previous next

| C. ERASMI MICHAELII
LAETI
MARGARETICORVM
LIBER IX.

Iamque in procinctu spirantes funera stabant
Instructae numeris acies: cuneosque mouebant
Ingentes, conspectu etiam signisque timendos
Et promptos libare pares in vulnera dextras.
Cum simul Albertus flagranti percitus igne
Multa timenda mouet. nunc illum iura propinqui
Sanguinis, et violata fides: nunc scommata terrent.
Iusta quibus merito sibi tanta pericula cernit
Et tot bella strui. funestat auunculus ipsa
Turpiter hac olim superatus luce: Borussi
Quin nunc dicta Senis non vanis vocibus vrgent.
Qui foedus cauta suasit prius arte. bonoque
Communi studuit tranquillam inducere pacem.
Dissimulansque sui varios tum pectoris aestus
Esberno fatur. lituos inflare solebat
Esbernus, duroque tuba dare signa labori
|Militiae: et quantum fas tendere gentibus esset.
Haud dubio certe posuit discrimina cantu.
Huic igitur tali tum voce locutus ab ore est.
Cornua rauca tibi et tibi classica dira quiescant.
Vade age, et haec Dano defer mea dicta ruenti:
Oppositas nunc stare acies: nunc agmen vtrinque
Haud dubias mortes et fata extrema minari.
At mihi foemineis similes ne motibus iras
Esse putes: veteri nec auorum laude relicta
In turpes vano certamine ferrier ausus:
Quod tentare prius sapientem multa decebit
Consilijs, rigidi quam durum Martis in arma
Aggrediatur opus: salua tibi vtrinque cohorte
Defero, saluari quo turbae atque agmina pacto
Auertique neces, et condi foedera possint.
Tu modo concedas Suecis, totiesque petitum
Scanica rura solum nostro sub iure relinquas.
Extemploque acies Gotthorum est finibus omnem
Educasque manum, teque in tua rura receptes.
Tum, si quid libeat deinceps haec nostra sequare
Regna bonus, pacemque colas et foedera serues.
Haud ita me saeuum miseris natura trucemue
Esse dedit: quin iusta sciam concedere victis
Supplicibusue. sapit qui primo a fonte monenti
|Paret, et ingentes auertit acumine luctus.
Sic Albertus equum domitor mandata locutus
Substitit, astuta Germanos voce moratus.
Qui quanquam irruere et telis petere omnibus hostem
Contendere: tamen celeris responsa iubentur
Expectare viri. properat Legatus, et albo
Vectus equo signis lituo pendentibus arma
Ventilat, ac patulis diffundit Gotthica ventis.
Cum velut Eoo clara sub nocte coruscans
Aurea stella volat: nitidosque per aera fumos
Hinc atque hinc spargit subitosque tumescit in ignes.
Alberti sedenim postquam mandata peregit
Bronte satus: magnis ornans sua munera dictis
Exposcit responsa dari. nunc pene necesse est
E re consilium capere, et parere monenti.
Quin age priuatis etiam tibi consule rebus
Impendensque elude malum. Sapientius omnis
Quam petitur, retinetur honos, non omnis in vno
Consistit fortuna gradu. variata subinde
Firma vides, subitoque graues dare maxima lapsus.
Pectoris haud stupidi est sese inclinare. nitentes
Ouo sors laeta manus optataque commoda voluat.
is sapit, incertis rerum quicunque periclis
Ingenioque sapit. Prudentem dicere possis
|Qui quae vitari nequeant, sibi prospera reddit.
At nihili fateare virum, qui cladibus auctus
Ingemit: aut factum quod deflent lumina, nollet.
Haud foelix semper fiducia. multa laborum
Conatus totis deturbant sedibus. Hector,
Hectore quid maius? tamen idem maximus Hector
Sic perijt: valido quod sese opponat Achilli
Imparilesque ferat tanta in certamina dextras.
Quid? patrio diues vixisset Turnus honore:
Exulis Aeneae si non et fata morari.
Et Latio sanctum cuperet prohibere Monarcham.
Tum quae foemineo speras tibi praemia ductu.
Albertus duplicata dabit. conferta tuisque
Moribus aequa dabit. vel Danis finge subactis
Te fugere, at quorsum fugias: non oppida, non te
Fortia castra tegent. quo progrediare sequetur
Albertus. nonne ista vides quae pascua, campos
Et valles complent volitantibus agmina signis:
Finge fugam, nunquam tamen hic concedet inultum.
