previous next

RADULFI NIGRI
CHRONICON AB INITIO MUNDI AD A.D. 1199.
RADULFUS NIGER HUJUS CHRONICÆ AUCTOR.

In principio creavit Deus cœlum et terram, et in operibus sex dierum complevit ornatus eorum; et die sexto creavit hominem, et formavit eum: masculum et fœminam creavit eos, Adam et Evam, et conjunxit matrimonio instituto in paradiso. Originalis vero peccati culpa, ejecti de paradiso Adam et Eva, habito demum carnali commercio, genuerunt Caim et Abel.

Fuit autem Abel pastor ovium, et Caim agricola. Quum autem offerrent Deo munera de primitiis suis; quia respiceret Dominus ad munera Abel, invidit Caim, et occidit Abel fratrem suum. Profugus igitur Caim a facie Domini, de uxore sua genuit Enoc, qui primus civitatem ædificavit, et vocavit eam Enoc. Et Enoc genuit Irath, et Irath Manuel, et ille Matussael; qui genuit Lamech. Ille dicitur cæcus factus, quumduceretur a puero venatum, occidisse Caim latitantem inter frutecta, ad motum foliorum directa sagitta ejus.

Avo agnito, occidit et puerum ducem suum, quum occidisset Caim ejus directione contra Dei mandatum. Veruntamen hæc traditio est Judæorum, nulla canonicarum scripturarum fulta primordiis; et videtur mirum si tot nepotum temporibus vixit Caim, usque ad hunc Lamech. Hic enim bigamiam introduxit, et de Adda genuit Sabuael qui fuit pater habitantium in tentoriis, et pastor ovium; et Jubal, qui fuit pater canentium cithara et organo. De Sella genuit Tubalcaim, qui fuit malleator et faber, in cuncta opera æris et ferrii et Noemmam sororem ejus.

Hæc generatio Caim profluxit usque ad diluvium; in quo propter iniquitates suas tota periit. lnterempto igitur Abel, et fugato Caim a facie Domini, posuit Dominus semen aliud pro Abel. Cognovit enim Adam uxorem suam Evam, et genuit Seth; de quo natus est Enos, qui cœpit invocare nomen Domini, et genuit Chunan, qui genuit Mahalehel, a quo ortus est Jareth, qui genuit Enoc. Iste justus fuit, et a Domino translatus esse dicitur in paradisum. Unde venturus esse præconatur, novissimis diebus, cura Helya, ad confligendum cum Antichristo.

Enoc autem genuit Metussalem qui genuit Lamech, de quo ortus est Noeh, qui fuit vir justus in generationibus suis, et genuit tres filios, Sem, Cham, et Japheth. Quum autem cœpissent homines multiplicari super terram, et cogitatio eorum intenta esset ad malum omni tempore, pœnituit Dominus quod hominem fecisset, et statuit eum delere.

Quia vero invenit Noe gratiam coram eo, præcepit ei ut archam faceret, et materiam et modum et causam ei determinavit: materiam de lignis levigatis et bitumine; modum secundum dimensiones certas et mansiones; causam, ut in ea salvaret semen hominum et animantium super terram, ne diluvio periret. Introduxit igitur in eum se et uxorem suam et filios suos, et eorum uxores; et ex omnibus animantibus mundis septena et septena, et de immundis bina et bina, masculum et feminam.

Facto igitur diluvio, anno DC vitæ Noe, et demum finito mense VII, vicesima septima die mensis, quievit archa super montes Armeniæ. Et aperta fenestra, emisit corvum XLo die. Qui quum forte non rediisset, emisit et columbam. Quæ quum non invenisset ubi requiesceret, rediit ad archam. Expectatis igitur VII diebus, emisit iterum columbam, quæ et rediit ad vesperam, portans ramum olivæ in ore suo. Exivit igitur Noe de archa, et ædificato altari, obtulit holocaustam Domino. Qui placatus pepigit fœdus cum illo, posita iri in cœlo, ne ultra pereat homo diluvio.

Cœpit ergo Noe vir agricola esse, et plantavit vineam; et inebriatus vino, obdormivit, et nudatus est in tabernaculo suo. Videns autem Cham verecunda patris sui, nunciavit fratribus suis. Qui, sumentes pallium, retro cedentes, aversis vultibus, operuerunt patrem suum. Evigilans igitur Noe, et edoctus quod fecisset Cham, maledixit Canaan filium ejus, et subjecit servituti fratrum ejus, et benedixit Sem et Japhet. Et impletis 950 annis, mortuus est. Filii Japhet, Gomer, Magoc, Madai, Javan, Tubal, Mosoc, Thyras; ex quibus multæ gentes exierunt.

Filii Cham, Chus, Mesraim, Phut, Canaan; Filius Chus est Nembroth, qui cœpit esse potens in terra, venator robustus, et oppressor hominum, et fuit principium regni ejus Babylon. et Arath, et Archat, et Calumpne in terra Sennaar. Canaan genuit Sydonem et Etheum, Jebuseum quoque et Amorreum, et Gergesseum, Evehumque et Arucheum, Asmeum vel Eineum, Aradnum quoque et Samareum, et Amatheum. De his ortæ sunt gentes, quæ inhabitaverunt terram, quam Deus promisit filiis postea Israel, quas et ejecit coram eis.

Filii Sem, Elam, Assur, Arfaxat, et Lud, et Aram. Arfaxat vero genuit Sala, et ille, Heber; a quo natus est Phalec; et in diebus ejus divisa est terra. Quum ab ædificata turri Babel facta est confusio labiorum, in ultionem Domini contemptus, Heber linguam pristinam patrum suorum obtinuit, et genuit Reu vel Raguel, Raguel genuit Saruch, de quo ortus est Nachor, qui genuit Thare patrem Nachor, et Aram, et Abram.

