previous next

C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER X.

Interea varijs Regina exercita curis
Spem vultu ostendit, sed alit sub corde dolorem.
Incertosque dies perplexaque bella pauescit.
Sicut vbi incisam pinus radice futuros
Iam metuit lapsus. dubioque volumine totas
Diuidit alta comas: nuncque huc. nunc prominet illuc
Ignotumque diu quo sit casura relinquit.
Haud secus immoti non peruia foedera coeli
Instabilesque vices obscuraque pondera rerum
Colligit: ac magno curarum fluctuat igne.
Nunc ingens Sueonum metuentem legio terret:
|Nunc equitum numerus, grandique inscripta phalangi
Copia percellit. nunc Vandala turba proculque
Quaesitus Tuischo Germanaque robora turbant.
Res ea cum magnis agitata pauoribus acrem
Cordibus infixit ventura in fata dolorem:
Quod sua non tantum Germanos aurea virtus
Et constans in recta fides animusque sequatur:
Sed laudis splendor quaesitaque gloria bellis
Excitet: vt magnis voueant sua pectora factis.
Supremaque manu suprema pericula tentent.
Denique Teuthonicae cum robur inesse phalangi
Praecipuum sciret, perterrita saepe futuros
Horret ob euentus: agitataque multa volutat
Et sua non vni demersit pectora curae.
Ast alio mentem firmat tamen omine, priscos
Maiorum fasces certataque praelia versans:
Cum pia deuictas diuerso in littore gentes
Cogitat, ac paruo superata ingentia cornu.
Maxima sed Christo fiducia militat: in quem
Quodcunque euentus, quodcunque est laudi in armis
Iecit, et a supero sperat meliora Tonante.
Cumque inter tantos animumque et pectora fluctus
Diuidit, haud tenui quatitur formidine: duris
Ora rigat lacrymis et spe sibi commoda firmat.
|Iamque adeo tenebras rediens aurora fugarat.
Et iacit in totum radios Sol aureus orbem:
Cum subito allapsus primo cum mane iacentem
Erigit, ac grato confirmat nuncius ore.
Miserat hunc bello victor Lyckeus, vbi acri
Partum animo sera statuisset luce Trophoeum.
Nostraque victrici cumulasset robora Lauro.
Is postquam aduenit Dominae iam prospera narrat:
Et vicisse Manu Danos, vinctumque teneri
Albertum. Quae vox. Reginae vt venit ad aures.
Incaluit flammis. Quis laetae gaudia mentis
Explicet, aut tales ferat in sua carmina motus:
Cum veluti multis onerata doloribus. aeuo
Iam gnati metuit genitrix studiosa: quod illum
Longior absumat paulatim morbus: ijsque
Haec sese curis, hac se ratione fatiget.
Tum subito si quis rumore inuectus amanti
Nunciet, egregie medicis succedere, et ipsi
Iam minime dubiam gnato ferat esse salutem:
Exerit illa animos recreataque pectora voce
Firmat, et ingenti testatur gaudia plausu.
Haud aliter, si magna licet componere paruis.
Vt vicisse suos audit Regina. Deoque
Propugnante frui et famam virtute mereri
|Nutantes animos incertaque pectora rursus
Colligit, ac niueo perfundit lumina vultu.
Quoque loco tantos primum sibi dicier audit
Bellorum euentus, manibus sublapsa genuque,
Aeterno grates persoluit grata Tonanti.
Inclyta mox iuueni reddit Dea munera: torquem
Praecipuum, mira celeber quem Gastulus arte
Fecerat: ac rutulo spiras dedit esse metallo.
Densaque nexilibus vestigia ludere nodis.
Haec cape Bildo, inquit, perlatae praemia famae
Nauatique operis: merito Dij caetera reddant
Eximio, et laetis cumulent tibi sortibus aeuum:
Dentque adeo seros colere haec mihi sarta nepotes.
Et simul in vicina subit, quae templa Deorum
E veteri stabant monumenta haud rustica mundo:
Tum Geticis inscripta notis. quo more priores
Ardua maiorum complecti gesta solebant.
Et Musis aperire vias, quibus inclyta laudum
Semina venturos inter sint nota parentes.
Hic subnixa genu tollensque in sidera vultus.