Vel te mandantem vel te spreuisse monentem.
Haec mihi ferre dedit Sueonum Rex. addita nostro
Sunt tibi consilio quaedam, quae Principe cum sint
Saepius Alberto sic prodita: tu vtere tanti
Principis hortatu: praestantibus vtere iussis.
|Vtere non dubio tali in discriminc, portu:
Et tua clementi submittas iura Monarchae:
Ne post quae nolles tibi non praedicta querare.
Finierat, multum sermone procaciter vsus
Esbernus, plausitque feris sibi transfuga dictis.
Vandalico prognatus auo: qui venerat olim
Varnouijs piscator aquis: vrbemque palustri
Lyckouium canna tectam delegit, eaque
Vt consedit inops, Blekingis creuit in oris
Consilijs celer, et magnis foelicior ausis.
Edidit hic Brontem, qui furto clarus honestas
Multorum persaepe domos scrutarier: amplas
Sublegere, et satagens merces cumulabat inemptas.
Mercurio donec commotus in acta sinistro
Incaute magni valuasque et ferrea templi
Laxamenta secat: quo demum vecte reuulso
Ornamenta loci completis extulit vlnis:
Et sua furta diu, quamuis suspectus alebat.
Vt res deprensa est, iugulum proferre coactus
Inserit in nodum: laqueoque exsoluere vitam
Sustinuit. longis trabs haec stetit integra seclis
Excelso spectanda iugo, qua diues amoenos
Lumma rigat campos subiectaque pascua lambit.
Hoc patre cum superas Esbernus venit in auras
|Induit immanes circum praecordia motus.
Partim imitatus auum: partim genitoris in artes
Pronior, haud aequa vitam sub lance peregit.
Sed cum probra sibi fugienda domestica primis
Crederet vnguiculis, Lundam concessit: et istis
Ingenio quasdam non prorsus inutilis artes
Intulit, ac lituos didicit sufflare tumentes.
Ast bellum Sueones postquam videt edere, mendax
Deficit, ac nostris operam dedit hostibus. acer
Consilijs etiam, et veteri pro more secutus
Vandalicas acies: oleumque infundit in ignes
Bellorum, et magnis ardens conatibus instat:
Tristia vt vlcisci genitoris funera posset.
Hucque etiam. quamuis oratio blanda fluebat.
Spectauisse putes, dulcique in melle venenum
Occuluisse: aliudque animis aliudque loquela
Decertasse virum, captasseque praemia fuco.
Quem, ceu nil praesens aliud res posceret, ore
Plurima versantem, varieque et multa locutum
Occupat: ac rigida Lyckeus mente profatur.
Desine praeco meas percellere vocibus aures:
Seu te Rex talem, seu te natura loquacem
Finxit, et haud iustis infercit guttura verbis:
Et quod missus, age: responsaque nostra referto.
|Haud venisse quidem conditum foedera: sed me
Gestum bella manu Regina Principe missum:
Cuius et auspicijs huc me Deus intulit, esse
Plusquam hominis stupidi pacem sibi fingere, cum iam
Stant structae campis acies. nunc foedera quorsum
Deferat, innumero cum milite fretus in arma
Prouolet, ac nostros fastidiat efferus enses:
Praemia quin etiam promittat egentibus. vnam
Esse viam, qua me vinctum sibi reddere possit,
Haec si deiciat quae pridem robora spernit.
Haud alias vrbes, haud oppida specto: sub istis
Aut me victorem signis, aut morte subactum
Ingenua cernet, si quis post fata requirat
Funera: et in nostros solers inquirat honores.
Sic ait. extemploque inflari classica mandat.
Excirique loco turmas pugnamque parari.
At vero Albertus postquam videt ire phalanges
Et celerare manus, ac cornua prima moueri:
Haud dubijs animum Lyckei e pectora signis
Prospicit. actutum tremulo sibi timpana pulsu
Accendi iubet. accelerant vtrinque cohortes,
Mutuaque opponunt hostilibus arma lacertis:
Et ferri intentant acies, et vulnera libant.
Dij maris, et si quae florentes Numina syluas
|Incolitis, rapidumue fretum, fluuiosue tenetis
Littoribus: quantum miserique doloris et altae
Tristiciae medias inter Vetterus arenas
Hausit: vt immitti rigidas thoracibus hastas
Distringique videt, iuguloue intendier enses:
Quis Someni ripas, et circum littora planctus
Explicet? aut ternos spectasse mapalia Soles?