Ab Assur vero egressi sunt Assyrii, quorum longe postea fuit rex Ninus, cujus tempore ortus est Abram, et Abram, et Nachor. Quotus vero fuerit ab Assur, et qua generatione, et quibus personis interpositis, nulla quæ ad nos pervenerit declaratur historia. De Nino tamen dicitur, quia condidit Nineve. Historia vero Genesis habet quod Assur condidit Nineve, et Rezen, inter Chale et Nineven. Quia vero Assur exiit de terra Sennaar, et tum personæ tum populi nomen est, non satis liquet utrum a stirpe Canaan et ab origine Sem natus fuerit;

nisi forte verum sit quod stirps Nembroth ejecerit ab ea progeniem Sem. Quia vero constat de Nino quod venerit ab Assur, non impeditur historia; quoniam idem Assur potuit a Sem fuisse, et de terra Sennaar exivisse. Assyriorum autem regnum obtinuit consequenter per tempora 36 regum, usque ad Sardonapallum, per 1300 annos a Nino filio Semiramis, qui primus idolum fecit, occasione statuæ Beli patris sui, quam adorari constituit. Hujus igitur Nini 43° anno natus est Abraham patriarcha: a quo ritus et religio circumcisionis sumpsit exordium.

Iste quum esset 75 annorum, a Chaldæis qui colerent ignem et alias effigies Deorum, migrare coactus est in terram Canaan, relicta gente et patria propter professionem cultus unius Dei, qui evacuaret omnem alium; quum solus et unus tantum Deus adorandus est. Hujus fidei merito accepit gratiam ex promissione quod in gentem magnam futurus erat; et quod in semine ejus benedicerentur omnes gentes. Denique, accepit mandatum quatenus ipse cum omni posteritate sua circumcideretur; non quia aliquid superfluum esset in homine, quod Deus fecisset, sed ut inter alias gentes eo signo corporeo internosceretur ejus posteritas.

Quum igitur senior esset, genuit Isaac, et eum octavo die circumcidit. Qui tamen post Hymael, filium Agar, unde prodiit origo Sarracenorum, circumciderat. Demum vero Dei mandato, quum vellet eundem Isaac in monte Moria immolare, ostenso sibi ariete, mutavit sacrificium; unde Isaac postea jam sexagenarius, genuit Esau et Jacob patriarchas, originem Idumææ gentis, et Israeliticæ.

Circa hos tamen dies natum est regnum Argivorum; cujus primus rex Inachus fuit, cujus filia Io, quia bene populum rexit et literas docuit, dea appellata est. Jacob nonagenarius genuit duodecim patriarchas; quorum unus, Joseph, a fratribus suis venditus in Ægyptum. Famis tempore, sæculo sterilium annorum, patrem suum cum 72 animabus venientibus ad eum benigne recepit. De hac origine in brevi nata est Hebræorum multitudo. Quæ quum ob sui incrementum premeretur, educta est a Moyse per mare Rubrum siccis vestigiis.

In quo Pharao persequens, submersus est cum omni exercitu suo, reductis maris aquis super eum. Quod accidit prope ea tempora, quum Apis, rex Argivorum transvectus est navibus in Ægyptum, et postea a sepulchro suo, quod Serois dicitur et in veneratione habetur, Serapis dictus est. Cujus filius Argus fuit; a quo Argivi sunt appellati. Populum denique Hebræorum traduxit Moyses per desertum, præeuntibus eum columna nubis per diem et columna ignis per noctem, per quadraginta annos. Dux populi fuit tempore Cycropis, qui Athenas condidit; quo Minerva pro dea habita fuit, id est Sapientia; quo etiam Prometheus egregius doctor fuit sapientiæ;

et Atlas astrologus, et Mercurius, inventor multarum artium. Tunc et fuit Phaetontis fabulosum incendium et Deucalionis diluvium. Sub Curnaone, qui successit Cecropi, Moysi Josue filius Nun successit. Qui traduxit populum ultra Jordanem, et distribuit ei terram Canaan in hæreditatem. Hoc tempore Liber dicitur ostendisse vitem hospiti suo in Græcia; et Europa rapta, genuisse Minoa et Sarpedona, et Rhadamantda; et Busiris hospites suos immolare dicebatur; et Latonam peperisse Apollinem, et Bacchides mulieres fuisse; et Perseum et Andromedam interiisse.

Post Josue fuit populus sub his Judicibus per successionem, Othoniel, Aioth, Delborah, Gideon, Abimelech, Tholah, Jair, Jepte, Abesa, Lapidot, Sanson, Eli, Samuel, qui regem unxit Saulem. Post Josue octo annis servierunt Hebræi alienigenis, quos Othoniel Iiberavit, et primus judicum 40 annis judicavit. Post hunc servierunt 18 annis, qui junguntur annis Aioht, qui eos liberavit, et judicavit 80 annis. Post Aioht 20 annis servierunt, donec a Deborah et Barac liberarentur. Fuit Othoniel de tribu Judah; Aioth de tribu Ephraim, et Deborah; Barac vero de tribu Neptalim. Hi 40 annis judicaverunt. Post Barac servierunt annis 7; qui annis Gideonis conjunguntur; qui, liberator eorum, judicavit 40 annis; Abimelech, filius Gideonis, tribus annis.

His temporibus Priamus regnavit post Laomedontem. Jair judicavit 22 annis; et post Jair servierunt 18 annis, qui adduntur temporibus posteriorum judicum. Jepte 6 annis judicavit; Esebon, 7 annis; et post eum Aelon 10 annis. Sed hi duo non habentur apud LXX interpretes. Post Aelon vero judicavit Labdon 8 annis. Et post Labdon servierunt 40 annis; qui posterioribus temporibus applicantur. Sanson 20 annis judicavit. Post eum Heli sacerdos, quem Fineem fuisse tradunt Hebræi, judicavit 40 vel 20 annis. Heli vero mortuo, arca Domini possessa est ab alienigenis, donec urgente flagello Domini redderetur. Demum vero 20 annis fuit in domo Aminadab.