Sic ait, ac votis animum non tristibus implet.
Magne pater superum: tuque o sanctissima proles
Christe Deus: summi cui machina coelica mundi
Militat, ac iustos defert chorus omnis honores:
|Te donante sumus, quicquid sumus, accipe totas
Pectore quas imo tibi reddimus optime grates.
Supplicibusque etiam ne claudas vocibus aures.
Non nostrae Suecum vires, non nostra Tyrannum
Robora fregerunt, tua sunt, quae Numina regnis
Euentus tribuunt laetos. tu bella gubernas:
Arbitroque tuo vel durant cornua: vel se
In turpem soluere fugam, quaeruntque latebras:
Firmatosque gradus tete impellente relinquunt.
Haud tibi difficile est paucorum viribus amplas
Obtriuisse manus: validasque exscindere turmas
Exiguo certe numero. tu limina nosti
Et fines, intra magni quos culmina regni
Nutare, aut fato quassari sceptra necesse est.
Dij faciant seros memorare haec gesta nepotes,
Coelestemque manum certato agnoscere bello.
Et nunc nostra ream statuunt me pectora voti,
Quo tibi non falsos reddam laetissima cultus:
Ac pietatis opus totis cumulauero regnis.
Dixerat: ac molles circumtulit vndique vultus
Mitior, et blando versat noua lumina motu.
Cum veluti saeuas posuit maris vnda procellas
Et placido constrauit aquas latissima campo:
Haud tumidi ripas feriunt densa agmina fluctus.
|Nec tempestatum desaeuit in aequora feruor.
Omnia laeta virent nitidisque coloribus albet
Pontus, et excusso languescunt turbine venti.
Haud aliter faciles iterum dea pandit ocellos
Et dubiam recipit post fracta pericula mentem.
Iamque dies medium permensa euoluitur orbem.
Et Phoebus summo rutilans splendebat in axe:
Cum Lyckeus iter, Dominam petiturus, inibat
Albertum adducens secum, primaque tumentes
Nobilitate viros. mox gnatum Regis Ericum,
Praestantem ingenio iuuenem, gladijsque valentem:
Quique aliquot letho dederat: camposque per omnes
Saeuire, et victos crudeli immittere morti.
Hunc tamen aggrediens celeri tum strenuus ense,
Quique Stenaltinos possedit Biorno colonos,
Et late congessit opes satagensque tenebat.
Exsuperat: scapulis cum vulnera densa sinistris
Intulit, ac summo distrinxit membra dolore.
Tum vero Eydorae Comitem: tum magna sonantem,
Qui Rupinensi Princeps aduenit ab vrbe,
Atque alios ducit: primo qui flore tot inter
Praecipuas praestare manus, nomenque tueri.
Attamen in toto conspectius agmine visum
Nil fuit, eximio quam cui Stargardia tutas
|Bugslao subiecit opes, titulosque ferebat.
Ille triumphali dum pompa adducitur arci
Bahuso, rectos equidem praetendere vultus,
Et medios inter laetum se ferre dolores.
Hic ergo Albertum deiecto vt pectore vidit
Communem multis sortem tolerare. nec alta
Spernere fortunam subuersaque culmina mente:
alia constanti fama est sermone locutum.
Quas tibi, quas animo flammas, quae fulmina volui
Rex Inuicte putem? Danisne relinquere cannas
Obtectosque lares stipulis et stramina possis:
Parce pio generi. spaciumque caloribus adde.
Ast haec iusta quidem stultis sunt praemia dictis:
Et luimus, quaecunque luant qui talia faxint.
Dij meliora bonis. nos tanta superbia, tanti
Vandalicos, fastus petulansque insania voluit,
Vt ruere, et merita subuerti clade necesse est
Potare, et sannis rectissima ludere: grandi
Inflatos bucca nos ostentare: beatis
Detrahere ingenijs populorum, et carpere gentes
Quas vel cunque alias, famamque aspergere dictis:
His equidem dudum magni sumus artibus. enses
Figere, et impacto thoraces rumpere ferro.
Id praeter nostros non quemquam posse putamus.
|Praemia stulticiae quapropter reddita, magno
Pectore ferre decet. satis est caruisse triumpho.
Ne careas animis etiam: dulcemque relinquas.
Quae sola afflictis dat spes solatia rebus.