Quin magni passim sonitus. magnique fragores
Auditi. crepuere fores. vltroque reclusa
Hinc atque hinc sacris quatiuntur limina templis.
Saltibus eiecti campis agitantur apertis
Rangiferique Lupique feri, tristesque capellae
Et pauidi Cerui, et maculosae tegmine Lynces.
Tum cunis strictus vagit trepidantibus infans:
Latrauere simul, visisque per oppida Damis
Abstinuere canes: radicibus eruta pinus
Concidit, ac nullo fremere alta cacumina vento.
Mugijt horrendum Taurus. Super omnia tectum
Linquit apis, passimque volans vestigat, et omni
Amissum quaerit fremebunda in cespite Regem.
Territa pars hominum rerum nouitate stupescit
Euentusque alij laetos hoc ducere signo.
Libera quod passim subeant animalia, quo se
Feruor agat. pars augurijs hinc foedera gentes.
|Inter, et aeterno coalescere pectora nexu
Praedicat: admixtos canibus quia viuere Damas
Cernit, et impauidos errare per oppida Ceruos.
At quibus haud ficto mens est blandita colore.
Longe aliter rerum sortes, alioque pauore
Conijciunt. regno mutatum legibus iri
Formam. decussis veluti cum fructibus arbor
Exuit alta comas et stipite languet inani.
Multa tamen pars vota capit, pars multa Tonantem
Sollicitat, varijsque implentur rura querelis:
Postquam alios alij diuersa exposcere cogant:
Incertosue dies, aut longa pauescere bella.
Interea Lyckeus agens dat plurima letho
Corpora. crudescunt pugnae, clypeisque subactis
Turba ruit. magnasque inter dant praelia strages.
Qualis ab excelso cum vertice fluxus in imas
Praecipitatur aquas, medijsque in vallibus errans
Obiectos pulsu silices rapit: inque profundos
Ardua saxa sinus et ligna reuulsa suburget.
Haud aliter Sueones et Vandala robora Dani
Decutiunt. hostes contra subtendere vires.
Funera moliri grauibusque insistere telis
Atque vrgere aciem, et grandes proferre caballos.
Primus in aduerso suscepit pectore vulnus
|Infoelix Vates: qui Suetica fata vicesque
Praedixit toties certo Fickfindius ore:
Primus et ante omnes moritur, praecordia laesus
Qua septum medio pulmones viscere mergit.
Hunc strauit fortuna magis quam dextera Frosti
Qua cecidit, laetam cum saepius antea pacem
Suadere, et duros solitus praedicere luctus.
Haud tamen in barathri nigras impune tenebras
Carpit iter: Frosto perstrinxerat ilia, quo post
Vulnere confectus superas concessit in auras.
Inde Caprum letho celerans dedit Asper. in imum
Defigens ventrem, gelido mucrone secutus
Qua locus extabat, totique fit obuius ensi.
Fertur in Antraden telo Bugslaus equestri
Inuaditque virum senior: scapulasque per amplas
Transadigit iaculum, mortemque in vulnere linquit.
Ast insultantem cum Posa videret: hianti
Immittit galeae subnixam viribus hastam
Metiturque locum. Sedenim Bugslaus eunti
Vt cedit telo, totas e vertice cristas
Perdit, et excusso miratur robora cono.
Hinc gladio Posam recta petit. impetus illi
Quantus in aduersos fuluo solet esse Leoni.
Cum per prata boues et membra fugacia sternit.
|Nec mora nudatum Posae latus haurit, et ore
Castigans tali compellat voce cadentem.
Quid tibi Posa sequi tumidos fuit vtile Danos
Desertaque fide peregrini Principis arma
Sectari, aut patrias immittere caedibus vrbes:
Haec sunt iusta quidem scelerati praemia facti
Mutataeque domus: Sueonum cum praedia linquens
Hostiles animos aduersaque pectora firmas.
Sic ait, ac gemina laetatus caede ruentem
In se vidit equum: quem cominus incitat acer
Gadlaeus, subitoque impellit tergora nixu.
Ille viro magnis validam conatibus hastam
Ingerit, ac multum ruptis thoracibus vrget
In praeceps, totaque ferum de sede reuellit
Illisitque solo. tremulos labat actus in orbes
Insanus quadrupes. veluti cum turbine gyrus
Puluereos cumulos immixtaque corpora voluit.
