Anno domini .1500. ipso die Iuliane virginis mense Februario, Inclytus Ioannes rex, eius nominis primus, Ditmertiam (que comitatus est olim regibus Danorum a Friderico iii Rhomanorum rege semper augusto donatus) est ingressus, animo uindicandi dictum Comitatum, qui ante aliquot annos libertatis auidus temere defecerat. Porro cum nec superi nec fortuna Danis fauerent, a paucissimis militibus, terreque incolis, exercitus Danorum fusus est, adeo ut solus rex (qui in posteriori agmine erat) cum paucis uix eauderet. Dicebatur vulgo illis diebus nostros iccirco infelici Marte pugnasse, quod aduersus sese diuinam ultionem iuste prouocassent. Priusquam enim ad miliciam conscriberentur, partiti sunt sibi proceres aliquot in Bohemicam factionem ualde propensi pinguiora regni sacerdotia atque monachorum cœnobia, que reuersi cum pace (ut aiebant) mox erant occupaturi. Sed potentissimo deo (qui natura impietatem ac sacrilegium odit) pro ecclesiastico ordine, ut solet, pugnante, non sunt reuersi. Perierunt enim omnes, atque vtinam spiritus illorum saluus sit in die domini. Adeo enim insaniebant auaricia et inuidia ceci, ut gauderent huiusmodi titulis compellari: Salue venerabilis abba Sorensis, prior de Antuordskow, Decane, Preposite, Archidiacone, Cantor Roschildensis. Itaque in nullo vnquam bello tantus cecidit numerus abbatum, priorum, Decanorum, Prepositorum, Archidiaconorum, Cantorum et canonicorum, quantus in Ditmertiensi prelio cecidisse compertum est. Quod si felicius successerit iis, qui sub exorto Lutheranismo non iam similia moliebantur, imo longe maiora, non solum| in pernitiem abbatum aut quorundam minorum prelatorum, sed in exitium tocius cleri, omniumque sacrorum tocius Christiane religionis, posteritatis esto iudicium.
<Hoc eodem anno mortuus est Reuerendus pater Dominus Nicolaus Schaffue episcopus Roschildensis, vir preclarus, sanguine ac virtute nobilis, qui tametsi regia authoritate magis quam capituli electione episcopatum obtinuit, nichil tamen pietatis in eo desyderatum est. Nam ut habebat speciem imperio dignam, ita animum misericordia et clementia ornatissimum.>