by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Anno .1476. eiectis monachis Ordinis diui Benedicti Monasterij Ottoniensis, introducti sunt seculares canonici, magna monachorum iactura et iniuria. Vtrisque igitur de iure loci atque reddituum certantibus, tandem post quatuordecim annos victoribus monachis restitutum est monasterium.