Et simul: Superis celsoque inuise Tonanti:
Quid dare nostra neci tam fortia pectora tanto
Te iuuet risu, sannisque eludere mortes:
Si valida quassare manu, si sternere ferro
Dij tribuunt: equidem solido gratare labori
Successusque pete, et moderatis vocibus insta.
Vincere se maius quiddam est, quam vincere victos.
|Amplius ista tamen non te iactantia tollet:
Nec nostras vitasse manus laetabere, seu te
Suecia, Vandalici seu te genuere parentes.
Dixit, et extemplo vaginam liberat ensem
Fulmineum: geminos cum se Bugslaus in armos
Tollere conatus dextram praetendit, et isto
Nunc, ait, abstineas, neque figas vulnera ferro.
Haud fas esse sinit violari corpora, quae me
Huc fortuna Ducem Pomeranis misit ab oris
Et dedit in miseros victori obnitier ausus.
Parce pio generi, precibusque allabere nostris,
Cum te victorem statuat Deus arbiter. hic se
Gadlaeus retrahit totumque recondidit ensem
Attollique virum iubet, ac dat luce potiri:
Acceptamque fidem magna inter praemia mittit.
Dumque ea multiplici geritur res dura labore.
E Danis cecidisse etiam non pauca feruntur
Fortia membra virum: patriae quibus arua tueri
Mens et cura fuit, gladijsque repellere Gotthos.
Sed tamen et Sueonum pars maior obibat, et ingens
Copia diuersos ceu sparsa per aequora tractus
Occupat, ac vario cumulantur funera letho.
Incerto veluti cum littore spargit arenas
Aeolus incumbens pelago ripasque per amplas
|Praecipitat fluctus et saxa sequentia voluit.
Haud aliter passim disparsa cadauera campis
Omnibus aucta iacent: circumque effusa paludes
Oppleuere locos gelidaque quiescere morte.
Vt magis atque magis sub mutua vulnera sese
Adglomerant acies, Sueco genitore Lobello
Teuthonica sed Matre satus defertur Halottus
Hurnorum in sobolem, cui Lago nomen, et inter
Maiorum titulos claris rutulabat ab armis.
Hunc sane ante graui tardatum vulnere, quamuis
Pugna haud cedentem, sed acerbo cominus ense
Pellentem Suecos et funera multa ferentem.
Obuius excepit nunc asper Halottus, eique
Maxillam gladio leuam ferit: vtque ciatrix
Sanguineos sese in fluuios diffudit, ouando
Suecus ait: sed et haec nostri sit tessera lusus
Hi urne tibi, extremi sonitus vix oris in auras
Exijt, actutum cum Bildo allapsus, et huicne
Vulnus Halotte, inquit, sannis superantibus auges:
Laeticijs moderare tuis, et prospera narra
Dum liceat: nec enim simili laetabere plausu
Amplius, et tristi iam risum morte piabis.
Sic ait, ingenti sedenim fera fraxinus ibat
Impulsu delata, imoque sub inguine stridens
|Haesit, et oppletas vitali sanguine venas
Rupit. vbi grandi coeunt sacra vincula neruo:
Connectuntque struem et medijs sese ossibus abdunt.
Ingens extemplo subiit dolor. ille ruendo
Praecipitat casum, primisque illapsus arenis
Voluitur. at Bielckum Krabborum maximus acri
Confixit iaculo. Bielcus paulo ante quieti
Niclaum intulerat: qui cum fuit editus acri
Audacique adeo Brockorum e stirpe, per omnes
Irrupit cuneos et iter sibi caede manuque
Apperuit: pene vt vexillo proximus istud
Iam prensurus erat, medijsque ex hostibus inde
Laturus victor. sedenim cum incautius instat
Hic vexillifero, vulnus crudele sub ala
Accipit, ac gelidum capulo tenus imbibit ensem.
Crudescunt pugnae: ordinibusque illata superbis
Vulnera dura legis: celeri Mars plurimus ense
Iam furit, ac latas rapit ocyus ira secures.
Hic Rhudos fortesque Doos, animisque valentes
Huitfeldos, hic Gaggaeos Skauosque benignos
Egregias glomerasse manus, pugnisque caballos
Implicuisse ferunt. Sueonum dum crebra fatigant
Agmina, et excussos gradibus vel nexibus addunt:
Vel medio certe camporum in funera mergunt,
|Praecipitesue vrgent, cursumque obeuntibus instant.
