by Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
previous next

Anno domini .1525. cum Seuerinus Nørby prefectus Gotlandie adhuc militaret regi Christierno trium regnorum hosti, nullo iudicio sed summa desperatione, emisit aliquot naues duce Ottone Stigoti (homine perfidissimo, multisque sacrilegiis famoso) inuasurus nescio quas Danie partes nomine eiusdem Christierni regis famosi tyranni. Cumque iam occupassent arcem Syllisburgensem, Ciuitatem Aasensem atque arcem illi uicinam, statim obsessa est ciuitas Aasensis ab exercitu Danorum, D. Tuchone Crabbe principe ac belli duce. Ex obsidione igitur dicte ciuitatis missi sunt gregarii milites quingenti, duce D. Nicolao Bilde equiteaurato, repressuri insultus quorundam rusticorum, qui in saltibus latentes insidias moliebantur Domino Tuchoni Crabbe illiusque copiis, quibus dictam ciuitatem Aasensem obsidebat. Quo cum peruenissent, et diluculo trucidassent paucos quos offenderant rusticos, statim furore et insania perciti irruerunt in opidum Syllisburgense, quo existimabant rusticos, quos querebant, fugisse. Quod opidum, crudelissime interfectis omnibus ciuibus, spoliarunt, omnibusque bonis uacuefecerunt, uixque temperatum fuit a sacris. Adeo seuiebant crudeles illi tortores tartaro digni, apud quos nunc est rerum summa, quod soli hisce temporibus | satis feliciter sibi fruuntur principum insania. Atque hec faciebant sanguinarii illi absque mandato domini Tuchonis et dicti Nicolai Bilde, ut fertur. Hec facta sunt mense Martio, die mensis undecima.

Eodem anno, cum audisset Seuerinus Nørby rem iis, quos premiserat, successisse, statim subsecutus magna nauium classe, ac ingenti militum copia, uindicaturus sub potestate regis Christierni totam Schaniam, si pro uoto fuisset belligeratum. Porro qui cum domino Tuchone erant, obsidentes ciuitatem Aasensem, metuentes Seuerinum esse uiribus et armis superiorem, relictis castris, ad Malmogiam profugerunt, ut auctis uiribus inde possent occurrere ueluti ex insidiis Seuerini copiis. Interim per uniuersam Schaniam libere grassatur Seuerinus, concurritur undique, conspirat insanum uulgus suo malo, quod autumat se iam ab omni uiolentia omnique principatu liberatum. Igitur uastant omnia, immanibus sacrilegiis monasteria et templa prophanantes, omniumque nobilium arces et edes spoliantes, que non habebant turres et munitiones, quasdam etiam igne succendunt. Cumque iam obtinuisset ciuitatem Lundensem ac Landiscronensem, fugientibus inde militibus, qui positi erant in presidiis, statim cepit opera rusticorum ciuitatem Landiscronensem aggere et fossis munire, aliisque propugnaculis, vnde hostes imminentes arceri poterant. Proinde hac coniuratione facta, cepit idem Seuerinus xviii die mensis Aprilis arcem Helsinburgensem oppugnare, Christierni regis nomine. Verum post decimum diem obsidionem soluere coactus est, propter subitam irruptionem, quam in illum faciebant ex | Malmogia irrumpentes proceres et regni copie, belli duce ac principe domino Tuchone Crabbe, quo eisdem temporibus nemo uisus est, pro asserendo Datie regno a Christierni regis, Seuerini Nørby ac ceterorum regni inuasorum tyrannide, fortius depugnasse. Nec alia fuit huius tragedie occasio, quam stulticia et sedicio ignobilis uulgi Lundensis diocesis, quod est tributorum ac censuum regalium impatientissimum. Quam uero calamitatem passa sit Schania ob negatum regium censum (cuius summa erat xxiiii solidorum a singulis soluenda incolis) ex sequentibus patebit.

