by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Mortuo igitur Christophoro rege filio ducis Bavarię anno restitutę salutis nostrę .1448. Electus est in regem, consilio domini Adolphi ducis Holsatie, Christiernus primus eiusdem ducis consanguineus, qui ducta uxore Dorothea, relicta Christophori precessoris sui, que peperit duos filios Ioannem ac Fridericum et filiam vnam Margaretam nomine, que regi Scotorum vxor facta, genuit Iacobum regem Scotię, qui pugnans aduersus Anglos fertur in bello occubuisse.

Huius Christierni temporibus defecit Svetię regnum a federe trium regnorum, electo sibi proprio | rege, Carolo Chanuti marscalco regni, sed maximo suo malo. Ob hanc enim defectionem afflictum est grauissima calamitate Suetie regnum usque in presentem diem. Considerantes enim proceres regni cordatiores tam sacri quam prophani Caroli regnum in tyrannidem esse uersum, nec seruari regiam fidem regni incolis publice iuratam, a Carolo deficientes, eumque ex regno deturbantes, postularunt regem Christiernum, qui adsumpto regni diademate, paucis annis regnauit in Suetia, sedicionem aduersus illum mouentibus quibusdam Suecis natura factiosis, Carolo iam ad regnum reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua septem annis exilium passus fuerat. Paucis tamen diebus a reditu superuixit. Subrogatus igitur in locum Caroli Steno quidam Sture, qui iam non amplius regis, sed gubernatoris titulo ornaretur, id suadente Carolo rege eidem Stenoni ex sorore sibi nepoti, ob Suetici populi perfidiam, adeo regibus insidiosam, ut uix diu regium principatum absque rebellione sustineat, rebellauit etiam idem Steno aduersus regem Christiernum, regisque obedientie adhuc bona fide adherentes: que rebellio multis fuit occasio tribulationis et ruine, ut ex sequentibus patebit.

Porro cum Christiernus rex esset natura clemens, et egregius pecuniarum contemptor, nec odij tenax aut iniuriarum vindex, iccirco habuisset suo seculo regnum minime violentum, parum etiam cruentum, si calumniatores quidam ipsius simplicitate non fuissent abusi in magnam regni Suetię perniciem. Archiepiscopus enim Vpsalensis D. Ioannes Benedicti vir nobilissimus, falsis delationibus quorundam | calumniatorum a rege Christierno captus atque multis ludibriis affectus, in Daniam etiam missus, ibidem magnam passus est calamitatem, verum summa iniuria. Archiepiscopi namque beneficio adeptus erat rex Christiernus regni diadema, qui patrie libertatis succensus amore (odio habens Caroli regis maximam perfidiam, crudelissimam tyrannidem, atque insatiabilem auariciam) semper restitit Carolo regi principi perfidissimo, quem sciebat etiam contra trium regnorum solenne fedus, priuatis quorundam suffragiis electum fuisse regem. Rex tamen Christiernus cognita calumniatorum malicia, a captiuitate absolutum archiepiscopum in Suetiam magno cum honore remisit, qui restitutus gradui pristino, contempta captiuitatis iniuria, ad mortem usque, magna Suecorum perfidorum admiratione, permansit regis Christierni regno et principatui fidelissimus.