Multi autem multisque locis cecidere. ruuntque
Vandalici passim: passim Germanica pubes
Interit: aut iam iam fugientia signa sequuntur.
Nec sua Nortuagicis bello fortissima virtus
Defuit. inuecti celeres vrgere caballos
Et proferre manus, hostemque impellere. vel quis
Harfageros, quis Blodöxos, quis denique Smyörros
Callipsosque canat? iam se Krumdijgus et acres
Gadlaei, latoque furens qui militat ense
Siuardus, cui nota caput dat nomina Verris.
Late equidem extulerant: cuneosque ingressa Iuuentus
Perrumpit, gladiosque rotat. mox funera densat
Erlingusque Ormus, Rafnoque Albinus, et atra
Caesarie notus Suerco, cui plurimus ensi
Feruor erat: quorum studia est imitatus et iras
Hacco ferox, primosque inter pugnando fugatos
Trudit equos, pulsosque loco dat cedere victor.
Hic igitur Sueones lassantur vulnere. longa
Est odij series, quo gens Nortuegica Suecis
Dissidet, ac iustos vindictae inscripserit ignes.
Gunnarus his pro Rege Canem dedit esse. quid illo
Inciuilius est facto? non barbara Suecos
Mens agit: et non est iusto poena horrida coelo:
|Si bello superas: si dant Dij sternere ferro:
Ne feritate etiam superes. moderata sequare:
Naturamque colas, hominemque age. iura Catellis
Distribuat Canis. ast homines homo seruet. eisque
Imperet, ac finis constet Concordia bello.
Stulticia est, si quis se immanem ostendere victis
Et praestare velit: nihil ista proteruia regnum
Seruat. non animos hominum deuincit. acerba est
Memoria fortunae, gladio quae fracta recedit.
Atque molesta satis: ne quas blasphemia flammas
Praeterea accumulet, fundatque in dura venenum
Vulnera. Nortuagij hic igitur subtendere fortes
Vltricesque manus: quibus est res Vandala valde
Concisa, ac tumidis redeunt sua praemia Suecis.
Et vetus iste nouo Canis auget funera morsu.
Aut quid Folckungos, quid Brados, quidue feroces
Commemorem Sturos? cecidit praestante iuuenta
Gyltarum soboles, cum forte Georgius ensem
Vertice nudato caperet: laesoque cerebro
Nutantes oculos et lumina mergeret vmbris.
At Gaerum sonipes truculentior excutit: is cum
In mediam vulnus frontem cepisset: herumque
Pressantem fraenos procul auersatus, habenas
Respuit ac magno contendit in aequora cursu.
|Sed tamen et Gerum seruat Langaeus: cumque
Protinus abreptum ferientibus extulit armis.
Depactumque sibi patulis immittere castris.
Vnus erat diti quem Marchia misit ab aruo
Rupini Princeps, animo bonus: acer in armis
Et forti subuectus equo, cui candida giluo
Linea distinxit frontem: quae lapsa sub imas
Se sinuat nares circumque ita ludit habenas.
Postremus sedenim parili suffragine sese
Pes mouet, ac niueo versat se planta colore.
Hunc quidam nullis celeber maioribus: at qui
Hoc ipso primus pulcherrima stemmata facto
Intulit in seros ceu praemia iusta nepotes:
Occupat, ac tali gaudet sibi victor honore.
Post quem nec numero Proceres vtrinque cadebant
Nec titulis. tantos equidem secura vetustas
Suppressit fremitusque virum stragesque potentum:
Et dedit in medias haec volui clara tenebras.
At vero et parmas toto fluxisse cruore.
Et rumpi gladios, et frangi scuta videres.
Quis cladem illius ludi, quis funera fando
Explicet: haud soli poenas dant sanguine Sueci.
Egregios praestare viros, et frangere ferrum.
Loricasque manu terere, et prosternere cristas.
|Hic igitur vario ludit Mars improbus ense
Alternatque vices. interdum prospera Danis
Spondet, et eximias victoribus addere laudes.
Interdum Suecis blanditur, et vrget in hostes
Praestantes populos. Germanaque robora fulcit.
Aequo igitur certata diu sunt praelia Marte:
Donec Iuarus equo medios inuectus in orbes,
Proterit obstantes cuneos, et talia fatur.