Eodem anno xxviii die mensis Aprilis, Dominus Tucho Crabbe, Malmogiam egressus cum ualida armatorum manu cumque multis regni proceribus, pugnaturus aduersus instructam aciem Seuerini Nørby, que iam fixerat castra sua in ciuitate Lundensi, unde irruptionem parabant in reliquam Schanie partem adhuc a prodicione ac sedicione alienam. Habebat autem Seuerinus Nørby exercitum satellitum Danicorum, militum gregariorum, ciuium ac rusticorum. Igitur D. Tucho in aperta ac patente planicie non procul a porta Lundensi cum Seuerini copiis congressus, strauit ex illis tria milia et quingentos, ceteris in fugam uersis, atque ex militibus gregariis in captiuitatem ductis quingentis triginta sex. Erat autem tam atrox tamque crudele bellum, ut fugientes, in templis ac basilicis comprehensi, trucidarentur.

E bello igitur fugientes mox reuersi sunt ad Seuerinum Nørby, qui tum ex opido Landiscronensi, quod occupabat, aduersus D. Tuchonem rebellionem parabat, quem sciebat uictorem factum, mox | obsidione cincturum dictum opidum Landiscronense. Cumque iam obsideretur, subornauerat quendam Ottonem Stigoti, qui coactis aliquot rusticorum milibus, ex insidiis inuaderet D. Tuchonis castra. Quod cum D. Tucho rescisset, exploratis rusticorum uiribus, relictis castrorum presidiis, intempesta nocte perrexit obuiam rusticis iam ex aduerso uenientibus iuxta lucum quendam vulgo nuncupatum Bwncketoffte, qui uidebantur insidiose conclusuri dominum Tuchonem Crabbe cum suis copiis, qui tum graui obsidione circumdederat Seuerinum Nørby, publicum regni hostem et inuasorem, in dicto opido Landiscronensi. Verum is insidiarum prescius illos inopinatos anteuertit, strauitque duo fere milia et ducentos, ceteris in fugam actis, nonnullis etiam in captiuitatem ductis. Huiusmodi turbas excitarunt quidam regni proditores, qui adhuc principis Christierni cause inique fauebant, qui insidiantes tocius regni saluti, abutebantur uulgi simplicitate usque ad grauissima dispendia, et horrendam tocius Schanie calamitatem. Quandoquidem qui ex bello superstites fuerant, maxima pecunia mulctati sunt, supra uires et facultates suas, que ad omnes Seuerino adherentes peruenit. In hoc prelio primus omnium fugit Otto Stigoti sceleris artifex, cum uidisset exercitum domini Tuchonis, qui postea captus ab iratis rusticis, traditus est dominis Schanie corrigendus, a quibus in carcerem missus super arcem D. Ioannis Holgeri, Glymminge nuncupatam, ac inde dimissus in arce Haffnensi carceri mancipatus est, supplicio capitis afficiendus, sed quia nondum erat illius completa malicia, iusto dei iudicio alteri malo reseruatus, etiam multorum precibus inde liberatus est.

|

Hoc commune malum, odium uulgi contra proceres regnorum et principatuum, adeo infecerat totam Germaniam, ut initio facto ab atra ualle, eisdem ferme diebus uniuersum pene uulgus Germanie conspirauerit in perniciem omnium principum, satraparum, procerum, ac dominorum, accepta primum occasione ex Lutherana heresi, que ob animi stoliditatem egerrime ferebat primatum et presidentiam. Sic sibi libertatem quandam (authore Luthero) hoc est peccandi licentiam persuaserant, ut nulli principatui ducerent esse parendum. Postea uero quam primo egressi sunt rustici numero admodum pauci, uires et incrementa accipientes adhesione multarum prouintiarum et ciuitatum, euerterunt procerum castra, monachorum cenobia, et sacerdotum atque canonicorum collegia, sacrilega prophanatione, grauissimaque clade omnia uastantes. Principes itaque Germanie, uidentes imminere nouissimam cladem, ni obsisteretur tante uiolentie, coacto grandi exercitu, ceciderunt plures quam centum milia rusticorum, ceteris mulctatis maxima pecuniarum summa, oppressisque grauissima seruitute.

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Hypoliti, cum essent in ciuitate Haffnensi publica comitia, coronata est in Danorum reginam illustrissima domina Sophia, Friderici primi Danorum regis uenustissima coniunx, et filia ducis Pomeranie, multorum virorum nobilium maxima gratulatione.