Circa ea tempora, prius judicante Laudon capta Troia et deleta, Æneas cum 20 navibus venit in Italiam. Finito demum tempore Judicum, succedente Samuele, post Heli, ab insolente populo expetito rege, unxit Samuel Saulem: et conregnaverunt 40 annis. Prævaricante vero Saule in regimine, idem Samuel, mandato Domini, unxit David filium Ysai, sumptum e pascuis, qui obsedit Jerusalem et cepit; et ædificavit arcem Syon; Abyathar de successione Ithamar summus Pontifex.

Defuncto vero David, inchoante mundi quarta ætate, successit ei Salomon, filius ejus sapientissimus, qui Templum ædificavit quarto anno regni sui, quadragintesimo secundo anno egressionis Israel de Ægypto, adventus vero Abrahæ de Syria in Canaan 1120, a tempore Diluvii 1340.

Prophetaverunt Gad et Nathan, et Asaph; et factus est summus Pontifex Sadoch de successione Eleazar. Salomon vero, mulierum amore seductus, ad idololatriam, postremo resipuit. Regnavit autem 40 annis. Successit autem Roboam filius ejus, qui, scisso regno propter peccatum patris, rebellante etiam Jeroboam servo ejus, regnavit super duas tribus, 17 annis: Jeroboam vero super 10 quæ dictæ sunt Israel, regnavit 12 annis, constituens caput regni sui Samariam. Convertit porro Israel ad idololatriam, ne redirent ad Templum in Hierusalem, constituens eis fraudulenter unum vitulum apud Bethel et alterum in Dan adorandos.

Quia vero hæreditas Domini fuit totus Israel, in utroque populo fuerunt prophetæ; per quos tam populum Judam quam populum Israel corripuit. Prophetaverunt enim his diebus Ahia, Semeias, et vir Dei missus de Juda corripere Jeroboam, scilicet Jeü, et Johel, et Azarias, qui et Abdo, et Ananias. Post Roboam quartus Abra tribus annis; post Abram quintus, Asa quadraginta et uno annis. Hic Asa conduxit Benadab contra Israel, et percussit terram Neptalim, et dissipavit ædificationem Basa in Ramoth Galaad.

Post Jeroboam in Samaria secundus, Nadab filius ejus regnavit duobus annis; sed post eum tertius, Baasa, 24 annis, qui delevit omnem domum Jeroboam. Ei vero successit Elah, filius ejus, quartus, et regnavit duobus annis, quem occidit Cambri, et delevit domum Baasha, et regnavit 7 diebus. Post eum vero Ambri sextus regnavit 12 annis, et post eum septimus, Achab impius, qui duxit Jezabel uxorem, quæ prophetas occidit et dispersit. Ejus tempore Helyas propheta cœlum clausit, et sacerdotes et prophetas Baal occidit.

Post Asa super Judam regnavit Josaphat 25 annis; super Israel Achab, 22 annis. Prophetæ fuerunt Abras, Jeü, Osias, Micheas; pseudoprophetæ, Sezechias et Eliezer. Super Israel octavus, Ochozias annis duobus; super Judam, Joram, annis octo. Quo regnante, recessit Edom a Juda, et constituit sibi regem. Super Israel Joram, frater Ochoziæ, nonus regnavit 12 annis.

Prophetabant Helias, et Helisæus. Sexto vero utriusque Joram rapitur Elias. Super Judam nonus, Ochozias, uno anno. Post quem Athaliah, mater ejus, 7 annis. Eo tempore Jonadab, filius Rechab, clarus erat. Super Israel decimus, Jeü, annis 28. Joiada summus pontifex fuit. Qui solus post Moysem vixit 130 annis. Super Judam decimus Joash annis 40. Septimo Joash et undecimo Jeü occiditur Azarias propheta. Super Israel Joachab et Joath, undecimus, 17 annis. Nono anno ejus, et 33° Jehu moritur Ehelysæus.

Duodecimo ejus anno et 36° Jeü, occiditur Zacharias, filius Barachiæ, inter Templum et altare, a rege Joas. Super Judam undecimus Amasias, annis 29. Super Israel duodecimus, Jeroboam, annis 41. Super Judam duodecimus, Azarias, qui et Ozias dicitur, 52 annis. Prophetabant Ozee, Ysaias, Amos, Jonas. Super Israel tertius decimus, Manahen, annis 10. Super Israel 14mus Saceras 3 annis. Super Israel 15mus Phacee, 20 annis. Super Judam 13mus Joathan, 16 annis. Quo tempore Remus et Romulus fuerunt. Undecimo anno, ejus, prophetaverunt Osee, Johel, Ysaias, Obeth.

Super Judam quartus decimus, Achaz, annis 16, qui filium suum trajecit per ignem in valle Gehennon. Eo tempore Roma condita est. Ysaias vidit onus Babylonis. Theglaphasar ornamenta Templi diripuit. Super Israel sextus decimus, Osee 9 annis regnavit. Cujus tempore decem tribus captivatæ sunt a Salmanazor rege; inter quos fuit Thobias. Super Judam quintus decimus, Ezechias, qui serpentem æneum contrivit, regnavit 29 annis. Qui et post tertium annum, secundum verbum Isaiæ, signo accepto de regressu solis et sanatione ulceris sui, mirabiliter liberatus est a Sennacherib.

Super Judam sextus decimus, Manasses, 55 annis, qui implevit Jerusalem sanguine usque ad os, et serra lignea secuit Ysaiam per medium. Sed tandem conversus et pœnitens, optimus factus est. Super Judam septimus decimus, Amon, annis 12, vel 2 secundum Hebræos. Summus Pontifex Helchias. Super Judam decimus octavus, Josias justus 32 annis, qui et incomparabile Phase fecit, et idololatriam destruxit. Quem Pharaoh Necaoh occidit in campoMageddon, et Adremon planxit, et Jeremias, lamentatione facta sub quadruplici alphabeto.

Prophetaverunt Sophonias, Jeremias, et Olda mulier. Super Judam nonus decimus, Joachath, per tres menses, quem transtulit Pharao in Ægyptum, substituens fratrem suum Eliachim, qui et Joachim. Qui regnavit 11 annis. Quem Nabugodonosor tributarium fecit. In Babylonia clari fuerunt Daniel et socii ejus. Super Judam Joachim, filius Jechoniæ, vicesimus, qui post tres menses captus, ductus est in Babylonem.

Post eum vicesimus primus a Salamone, Sedechias regnavit 11 annis. Qui obsessus, rupto muro fugiens, interceptus in campis Jericontinis, judicatus est in Riblatha. Unde, occisis filiis ejus coram eo, ipse, privatus luminibus, traductus est in Babylonem. Hæc ita de regibus Judah et Israel, secundum unum historiographum, intercalari vicissitudine posuimus. Quia vero regum series secundum successionum ordinem utrinque continuata, liquet evidentius, secundum alium historiographum ordines eorum dividimus.

Venit enim origo divisionis a Salomone, cui super Judam successit Roboam, filius ejus, contra quem rebellavit Jeroboam servus ejus, et decem tribus abstulit ei, justo Dei judicio propter peccata Salomonis, qui quum Templum ædificasset, et in omnibus, quæcunque volebat, prospere egisset, conversus est ad idololatriam, mulierum alienigenarum victus illecebris. Diviso igitur regno, duæ tribus et dimidia remanserunt Roboam; reliquæ adhæserunt Jeroboam. Qui caput regni sui constituens Samariam, convertit eos ad idololatriam, ne redirent ad Templum in Jerusalem. Quum vero hæreditas Domini Israel est, in utroque populo prophetæ fuerunt, qui tam populum Juda quam populum Israel per ipsos corripuerunt.

Post Jeroboam igitur regnavit in Samaria filius ejus Nabath; et post eum Baasha, qui destruxit domum Jeroboam. Huic successit Ela filius ejus, quem Zamri occidit, et domum Baasha delevit. Post Zamri regnavit Amri, et post eum Aab vel Achab. Sub quo Helias propheta cœlum clausit, et sacerdotes Baal occidit. Huic successit Ochozias filius ejus, et ei frater ejus Joram.

Eum vero occidit Jeü, quem unxit discipulus Helysei, secundum prophetiam Helyæ. Post Jehu regnavit Joachoz filius ejus, et post eum Joas; sub quo defunctus est Helyseus, et sepultus in Samaria. Qui fecit multa in Israel. Post Joas regnavit Jeroboam, sub quo Jonas prophetavit. Huic vero successit Zacharias, quem interfecit Sellum servus ejus. Et post Sellum regnavit Manahem, et post eum Phaceias filius ejus. Et post eum Sacee, filius Romeliæ. Sub quo prophetavit Nahum propheta. Et huic successit Ozias, quem captivavit rex Salmanazar, transferens Israel ad Assyrios, in urbes Medorum juxta flumen Gozan.

Tempore Roboam regis Judæ, Sesach, rex Agypti, ascendens in Jerusalem, templum spoliavit. Post Roboam regnavit Abiah, et post Abiam Asaph, qui conduxit Benhadad regem Syriæ contra Israel, et percussit terram Naptalim. Eo tempore prophetaverunt Achias, Jeü, Amos, Johel, Zacharias. Præcedenti quippe tempore David, prophetaverant in Judæa Gad, Nathan, et Asaph. In Samaria vero, quæ nunc Sebaste appellatur, apud decem tribus, prophetaverunt Helyas et Helysæus, Abdias, Zacharias, et Micheas.

Helias vero raptus est, et Helysæus mortuus, et mortuum suscitavit. Post Asa regem Juda regnavit Josaphat, et post Josaphat Joram. quo regnante recessit Edom, ne esset sub Juda. Post Joram autem regnavit Ozias, qui et Ochozias vel Azarias nominatur. Et post Azariam Attaliah 6 annis. Et post illam Joas. Qui bono usus principio, fine pessimo, complevit conatum suum. Qui occidit Zachariam, filium Joiadæ, inter Templum et altare. Et post Joas, Amasias.

His diebus Sardanopalla, vir muliere corruptior, se combusto cum opibus suis, quia Arbagasto non potuit resistere, regnum Assyriorum transiit ad Medos. Et per 350 annos, per reges sibi invicem succedentes, transivit usque ad Astyagen, avunculum Cyri. Verum reges Medorum non computantur numero illustrium regum usque ad Cyrum, quamvis fuerint et juribus Chaldæorum et Babyloniæ nomine clari. Notandumque, quod Procas, Amulii et Numitoris pater, eo tempore apud Latinos regnavit, avus Rheæ Silviæ, mater Remi et Romuli, qui urbis inclytæ Romæ fundamenta jecerunt.

Quippe Orientis imperio paulatim deficiente, Occidentis imperium surrexit, et quidem tanta prosperitate et celebritate surrexit, ac si virtus et fortuna pariter contenderent ejus profectum exigere. Post Ilium igitua captam, constructa est caput gentis Latiæ Roma, 433° anno; quo per reges imperabatur, usque quo Brutus Tarquinium occidisset. Ex quo annua imperia et binos consules instituit reipublicæ gubernandæ. Computantur igitur a Romulo usque ad Tarquinium anni 241. Post Amasiam regem Juda regnavit Ozias. Post eum Joathan, qui ædificavit sublimissimam portam domus Domini; quæ dicitur Speciosa.

Eo quoque tempore prophetaverunt Osee, Amos, Ysaias, Jonas. Post Joathan vero regem Judæ regnavit Achaz, et post eum Ezekias, cujus anno sexto Salmanasar, rex Assyriorum, de Samaria transtulit decem tribus in terram suam. Gentem vero Chutiorum e converso transtulit in Samariam. Quum autem ob cultum pravum a leonibus interficerentur, misit rex sacerdotes de Israel, ad docendum homines illos legitima <instituta> Dei terræ illius, scilicet legem Moysis. Illi vero nihilominus cum lege veterem cultum terræ suæ observabant; unde non coutebantur Judæi Sarnaritanis. Porro 340 anni fuerunt, quibus divisus est populus, scilicet Juda et Israel.

Super Judam, post Ezekiam, regnavit Manasses, et post eum Amon, et post illum Josias, qui congressus est cum Necao, rege Ægypti, et occisus est in campo Mageddon. Eorum tempore prophetaverunt in Juda Jeremias, Olda, et Sophonias. Post Josiam regnavit Joachaz 3 mensibus. Quibus tamen nondum expletis, Necao Pharao veniens Hierusalem, duxit eum in Ægyptum, et constituit pro eo regem Eliachim, quem vocavit Joachim, filium Josiæ; facta Judæa tributaria, in 100 talenta argenti et in unum talentum auri. Anno 11mo Joachim, Nabugadonosor, veniens Hierusalem, idem tributum exegit, et tribus annis obtinuit.

Demum vero factus rebellis Joachim, quia regi Babyloniæ Ægyptii bellum indixerunt, captus est a Nabugodonosor, et occisus; et translata sunt de Hierusalem tria millia virorum; inter quos fuit puer Ezekiel propheta, et constituit regem Joachim, qui et Jeconias fuit appellatus. Sed et eum, post modicum, rebellantem obsedit Nabugodonosor; quem, facta deditione, cum matre et quibusdam aliis de populo transtulit in Babylonem; et constituit regem Sezechiam. Quum autem post et ipse rebellaret, secundo reversus est Nabugodonosor, et 11mo anno regni sui captivavit eum, et per Nabuzardam civitatem et templum destruxit; et reliquias Babyloniam duxit. Inter quas erant tres pueri, Ananias et Azarias et Misahel, et Daniel cum eis.

Quos erudiri fecit rex lingua Chaldæa, quum erant de regio sanguine. Vasa quoque Templi secum asportavit, et posuit in templo dei sui. Ignem quoque concutati sunt sacerdotes in sicco puteo absconditum; et Jeremias tabernaculum fœderis et arcam et altare incensi transtulit ad montem Abarim, in speluncam, offerens ibi sacrificium consummationis, et obstruxit ostium speluncæ. In qua prædicta latent in hunc diem. Duravit igitur regnum Judæorum usque ad eversionem Templi 314 annis et 6 mensibus. Sic autem deletis regibus superfuerunt sacerdotes, quum usurpare sacerdotium tutum non erat post exemplum Oziæ, qui usurpationis merito lepram incurrit.

Et quidem ab Aaron, usque ad tempora Salomonis, per annos 612 fuerunt 13 sacerdotes; a Salomone vero ad tempora Captivitatis, per 330 annos fuerunt 18 sacerdotes. Nam eversum est Templum anno quadringentesimo tricesimo a conditione sua. Et his diebus finita est ætas quarta, et incepit quinta, anno nono Nabugodonosor, qui vixit post eversionem Templi 25 annis. Post illum fuit Evulmerodac, et post Labosoradac, et inde Egesar, et post eum Balthasar. Quibus regnantibus completi sunt 70 anni; quibus prophetaverat Jeremias solvendam esse Captivitatem.

Interea, Cyrus, nepos regis Astyagis, apud Persas educatus, congregata manu, avunculo regnum abstulit, et postea Babylonem obsedit. Advenerat Crœsus, Lydorum rex, et alii finitimi reges in adjutorium Babylonis; quumque Balthasar, 17° anno regni, putans vaticinium Jeremiæ evanuisse, in convivio suo vasa Templi intulisset, supervenit in nocte exercitus per alveum fluminis, et ingressus civitatem, Balthasar cum aliis regibus occidit, et Crœsum, secundum prophetiam Ysaiæ. Quum itaque Cyrus captæ civitati disponeret, 50,000 Judæorum permisit repatriare, redditis eis vasibus templi aureis et argenteis, usque ad 5040. Josedech quoque sacerdotem de genere Aaron redire præcepit, et ritus veteris solemnitatis reformare.

Samaritani vero Templi re-ædificationem longo tempore impedierunt, donec sub Dario, anno secundo regni ejus, compleretur. Notandum vero, quod Babylonia capta et destructa, et alio in loco re-ædificata est. Liberata est Roma a Tarquinio Superbo. Eo tempore prophetaverunt in Juda Haggæus et Zacharias, et Malachias. Cambyses, filius Cyri, secundus Nabugodonosor appellatus est. Post quem regnaverunt duo magi; quibus interfectis, regnavit Darius, Antipasti filius; qui filiam Cyri duxit in uxorem. Sub quo Templum completum est 46° anno ab ejus re-ædificatione incepta. Unde "Quadraginta et sex annis est ædificatum, et in triduo re-ædificas?"

Dario Xerxes filius ejus successit; sub quo Esdras scriba, cum magna pecunia et vasis, rediit de Babylone et fecit solemnitatem Kœnophegiæ. Et Nehemias rediit de castro Susisis, et re-ædificavit muros civitatis. lste Xerxes, iners et pavidus, ab Artabano præfecto interemptus est. Huic successit Artaxerxes Longimanus, qui Vashti reginam habuit; et ea spreta, Hester Hebræam duxit. Circa hos dies floruit Aristoteles. Post Artaxerxem regnavit Arxer Ochus. Eo tempore venit Brennius Romam, habens 300000 Gottorum, et capta civitate, obsesso Capitolio, pro laxanda obsidione aurum accepit.

Immanitate igitur tanti ausus consternati sunt omnes reges terrarum et eis non auderent resistere; sed omnes cum eis gauderent fœdus interponere, et eorum adjutoria habere. Pulsi igitur a regno, ad Gallos se conferebant, nec sine mercenario eorum exercitu aliqui pugnare præsumebant, nec alias se tutos esse posse putabant, nisi virtute Gallorum defenderentur aut juvarentur.

Interea, dum Nehemias instauraret cultum Dei, misit nepotes sacerdotum qui absconderant ignem, et non invenerunt nisi aquam crassam. Quam afferentes, sparserunt super ligna, mandato Neemiæ; et incensum est holocaustum, veluti igne supposito. Docuit igitur populum Nehemias 12 annis, quum illis diebus per sacerdotes summos regerentur 303 annis, post reditum populi. Quorum eminentioris famæ fuerunt Jesus magnus Sacerdos, Joachim, Eliasiph, Simon, Onias, et Gaddus. Cujus tempore regnavit Philippus, pater Alexandri Magni, qui ei successit.

Iste invasit fines Persarum, quem Darius introire permisit, fiducia suarum virium. Veruntamen, in congressu terga dedit Darius. Tandem, post multa prælia traditus est Darius Alexandro, et vitam simul cum regno Persarum finivit. Postquam igitur steterat per 231 annos, adjunctum est regno Macedonum. Item Tyrum expugnavit, et Alexandriam ædificavit, et Porum regem dejecit, et Orientem sibi subjecit. Quum autem inde reverteretur versus Occidentem, veneno extinctus est 32° anno vitæ suæ et 12° anno regni sui.

Defuncto Alexandro, plures ei successerunt; ut Ptolomæus in Ægypto et Africa et Arabia; Philippus Aridæus in Macedonia, quia frater Alexandri; Seleucus in Syria, et in aliis partibus Orientis, et alii egregii viri in aliis partibus de præfectis facti sunt reges, qui tamen, non multo post, mutuis bellis sese consumpserunt. Horum tamen Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Seleuciam, Apiam, Essenberoeam, et Pellem, urbes inclitas, condidit, et in eas urbes Judæos transtulit. Ejus filius fuit Magnus Antiochus, qui sacerdotes, scribas, et cantores Templi relaxavit a tributis et a multis aliis oneribus.

Seleucus et Lysimachus atrociter inter se pugnaverunt; verum, illis occisis, successit Ptolomæus, Lagi filius, qui dolo adegit Jerusalem ad deditionem. Ei successit Ptolomæus Philadelphus, qui multa donaria transmisit Hierosolymis, et 70 interpretes fecit Vetus Testamentum transferre de Hebræo in Græcam linguam. Hujus Ptolomæi filiam duxit Antiochus Magnus, et cum ea accepit Samariam et Judæam et Phœnicem. Iste duos filios genuit, Seleucum et Antiochum. Quorum Seleucus misit Heliodorum Hierosolymam pro thesauris Templi; sed prohibitus est divinitus.

Unde in vindictam recesserunt ab eo partim, et Arsacem sibi regem constituerunt. Post Seleucum regnavit Antiochus Epiphanes. Fuit tamen ei filius Demetrius. Post Ptolomæum Euergetem regnavit in Ægypto Ptolomæus Epiphanes. His temporibus, Hannibal expugnavit Romam, quem Scipio devicit et Carthaginem subvertit: et ita bellum Punicum finitum est. In Numidia Jugurtha Romanos provocavit, et a Metello et a Mario domitus est. Sed et Bocchus in Mauritania subactus est, et multæ aliæ gentes finitimæ Romanis, unde et ad exteras gentes subjugandas miserunt.

Demum in Syria regnavit Antiochus, illustris filius Antiochi, 187° anno regni Græcorum. Et Onias Hierosolymis summus Pontifex erat. Cujus frater Jason, aspirans ad sacerdotium, in occulto primo, et postea publice, contra Legem agebat, unde et in brevi punitus est, et pulsus in Mauritaniam. Interfecto vero Onia ab Andronico, dolo Menelai, obtinuit sacerdotium idem Menelaus.

Quo deposito frater ejus Lysimachus obtinuit sacerdotium. Qui postea, auro exportato e Templo, concursu plebis lapidatus est. Post hæc, Antiochus spoliavit Templum, et prohibuit cultum Judæorum; et præcepit eos inquinari immundis escis, et comedere suillam. Qua de causa multi trucidati sunt, qui maluerunt mori gloriose quam turpiter vivere, et contra Legem agere. Multi tamen a Lege Dei recesserunt. In illis vero diebus Judas Maccabæus recesserat in Desertum, ne fieret particeps prævaricationis. Iste cum paucis frequenter attrivit exercitum Antiochi, ut palam esset vires hominum nihil posse contra Dominum. Unde statuit Antiochus Hierusalem omnino destruere.

Sed, dum eo tenderet, ruens de curru suo contritus est. Cui quum deberet succedere filius ejus Antiochus Eupator, cum Lysia tutore suo occisus est a Demetrio filio Seleuci; et regnavit Demetrius. Apud istum Alchimus, frater Oniæ, depravavit Judam Maccabæum. Misit ergo rex Nicanorem, ut caperet Judam, et faceret. Alchimum sacerdotem. Qui postquam destruxerat murum interiorem prophetarum, elinguis, paralysi est dissolutus. Deficientibus igitur sacerdotibus de genere Aaron, defuncto Juda, Jonathan frater ejus et principatum adeptus est et sacerdotium. Interea, Alexander, filius Eupatoris, occidit Demetrium. Cujus filius Demetrius eundem occidit Alexandrum; sed postea in Hyrcania deprehensus exulavit.

