by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Anno ab orbe redempto .1501. Defecit Suetie regnum ab illustrissimo Danorum rege Ioanne primo, sub proditoribus Stenone Sture et Suantone Nielssøn, quod pauloante ab eodem rege armis assertum fuerat, anno nimirum, ut supra dictum est .1497. Rege enim in Daniam reuerso, relicta fuerat Christina illius uxor, illustris regina, in presidiis arcis Holmensis, que post grauissimam ac durissimam obsidionem, cunctis iam fame et hyposarcha pereuntibus, dedicione dolosis ac falsis literis impetrata, tandem capta est, atque longo tempore multis ludibriis a populo barbaro barbare afflicta. Nouissime uero opprobriis saturata ac calamitatibus plena in Daniam est remissa, cui magna gratulatione a regni proceribus occursum est in ciuitate Halmstadensi (que Hallandie ciuitas est). Porro Suecorum gens tam est barbara, tamque iugi impatiens, ut nullum principatum uncquam diu ferat, nec minus e proprio sanguine natos principes quam exoticos odio habet. Et quoniam natura perfidi nulli fidunt, etiam | ipsis a nemine fiditur. Ceterum cum in defectione aduersus aliquot reges cum Datie tum Suetie a multis excusentur, deficientes nihilominus a rege Ioanne, nec apud cordatos Suecos excusationem habent, quando ipsius regnum ab omni uiolentia omnique tyrannide liberum fuerat. Quod si Valdemari, Margarethe, Erici, Christophori, Christiernique secundi regna fuissent tam incruenta tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum fedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia.