by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Anno domini .1523. uigesima die Aprilis fugit ex hoc Datie regno, mala conscientia, et iusto dei iudicio condemnatus ac territus Christiernus eius nominis secundus, rex Datie, Suetie et Noruagie, una cum uxore ac liberis, compilatis prius potioribus regni thesauris. Siquidem sibi pessime conscius ob tyrannidem atque principatum crudelissime gestum, cum uniuersos regni thesauros suis nauibus intulisset, posteaquam iam ab illo desciuissent uniuersi proceres, magistratus et inquilini regni, per litteras patentes, quibus defectionis causas copiosissime prodiderunt, ne inopinato ab illis opprimeretur, collecta nauium suarum classe, traiecit primum in Hollandiam. Cumque ibidem non daretur tutus commeatus, statim illinc soluit, in Selandiam nauigaturus, quo cum uentum esset, obtinuit quem uoluit commeatum uxoris sue fauore, magis quam propriis meritis. Adeo male meritus erat de uniuersis Europe nacionibus, ut nusquam superesset illi cuiusquam gratia aut fauor. Deinde multo tempore ut exul et peregrinus ac hospes uagus perlustrauit fere totam Germaniam, omnibus inuisus ob famosam tyrannidem.

|

Eodem anno mense Iunio in profesto Barnabe apostoli, obsessa est ciuitas Haffnensis ab exercitu Friderici primi noui regis, cui erant iuncte Lubicensium copie. Reliquerat enim in fuga Christiernus rex militum presidia, quibus pollicitus est se reuersurum, intra trium mensium spatia, cum multa armatorum manu, ac rursum regnum quod defecerat recuperaturum. Persuaserat enim sibi, illud esse hac occasione factu facilimum, quod diu antea cogitauerat, nimirum ex regno libero facere hereditarium. Nam si armis uindicasset regnum e manibus deficientium, mox hereditarium fecisset, extinctis nobilibus regni presidiis. Sed Clementissimo deo, qui natura crudelitatem et impietatem odit, aliter uisum est, qui flagellare ob peccata solet, non perdere, corrigere, non extinguere. Quod si predicta non reliquisset in regno presidia, nec Haffnia nec Malmogia rebellassent, sed mox uenissent in dedicionem cum reliquis regni ciuitatibus et castris. Durauit autem obsidio pertinacia militum (qui regnum in Haffnia uerius habebant quam miliciam) pene octo menses, scilicet usque ad festiuitatem trium regum anni xxiiii, durassetque diucius, si illos commeatus copia non destituisset, qua destituti fecerunt dedicionem, que liberis condicionibus suscepta est, abeuntibus e regno militibus una cum domino Henrico Gøije, Christierni regis uicario fidelissimo.