Is tamen cuidam filium suum commiserat, scilicet Triphon, qui putans Alexandrum decessisse, occidit puerum; et ita regnum ad hæredem Demetrii rediit. Jonathæ successit Symon frater ejus, et ei filius ejus Johannes, qui postea dimicans adversum Hyrcanos, postea vocatus est et ipse Hyrcanus. Hyrcano successit Aristobulus, postea factus rex et sacerdos. Ei vero successit Alexander rex et sacerdos; qui duos habens filios Aristobulum et Hyrcanum, Alexandræ matri eorum commisit, ut ei committeret sacerdotium, quem magis idoneum conspiceret. Illa vero prætulit Hyrcanum juniorem. Alexandra mortua, cessit Hyrcanus Aristobulo.

Postea vero excitatus Antipatro patre Magni Herodis, Aristobulum dejecit. Deserens enim ad Romanos, Pompeio introducto in Jerusalem, Aristobulum capi fecit, et enthronizatus est iterato in sacerdotium; et facta est gens Judæorum tributaria. Sicque illi fratres primi dederunt occasionem Romanis invadendi Judæam. Illis diebus Pompeius et Gabinius consules fuerunt. Sed Gabinio successit Crassus. Interea, conjuratio Catilinæ est facta, et sedata interveniente Cicerone. Julius vero Cæsar interim, Gallia expugnata et subacta Britannia, jam decennium consummaverat, et a senatu alterum expetiit consulatum. Verum inducente Pompeio, Marcellus consul obtinuit ut senatus revocaret Julium Cæsarem, quatenus relicto exercitu Romam rediret.

Adeo ipse indigne ferens, cum exercitu Romam venit, et fractis januis ærarii, militibus suis largiter stipendia distribuit. Interim vero metuens Pompeius, Dyrrachium perrexit, et congregato exercitu, dimicavit cum Cæsare; et victus est ibi in Thessalia. Quum igitur fugeret et properaret ad Asiam, interceptus a Ptolomæo rege, et ob gratiam victoris interemptus est. Victor igitur Cæsar Ptolemæum Alexandria donavit; sed postea ingratus factus rebellis, dimicavit et victus est; et quum navi fugere vellet, submersus est. Cæsar vero Alexandriam cepit, et regnum Ægypti dedit Cleopatræ. Reversus igitur Romam, Dictator appellatus est et Consul.

Postea vero duces et nepotes Pompeii expugnavit, et occidit Pompeiam filiam ejus, et Faustum, Pusillam et Afranium et Petronium; et reversus, rerum summam et potestatem solus accepit; quod Græci monarchiam vocant. Quum autem reipublicæ statum contra morem ruinaret, a Bruto et Cassio auctoribus, in curia 22 vulneribus confossus interiit, post annos tres et menses sex quam imperare cœperat. Necis ejus conscii et conjurati fuisse dicuntur 240 nobiles, quos populus in Capitolio incendere voluit ad vindictam. Hujus enim tantus favor extitit, quod omnes successores ejus Cæsares appellati sunt de nomine ejus.

Hac tempestate, deficiente sacerdotio Judæorum, Herodes alienigena, Antipatri filius, a senatu Romano suscepit regnum Judæorum, et contra fas vendebat sacerdotium indignissimis, et vestes summi sacerdotis omni tempore regni sui reclusit. Sed et Docidem uxorem suam abjecit, et Mariagnem, Hyrcani filiam et neptem Aristobuli, infelici omine traduxit in uxorem, in perturbationem domus suæ. Unctione igitur legitima cessante, imminebat expectatio Gentium, Christus Dominus noster, verus rex et sacerdos. Et natus est 35° anno Herodis; ab origine mundi quater millesimo nongentesimo quinquagesimo primo, vel secundum Græcos, quinquies millesimo quadringentesimo septimo. Denique notandum est, quod per 4 mundi partes per succedentia tempora quatuor regna principalia fuerunt;

Babylonium ab Oriente, Carthaginiense a meridie, Macedonicum a septentrione, Romanum ab occidente. Notandum quoque, quod inter primum Babylonicum et ultimum Romanum fuerunt duo minora, Africanum et Macedonicum; item, sicut Belus obscure prius, et Ninus postea, clarius regnavit, ita Julio clarior fuit successor ejus Octavianus Augustus; et, sicut Abraham natus est anno Nini 43, ita Christus, Augusti 42°. Et, sicut Abraham tertiam ætatem illuminavit, ita Christus, sextam illuminavit, sanctificavit, renovavit. Sciendum etiam, quod per annes 170, a regno Herodis usque ad eversionem Judææ sub Vespasiano et Tito, fuerunt 27 sacerdotes venales et incurii.

Primam igitur ætatem mundi Adam; secundam Noe innovavit, inchoavit; tertiam Abraham aurora fidei illustravit; quartam Moyses data Lege ordinavit; quintam Salomon ædificavit; sextam Christus hæreditavit. Et inde liquet quod sapientia quæ a Deo per tempora distillavit, major fuerit et certior et antiquior inventionibus philosophorum. Scytharum imperia, quanquam illustria fuerint, quia nihil conferunt ad historiam ecclesiasticam, prædictis conferre omisimus, licet non minus admiranda virtute fæminarum quam virorum, meruerint esse memorabiliora. Sed et Mithridatis gloriosa bella, quibus toties Romanis occurrit, intermittimus; et aliorum, et regum et reginarum, triumphos et gloriam, et de regnorum et regum permutationibus.

De regibus igitur Romanorum et de imperatoribus tam Romanorum quam Græcorum, sub quibus fides Catholica propagari meruit, diligentius intuendum est, quoniam initia Evangeliorum procedunt ab historia regum et imperatorum. Unde exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Item, fuit in diebus Herodis, regis Judææ, quidam sacerdos de vice Abiah, nomine Zacharias. Interfecto igitur Julio Cæsare, secundus monarchus fuit Octavianus Augustus; quo nullus in bellis felicior neque in pace moderatior. Porro, inter eum et Antonium respublica divisa fuit, donec rebellis Antonius, repudiata sorore Augusti pro Cleopatra, bello consumptus est:

propria manu.... et Cleopatra similiter. In diebus hujus Octaviani Augusti, 42° anno imperii sui, ab Ægypto vero subjugata et a morte Antonii et Cleopatræ anno 28, Olympiadis autem centesimæ nonagesimæ tertiæ, natus est Christus, 33° Herodis, qui uxorem et filios suos interfecit, et innocentes infantes, ut Christum occideret, trucidari fecit, elusus a magis, qui Christum visitantes ad eum non rediissent. Regnavit Augustus 56 annos, cum Antonio 12, solus 44. Successit autem ei Claudius Tiberius, Liviæ filius, privignus Augusti, 16° anno ab incarnatione Christi.