Omnia sors versat celsis obnoxia diuis:
In quorum sunt regna manu, quibus hora diesque
Militat, et toto parent fastigia mundo.
Iuppiter obscuros alias Pater euehit: idem
Deprimit euectos: subitoque is maxima motu
Culmina prosternit. tituloque inscribit inani.
Vincere dij quondam dederant tibi: Numine verso
Nunc ijdem manibus duras ceu ferre cathenas.
Et magni dant iussa sequi victoris, et hunc te
Plus iam posse putes, quia plus te posse volebas.
Sic rerum seriem iusto Deus aethere vindex
Temperat, ac meritis exaequat praemia factis.
Qui sua splendenti cum durant pace, cruentis
Bellorum facibus saeuosque obiecit in enses,
Haud sapit: haud illum fausto mihi sidere natum
Dixeris esse virum. rerum pax optima. si quid
Est homini nouisse datum. quis tristia bellis
Commemoret: vasta est tota quae mole cathena
Nectitur, et longo magnos trahit ordine luctus.
Nec solum hij. quibus est contentio mota Tyrannis.
|Aspera multa luunt: socias inuoluere gentes
Mars solet, ac sparsis quatitur vicinia flammis.
Non vni semper veniunt ea damna periclis
Exantlanda viro: persaepe vnius ob iram
Iniustasque manus auersaque pectora diuis:
Publica supremis res tota laboribus hausta
Concidit, ac surdo gemuit fera vulnera coelo.
Denique nec iustis mortales praelia causis
Et sua bella mouent. vel amor sceleratus habendi,
Vel furor inuisos Superis celer excitat ignes,
Omnia quo tandem deflagrant commoda regnis.
Heu caecas vitae sortes, et inhospita diuis
Pectora. Sed stolidis fatoque tumentibus, et quos
Cogit in arma odium, misere euenisse necesse est.
Qualia nunc documenta damus, quibus aurea ferre
Commoda nequicquam gratum fuit. aspera genti
Praelia Danorum non laesi mouimus. ista
Nunc igitur nos ferre decet, quae reddere diuos
Aspera sentimus nostrisque illudere vitis.
Haud irrideri coelumque ac astra putemus.
Tarda quidem, sed dura venit vindicta Tonantis.
Qui sese vlcisci semper studet, illius aeuo
Plurima misceri quae sint aduersa, necesse est.
Atqui ego qui decimam numeris quater expleo messem
|Et duo lustra gero, cui circum tempora canos
Spargier, ac annis increscere membra videtis:
Cuique etiam bellis sunt multa pericula. multi
Exhausti, et duro superati Marte labores:
Iudicio si quid liceat decernere. summum
Hunc ego dico Ducem. paruo qui robore posset
Nos terere, et tantas ceu turbine spargere gentes.
Cumque ita diis visum, fesso mihi nectere dura
Vincla seni, et tacitis inferre doloribus aeuum:
Gaudeo me tali victum Duce: maxima turmis
Et dare consilia, et paruo qui vincere posset.
Quae mihi cunque graui fortuna supersit ab hoste.
Hunc ego praecipuis dignabor honoribus vt qui
Fortunam virtute regat, diuosque sequatur.
Talia Bugslaus carpens iter ore locutus
Pergit. At Alberto tacitus pudor ora iocosque
Comprimit, ac tristi perfundit lumina fronte:
Pectoribus veluti cum mens sibi conscia luctus
Intulit, ac duro subigit praecordia morsu.
Attamen alloquitur moestos Lyckeus, et esse
Haud ita perculsos aduersa in fata iubebat.
Se curaturum dignis vt principe viuat
Quisque locis. non hunc Danis in tristia morem
Esse vitis, non hoc sectari crimine laudem:
|In captos saeuire odijs. capit vltio finem
Cum fractis herbam porrexit viribus hostis.
Et superare potest, et parcere Dania victis.
Sic ait: excelsos cum protinus agmina postes
Murorum subeunt, portisque aduecta propinquant.
Obuia multa ibat iuuenum manus: ardet, et alto
Circumfusa gradu captum visura ruebat.
Multiplices iactare sonos, gratesque Tonanti
Fundere, et optatas cumulare in sidera voces.
