibus annuis conquirere licuit, in eos usus expendebam: Vt de molestiis et laboribus ingentibus, quos isthîc per annos 21 sustinui, nihil addam. Ex his et aliis quivis cordatus facile æstimare poterit, me non nisi gravissimis de caussis, præsertim in hac quinquagenariâ ætate, et magnâ familiæ copiâ Insulam tanti constantem, unaque Patriam dulcissimam, inque eâ sanguine junctos atque Amicos quamplurimos deseruisse. Quæ vero, quantaque me ad hoc impulerint, volens hîc subticeo. Interim Serenissimum Regem meum CHRISTIANVM IV. Dominum Clementissimum, qui laudatissimæ memoriæ Patri FRIDERICO Regi horum isthîc fundatori et promotori nuper successit, lubens excusatum habeo. Neque enim ambigo, si tempestive et sufficienter, quæ hoc negotium Regno fortassis non inhonorificum concernunt, ipsi proposita fuissent, quin pro eâ, quâ est Heroicâ Naturâ et ingenio perspicaci, generosoque animo, et ad ingenuas Artes propenso excellenter præditus, hæc Regibus dignissima studia Clementer et liberaliter in suo Regno conservaturus ac perpetuaturus fuisset. Sed forte sic erat in fatis, quo Astronomiæ restauratio latius promulgaretur, atque universalior redderetur. Quin | et hoc quivis facile secum perpendet, quam serio et enixe Astronomiæ restauratio nobis cordi sit, cum tot labores atque impensas, tot conturbationes et adversitates ejus caussâ fortiter ferre voluerim; adeo ut ne Patriam quidem ac charissima quæque derelinquere dubitârim.