by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Anno domini .1512. mortuus est D. Ioannes Iacobi episcopus Roschildensis, cum paulo antea episcopatum resignasset nobili uiro D. Lagoni Wrne legum doctori. Erat autem Ioannes iste patre nobili uiro Iacobo Ioannis de Rauensborg natus, qui cum adolescens Colonie operam literis nauaret, turpi amore captus et libidine cecus, uxorem duxit meretricem quandam nomine Christinam, non sine solenni ecclesie benedictione. Quod cum resciuisset illius pedagogus, nescia muliere, eum euestigio ad domum paternam reduxit. Cognita uero illius fuga, mulier statim est consecuta, verum magno capitis sui periculo. Pater uero prefati Ioannis filij pudorem redemit magna summa ab impudica femina, que mox, | accepta pecunia, est in Coloniam reuersa. Huiusmodi igitur diuortio ab uxore simul et digamia solutus, factus est primo canonicus Roschildensis, mox sacerdos, deinde regis Ioannis Cancellarius. Paulopost ad Angliam et Scotiam legatus. Deinde Prepositus Monasterij Dalby in Scania. Nouissime autem episcopus Roschildensis factus est. In episcopatu autem uixit duodecim pene annis, obiitque in magna omnium rerum inopia, adeo fuerat tota uita sumptuosus et inutilis. Erat tamen erga pauperes atque calamitosos admodum liberalis, qua benignitate multum laudis fuisset consecutus, nisi sanguine duorum eximiorum uirorum D. Pauli Laxmand et D. Chanuti Adolphi manus suas contaminasset.