Quis plausum illius populi, quis pectora gentis
Explicet, aut laetos satis aestimet aduena vultus?
Qualis vbi Ausoniam vox est audita per vrbem,
Cum victis Macedum regnis in moenia Perseus
Ducitur, ac celebri cumulantur vota triumpho.
Non tamen et Latij mirantur Persea tantum,
Te quantum merita victorem laude sequuntur.
Et simul halantes spargunt tibi Paule corollas.
Sic tua iusta quidem Lyckee encomia nostrae
Perficiunt gentes, circumque extendere cursus
Et tua facta sequi. Sueonumque haec vincla tueri.
Iamque adeo famam celeres sparsere propinquos
Postibus esse viros, primasque ascendere portas:
Intro cum mitti captos Regina iubebat
Adductosque Duces. nec enim cunctatur et ipsum
|Aspicere Albertum, propterque affarier: vt qui
Iam pridem optarat despectae regna feroci
Aut transferre manu, aut longis immittere bellis.
Aula fuit lato spacium diducta recessu
Vasta, ingens: crudo lapidum substructa. rigentem
Quam paries tenui spissus decorabat honore.
Amplae aliquot radijs lucem admisere fenestrae:
Caetera cruda domus veterique obnoxia mundo:
Quae nihil aut fastus, aut praui moris habebat.
Circum dura iacent nudoque sedilia saxo:
Et nigra obscurat ferratos ianua postes.
Qua Regina tamen suprema in parte locari
Mandarat sedem, rutulo fulgebat ab ostro
Inductus paries blandoque stat arduus auro.
Hic igitur Boreis postquam ter maxima regnis
Consedit Margreta, oculosque modesta nitentes
Et pullam chlamydem vultusque decora beatos:
Eximij vero Proceres, et magna Senatus
Pars ambire Deam circumque assistere: quali
Romuleos memorant Patres, summosque Quirites
Caesarios ambire viros Numenque tueri.
Tum patuere fores: captosque inducere miro
Lyckeus tentare gradu. stant ordine certi
Hinc atque hinc, aditusque regunt et limina seruant.
|Principio iuuenes, qui nobilitate paterna
Ante quidem cellunt, Sueonum de gente vetusta
Bis sex e toto captorum corpore lecti
Ibant. quos inter non passi vulnera pauci
Candentes manibus totidem praeferre bacillos.
Mox de Vandalica succedit pube iuuentus
Hinc atque hinc, stabantque animis et pectore fracti.
Obuersos terrae vultusque ac ora ferentes.
Tertius ingreditur patris satus acer in oris
Inclyta maiorum soboles, cui nomen Erico
Excelsos titulos iuuenili aetate parabat.
Sed studio infoelix, dum bella paterna secutus
Accendit populos vrgetque in praelia gentes:
Ipse etiam praedam submissis fascibus auget.
Et comitem misero se iam praestare parenti.
Protinus Albertus sequitur: quem victor Iuarus
Acceptum dextra rigidam deduxit in aulam.
Haud paruo afficiens victum Lyckeus honore.
Cui velut eximiae generoso in pectore dotes
Et virtus non vana fuit: Sic hostibus acer
Haud insultandum victisue ferisue putauit:
Sed variae sortis memor et virtutis auitae,
Adductum reuerenter habet cautissimus. atram
Indutus vestem Sueonum Rex ibat, et atros
|Attollebat humo vultus: altumque pauebat
Iam minor ac nigrae metuebat scommata linguae.
Hunc Comites captique Duces, et longa sequuntur
Agmina nobilium. mediam cum venit in aulam.
Sistitur Albertus spectaclum gentibus. inde
Adducit propius victum Lyckeus: et vt se
Sub Dominae vultus summasque tulisset in aedes.
Haec concepta graui fama est tum voce locutum.
Inclyta Danorum Princeps, et clara parenti
Gloria Valdemaro, foelix, Augusta Deorum
Progenies, et digna tuis maioribus aeuum:
Quos huc vsque sies Suecorum a Rege furores
Et quid passa mali: quanquam meminisse dolori est
Et nimis inuiso percellit acumine mentem:
Vt tamen et notum est, ita te fortuna beatam
Efficit, ac celebri cumulat tua regna triumpho.