Macte animo, virtute pari fortissima pubes
Danica. nunc tempus rigidos inferre lacertos,
Et bello glomerare manus, et spargere iactus.
Festinate viri celeresque aduertite dextras:
Quaque oculus medios inter sibi prospicit hostes.
Huc animus, duraeque manus, huc tela sequantur.
Haec erit illa tuo semper memoranda Nepoti
Et celebranda dies: paruo quo maxima cornu
Robora, et elatos Sueones vicisse ferare.
Sic ait: ingentemque Polum, fortemque Kanutum
Andbiornumque citum letho dedit. arma Kanuto
Post detracta iubet famae monumenta futurae
Suspendi et nitidis seruarier aurea templis.
Et iam prima acies Alberti cesserat aequo
Pulsa loco, captosque virum Lyckeus agebat
Praecipuos: alios infesto Marte secutus
|Aut necat, aut volucri ceu raptos turbine cogit
Deformem tentare fugam, mora nulla. phalanges
Dissipat, aeriae veluti cum tecta columbae
Diffugiunt, praedator auis cum desuper hamos
Accipiter tota vestigans fronte minatur.
Haud aliter Sueones multo fortissima certe
Corpora. Vandalicasque manus et grandia Gotthis
Robora dissoluunt sparguntque per aequora Dani.
Non aliquis numerus, non meta modusue cadentum:
Sed velut agricolae spicas cum forte ruentes
Et sua farra secant, plenas rimantur aristas
Decutiuntque solo fruges, segetemque reuellunt.
Sic Sueci intereunt. magis ac magis vrget Iuarus
Nutantes animos incertaque multa pauentes.
Insistitque viris: prohibetque capescere sparsos
Consilia, aut cuneos aliqua ratione tueri.
Cum velut ingenti iam turbo volumine celsas
Praecipitat quercus: totoque et vertice syluam
Decutit. illae imis equidem radicibus haerent
Infixae firmaeque solo: flatusque prementes
Despicere, ac nullis victas se credere nimbis:
Vrgenti donec videas succumbere vento
Correptas subito moles, passimque ruentes
Sternier, ac lato sparsas velut aggere totos
|Oppleuisse locos victisque fatiscere ramis.
Haud aliter durum Sueonum genus impulit acri
Perrumpens Lyckeus equo: mediosque per orbes
Incedit victor trepidosque in tergora cogit.
Obstantesque fugat. Tum vero corda manusque
Alberto, et toties iactatae in pocula voces
Deficere: et subita nutant caligine mentes.
Hic ergo exclamans fugientes corripit ore.
State viri: nusquamque pedes, nusquam arma referte:
Nec me desertum iam Vandala dextra relinquas.
Quid fugitis? cadit Aruidus, iustissimus vnus
Qui fuit in Suecis: motus qui prouidus omnes
Vidit, et euentus solitus praedicere tristes
Et sua damna queri. nunc Regi proximus omnem
Militiae forti tolerabat clade laborem:
Et morti dederat plures fera pectora Danos.
Huic densum gladio iugulum perrupit Ericus,
Cui nomen vexilla dabant, interque vetustos
Banneros merito praestabat clarus honore.
Vt vero Aruidum sectis demittere neruis
Colla videt, nigrumque genis hausisse colorem.
Natiuosque efflare ignes: velut ense recisis
Floribus ingratam trahere alta papauera mortem:
Excidit Albertus voto. spesque abijcit omnes.
|Et celerante fuga miseram sperare salutem.
Praecipue turbata acie, cum cedere passim
Vandalicosque videt, Suecosque elabier: hic et
Praestantesue mori, captosue in vincula mitti.
Quanquam multa quidem Sueonum manus integra campis
Perstet adhuc: cuneique forent, saluaeque phalanges,
Quae conferre pedes hostique resistere possent:
Atque aliquam saltem domino spondere salutem.
Deiciens animum mutat tamen: obuius acri
Cum subito allapsus Regem Lyckeus agebat
Et tremefecit equo: dextramque attollit, et ensem
Fulmineum magnis quatit actum viribus. ambos
Vt videt hora Duces rigidis concutere dextris,
Mutuaque effraeni subtendere vulnera letho:
Tum vero ingenti concussa est Holmia luctu:
Tum trepidare lacus. septem subiecta Trioni
Biarmia contremuit, caecis audita cauernis
Vox tonat. Hic trepidis tandem Venus anxia Suecis
Auxiliatur aqua, pluuiasque immittit et amplo
Danica luxurians perfundit cornua rore.