Nec mihi nunc toties tentata pericula bellis
Commemoranda putes. res est ea cognita, quantum
Hic sese immensos dilatat Phoebus in orbes
Illustratque diem facibus lucemque serenat.
Atque vtinam sua mortales aut lubrica possent
Scire patique bona: aut meliora monentibus aures
Praebere, et placidos dent ire in commoda motus.
Certe equidem minus et fusi tum sanguinis esset,
|Et minus atroci flagrarent pectora bello.
Sed ferimur fortasse, grauis violentia fati
Quo nos cunque rapit. Quos nec virtutis imago.
Nec pia dicta mouent, subiti fortuna pericli
Mouerit, ac saeuos capiant fera probra dolores.
Sic sapimus. Neque enim ignotum est, nos prorsus in arma
Cogier inuitos: cum se vicinia bellis
Ingerat, ac nusquam violata aspiret in enses,
Hijsque inhiet nostris contracto milite regnis.
Et poterat monitis pridem cessisse: quietem
Vt mallet, positisque armis sua lucra sequatur:
Arduaque insigni viset nos Suecia fructu.
Sed quid ego haec: Superis coelique fauoribus vsi
Militiae robur patriumque eduximus agmen
Auspicijs Regina tuis. Ita fregimus hostem,
Consertaque manu scelerata tripudia solui.
Nuncque adeo Albertum coram tibi sisto Monarcham
Producoque virum: cui praedia nostra tumultu
Cura superba fuit multos quassare per annos.
Et varios miscere metus mihi Numina dextram
Consiliumque regunt: diuisque authoribus egi.
Quam mihi communis mandauit Dania causam.
Acceptum Regina habeas, animoque sereno
Officium tuleris. mihi res haec inclyta laudem
|Sic parit, impenso tua si tibi sceptra cruore
Auxero, et hac nostros recreem virtute Minores.
Vix ea finierat laetis cum vocibus omnes
Acclamant plausumque ferunt. at protinus ipse
Excipit, ac monitis deferre silentia mandat.
Cum simul Albertus subnixus poplite. moestus
Extulit adductas supera in fastigia palmas
Et sua fata gemens, misero sic ore profatur.
Maxima diuinos inter celebranda Monarchas,
Cui fortuna dedit populis dare iura paternis.
Et tua sceptra manu nullo prohibente tueri:
Quo res, et vani contentio cessit honoris.
Indicat ista dies. miserum est meminisse beatam.
Quam quisque amisit subuerso cardine vitam.
uos poteras optasse dedit tibi magnus Olympo
Iuppiter euentus. tum labi nescia virtus
Prote, pro patria, pro libertate focisque.
Proque aris cumulo poterit certasse videri.
Haud equidem inficior caeca spe, et pectore multum
Me stolido magni tentasse volumina belli,
Et varias spectasse vices: quas lucra secutos
Experior miris auxisse in funera dictis:
Et finxisse sibi nostro foelicia damno.
Sed sequimur plerunque malum: quodque intulit ardor
|Pectoribus, vano deludunt Numina motu.
Et nunc cerno quidem, quam non succedere stultis
Vota superba queant. maius res coelica quiddam.
Mortales animis quam possint prendere, versat.
Tuque etiam, quod magna potes, concede Tonanti,
Humanosque velis etiam meminisse labores.
Quodque subinde viret folium marcescit: et alta
Fulmina perrumpunt, perflantque cacumina venti.
Excelsis fortuna nocet. quid Lydia Croeso
Maius habet: sedenim nostris erroribus adde
Clementes animos, et te patiare moueri.
Vincere dij soli tribuunt: sed parcere victis,
Indolis humanae et celsae virtutis imago est.
Non ignoro tuis illusum viribus esse:
Et nos magna tibi cumulasse opprobria Suecos.
Quae luimus. meritaque accensa in praelia causa
Propitio frueris coelo. tibi militat orbis
Desuper aetherius. nec enim sine Numine diuum.
Aut tantas hominum turmas, aut robora quisquam
Frangere tanta potest, Dij dant succumbere victos,
Victricesque tuis dispensant viribus enses.
Captiuos clementer habe, vitamque tuere,
Dignaque principibus decerni ergastula mandes.
Nos etiam titulos aliquando, et nomina clari
|Gessimus. at, quid enim: nunc victi supplice dextra
Imploramus opem alterius, miseresce precantes.
Et quod te dignum fuerit, da ferre rogantem.
Omnibus in vita semel euenisse necesse est,
Infortunato quod sparsum sidere damnet.
Sic homines sumus: haec ratio est. qua viuimus. adde
Hanc animis metam, clementer et vtere victis.
Talia sedato cum Rex Albertus ab ore
In genua adnixus, cinctusque astante corona.
Dixisset, largo multorum pectora questu
Perculit: ac lacrymas miseranda voce ciebat.
Cum simul attolli miserum Regina iubebat
Albertum. hic veteres ridendo blandula causas
Sic subigit, morsum tamen vt sentire Tyrannus
Posset, et haud placidos Reginae aduertere sensus.
En mihi tantopere et toties, Alberte, Monarcham
Optatum nostras tandem venisse sub oras:
Gratulor accessus tantos. mihi nata leuabis
Pignora baptismo, quae tu suscepta parente
Sorensi, Proceres interque et pocla solebas
Hactenus effraeni mendacia spargere dicto.
Nemo ea priuatae, tenuem cui Numina sortem
Detulerant, tantis conficta opprobria sannis
Vel bonus obiecit, vel non comperta procaci
|Ore vomit. In nos minus ista proteruia linguae
Exacuenda foret: populis quae iura decusque
Diuidimus: quibus et patriam dij ferre coronam
Et gentes fraenare dabant, sanctumque tueri
Quod mihi iusta quidem dispensant Numina, regnum.
Aut fortasse etiam videas vt Scanica praesens
Rura venis: Sedenim iam pridem audita recordor
Quae potando tuis promissa sodalibus auges:
Haud prius vsurum patria te veste cucullo:
Quam Sueonum imperio caput inclinare videres
Quae nostro parent fortissima pectora regno.
Quidue aliud fortasse petis: fortasse minores
edocti sapiant: stultum est Alberte. Deorum
Numine secluso et vera virtute relicta
Sceptrorum decus et claros sperare triumphos.
Non ea mortali res est expensa bilance.
Imperijs Superi praesunt: qui quando quibusue
Haec dare magna velint iam fato constat. in auras
Soluitur, aduerso si quid luctabere coelo.
Sic ait, ac vultus Regina auertit, at ille
Adnixus magnis iterum singultibus orat:
Parce tuo generi, et meritum compesce furorem.
Haec mihi sola quidem superest fiducia victo
Illa nihil contra. sed se tum mitis Iuaro
|Intulit, ac placida victorem fronte moratur.
Magna Deum soboles interque ferende beatos
Semper auos, quocunque decus pulcherrima virtus
Sparget, et aeterno statuat dare facta nitori:
Quas tibi quas meritis grates pro talibus vnquam
Persoluisse queam: minus est quod reddere possum
Quam tua quod virtus, et mens non fracta meretur.
Dij tantis tribuant quae maxima praemia factis
Et tua perpetuo memorarier acta triumpho.
Quin tibi posteritas cumulatis laudibus aram
Diuinosque hymnos et sera tripudia passim
Condet, et aeternas sparget tibi laeta corollas.
Quaque patet domitis haec nostra potentia regnis
Ore legere virum, nulloque exutus honore
Aurea perpetuum referes ad sidera nomen.
Nec tamen et nobis studiumque animusque merendi
Defuerit: gratam tua me tibi gloria reddit,
Quam tibi mens, quam vera fides. quam sidera firmant.
Finierat Regina: simul cum Regia plausu
Ingenti sequitur: tollitque Senatus in auras
Laeticiam, ac merito celebrat noua gaudia vultu.
Parte sed aduersa quidam diffundere luctus:
Qui longo moesti iam stabant ordine dextras
Tendentes, tacitosque adigunt sub sidera questus,
|Contractasque premunt frontes. pars poplite terram
Stringentes multis veniam sermonibus orant.
Et belli se iure petunt in vincula mitti.
Illa iterum aspectans tum grata silentia poscit.
Et pariter. Quae poena tuos Alberte sequatur.
Quidue ferant, mihi qua possint iam lege teneri.