Ast inhibente [inhihente ed.] Deo currus propellere vanus
Est labor, et tenui sese haec contentio fructu
Promouet. aetherio quae sunt decreta Parenti
Nulla caducarum rerum conuersio tollet.
|Sed fato est sua certa fides. non imber Iuarum
Fregerit, aut pulchris vigilem deiecerit ausis:
Non labor impedijt: sed fortior instat, et alt
Tristia perculso iam nunc extrema minatur.
Conspecto Rex hoste fuga prohiberier vt se
Comperit, ac nullas restare in damna latebras:
Excipit inuectum gladio, pugnamque parumper
Sustinet. hic aliquo Lyckeum vulnere stringit
Insultans, animumque etiam sub clade receptans.
At latus vt ferro laesum spargique dolorem
Sensit Iuarus, equum calcaribus incitat: et iam
Saeuior Alberto tendit. dant lumina flammas.
Et spirate necem vultus: gladioque corusco
Fulminat ac denso deturbat verbere Regem.
Cum velut immanis pugnans Leo sentijt vrsae
Impactos vtero dentes, vncosue recuruos,
Et fluere aspexit vena stillante cruorem.
Acrior in fremitus surgit, lacerosque per artus
Regnat, et infractos late iacit efferus armos.
Haud secus inuadis Sueonum Lyckee Tyrannum,
Cum feriunt tibi tela latus. crudescit agendo
Pugna ferox, totosque fluens it sudor in artus.
Verbera conduplicat Danus, plagasque per omnes
Ingerit articulos. veluti cum grandine tellus
|Tunditur, aut faciles cumulantur in aequora nimbi.
Sic ictus geminat celeri Lyckeus ab ense
Et sua multiplici delassat brachia pulsu.
Nec minor exercet reliquas contentio turmas.
Vnus habet cunctos ardor, decernere ferro
Et victis inferre iugum sociosque tueri.
Interea Alberto galeam Lyckeus agendo
Excussit capiti. loroque impune ruente
Laxatur thorax. iamque instat amarior: et iam
Vulnus erat Regi gladio lethale daturus:
Cum subito exclamans protendit brachia Suecus
Et verbis: Ego me, victor tibi dedo: simulque
Fulmineum tradit mixtis singultibus ensem.
Accipit oblatum Lyckeus, et exuit armis
Albertum. fugere manus, ceduntque phalanges:
Et qua quisque potest miseram petere inde salutem.
Danicus insequitur miles, pauidosque perurget:
Et trepidos capto subuertit fama Tyranno.
Balantum gregibus ceu cum lupus imminet. illae
Attonitae fugere feram. camposque per omnes
Dispersae tristi lacerantur corpora morsu.
Haud aliter pauidis fugientibus aduena victor
Instat ouans. isto pulcherrima membra tumultu
Haud mihi pauca quidem mortem oppetijsse feruntur.
|Donc et et edicto vetuit Lyckeus in vllos
Crassari ciues. securos esse colonos
Iussit, et haud istis satiari caedibus enses.
Tum simul elabi cum cernit militis omnem
Dispergique manum, nusquamque resistere Gotthos:
Inflari lituos pugnaque excedere Danos
Imperat. actutum reuocatus ad ardua miles
Castra venit. venit Albertus, quem maxima duxit
Atque inuicta manus: pluuijsque et sanguine multum
Sparsa manus iuuenum. sub noctem victor et ipse
Lyckeus sequitur, totasque reducere turmas.
Ignibus accensis collucent castra, rogique
Ostendunt laetas vicina per oppida flammas.
Protinus electi vigiles et plena locantur
Praesidia, ac forti clauduntur moenia vallo.
Spartanam quali fama est incingier vrbem.
Cum viuo circum statuuntur robora muro.
Tum vero et medicos Dux euocat. ipse cruore
Deterso primus lateri sua vincula nectit
Adducitque cutem nodo vulnusque fouebat.
Post alios curare iubet. iubet ire feroces
In pugnam iuuenes, campis qui strata cruentis
Corpora seruare, et conquirere funera possent.
Tandem etiam oppleri nocturno viscera somno
|Nutririque cibo mandat. tellure recumbit
Fessus, at ante oculos vel belli forma, vel altae
Virtutis decus, et superi versatur Olympi
Praesidium: ac gratam reficit Victoria mentem.