Dispiceam. de me interea quid magnus Olympi
Rector agat, quidue astra velint decernere, fato
Sit positum. quod tu meritus, patiare. simulque
Lyckeo dictis fatur. fidissime rerum
Et studijs dilecte mihi: cui vincere Gotthos
Inuicto fortuna dedit, patriamque tueri:
Principio Eydorae Comitem tibi dono, furenti
Qui toties cecinit deterrima classica bello.
Hunc equidem arbitrio, quantum fas esse putabis.
Pro poenis sub lytra dabis. tibi condere nexus
Et laxare potes. mulctamque indicere vincto.
De reliquis mihi cura siet: ne postea nostras
Inuadant solitis subnixi viribus vrbes.
Vni equidem, veteris propter commercia regni.
Maiorumque gradus et sanguinis inclyta nostri
Foedera, Bugslao cum sim deuinctior, illum
Nequicquam pretijs obiecero. visere tecta
Dono paterna seni, nostrisque excedere regnis.
|Id vero me orare sinas: quo pectore tantum
Fregisti Sueonum robur vinclisque dicabas:
Hoc etiam Albertum gnato comitante sub altas
Lindholmi turres, et saxa sub ardua ducas.
Et simul: haud alijs, inquit, diffido: sed hoc te
Exorem Lyckee sinas. instructus abibis
Praesidio, quod tute legas. res optima pax est,
Si pacem fortasse scias rectumque sequaris.
Annuit optanti Lyckeus. at [et ed.] alea Martis
Nonnunquam diuersa cadit. non omnia semper
Omnibus aspirant. Sunt sparsa cadauera campis.
Et diffusa iacent passim spoliata sepulchris.
Haec tumulis inferre iube: ne dira ferarum
Aut volucrum rabies miseros euisceret artus.
Sic dixit coelum spectans. pressitque dolorem
Arduus, ac toto meditatur seria vultu.
Cum Regina manum superis intendere dextram.
Quodque petit sese facturam spondet. abito
Inquit, et hanc nostro curam sub pectore linquas.
Vt me dij seruant animo foelicibus aequam,
Sic didici miseris non intoleranda videri.
Postquam ea finierat. Regem Lyckeus agendo
Abstulit Albertum. qui cum iam multa locutus
Deploransque, viae curru succedit inani:
|Hoc quoque victori placidis contendere dictis.
Maxima res homini regnum datur. vna moueret
Si quoque mortales, vt se cognoscere possent
Et sua ferre bona, ac rerum meminisse ruinas.
Desipimus plerunque malis obnoxia turba.
Atque vltro nobis quae sunt aduersa paramus.
Vnus at extremi cumulusque ac meta furoris
Hic superest, placidas non ferre monentibus aures:
Sed spreuisse viros, qui recta bonumque locuti
Fraena equidem tumidis sapientes motibus addunt.
Nunc Axelualdo quidam mihi fidus in arce
Parietibus densis et tetri carceris vmbra
Inclusus premitur: mihi quod praedicere tantas
Ausus erat clades, hostemque extollere nostrum:
Nec certe est aliud quo meme offendere posset.
Hunc libertati, si quid mea vota valerent.
Restitui cuperem patrijsque remittier aruis.
De me quod superis visum est decernere, tota
Posteritas memoret, sapiant hac clade, Deosque
Sperent, atque ex me discant regnare minores.
Fortunam laeti contempsimus. illa vicissim
Nunc me dura pari spretum sub iure relinquit,
Et regno excussum cumulata doloribus vrget.
Finijt illacrymans. Sedenim solatur euntem
| Lyckeus: leuiterque feras et fortiter, inquit.
Cuius tute mali causam te noueris esse.
Interdum pluuias, interdum Numina ventos
Dispensant: et inest vicibus sua maxima certis
Commoditas. quae diis placeant. tolerare necesse est.
Fortunam vicit, quisquis contempsit. alendo
Proficias, animum si recte in commoda vertas.
Talibus incedunt, et iter sermonibus omne
Exsuperant. circumque equites peditumque manipli
Procurrunt: varijs spectatur motibus agmen:
Tertia lux donec Lindholmo sistit, et istic
Alberti fremitus fatali in sede quieuit.
FINIS.
|IMPRESSVM FRANCOFORTI AD
MOENVM, PER GEORGIVM
CORVINVM, IMPENSIS
Sigismundi Feyerabend
M.D.LXXIII.