Apud eum pulsus est de regno Archelaus, qui Magno Herodi misere mortuo successit, et relegatus est in exilium Viennam; et substituti sunt ei quatuor, Lysanias, Philippus, Antipater, Herodes <tetrarchæ>. Anno vero 15° imperii Tiberii prædicavit Johannes, filius Zachariæ, baptisma pœnitentiæ; et eodem anno Christus elegit apostolos, et incepit prædicare. Elegit et 72 discipulos, quos misit ad prædicandum in loca, in quæ ipse erat venturus. Qui conversos ad fidem appellaverunt Galilæos, longe postea appellatos Christianos. Christus vero prædicando spiritualem intelligentiam Legis et ritum ceremoniarum evacuando, Judæorum incurrit odium et invidiam, ut demum proditus a discipuloet tentus ab eis, accusari, flagellari, condemnari, crucifigi, mori, sepeliri sustinuerit.

Tertia vero die surrexit a mortuis, et conversatus inter condiscipulos super 40 diebus, eis videntibus ascendit in cœlum; quinquagesimo die missurus eis Paracletum in linguis igneis, ut in ore ipsorum essent omnia genera linguaram, ad prædicandum fidei verbum in universum orbem terrarum. Quum autem Petrus, Joannes, Jacobus, post ascensionem Salvatoris, quamvis omnibus viderentur esse prælati, non tamen sibi vendicaverunt primatus gloriam; sed Jacobum, qui dicebatur Justus, apostolorum episcopum statuerunt.

Unde Clemens "Jacobo et Johanni et Petro omnem scientiam tradidit Deus, et ipsi cæteris apostolis, et apostoli septuaginta discipulis." Persequutio autem prima adversus ecclesiam Dei, quæ erat Hierosolymis, facta est in protomartyre Siephano, 37° anno ab incarnatione Domini. Hæc persequutio omnes fere discipulos, exceptis 12 apostolis, per universam Judæam et Samariam disseminavit. Ex quibus nonnulli usque ad Phœnicen et Cyprum et Antiochiam venerunt.

Qui tamen Gentibus credere mysterium fidei nondum audebant. Interea, Paulus ecclesiam vastabat. Missus vero Damascum ad persequendum, in itinere correptus est; et vas electionis per revelationem Jesu Christi factus, ascribitur in apostolatum. Philippus vero in Samaria convertit Simonem magum et baptizavit. Qui quum a beato Petro gratiam spiritus pecuniæ pretio emere vellet, deputatus est cum sua pecunia ad perditionem. Invaluit igitur persequutio Christianorum, et generalis in Judæa eorum erat quassatio.

Pilatus vero, visis miraculis in morte Christi et mirabilibus quæ fierent per manus apostolorum, per epistolam retulit ea ad Tiberium. Qui ea, quæ acceperat per Pilatum de Christo, retulit ad senatum. Senatus autem sprevisse dicitur, pro eo quod sibi non prius hujus rei judicium fuerit delatum; sed auctoritatem suam prævenerit vulgi fama. Lex enim erat antiquitus designata, ne quis apud Romanos deus haberetur, nisi senatus sententia et decreto confirmatus. Porro autem pro vero hoc erat quod agebatur, ne divina virtus putaretur humanis assertionibus indigere.

Quumque secundum ea quœ supradixi renuisset senatus, Tiberius tamen tenuit sententiam suam, ne quid adversum doctrinam Christi contrarium moliretur. Quum igitur abigerentur apostoli de Judæa, Petrus Pontum et Galatiam, Bithyniam et Cappadociam sua suorumque perlustravit prædicatione. Paulus vero ab Hierosolymis usque ad Illyricum prædicavit. Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Thomas et Bartholomæus Indiam, et alii apostoli in alias partes mundi ad prædicandum gentibus, Spiritu Sancto duce, migraverunt.

Tiberio post 24 annos mortuo, successit Caius Caligula, anno ab incarnatione Domini 38. Hic ut deus coli voluit; suoque tempore Hierosolymis templum profanavit immissis statuis, et Judæis multipliciter cruciatis, Pilato et accusato et relegato Viennam Galliæ, donec ipse sibi manus injiceret. Herodem, qui decollaverat Joannem et Christo illuserat, remittendo ad Pilatum, una cum Herodiade adultera, æterno damnavit exilio.

Puellam enim, quæ saltaverat, terra glutierat. Herodi igitur, qui pueros occidit, successit Archelaus; et Archelao frater ejus Herodes, qui Joannem decollavit et Christum illusit; et illi Herodes Agrippa, filius Aristobuli, qui occidit Jacobum. Et post hunc Agrippa, qui duravit usque ad templi excidium. Imperavit Caius annis tribus et mensibus sex et diebus 11; et ejus tempore, (ut aiunt) venit Petrus Romam, et passus est Marcus Evangelista.

Caio Caligulæ successit Claudius Tiberius, anno incarnationis Dom. 43. Hic abiit in Britanniam, eamque et Orcades insulas Romano subjecit imperio. Unde reversus Romam, filio suo Britannici nomen imposuit. Quarto hujus anno fames invaluit per Syriam et Palæstinam. Fidelium vero inopiam, collectis factis apud exteros, sustentabant Paulus et Barnabas. Circa ea tempora Herodes occidit Jacobum, fratrem Joannis gladio, et apposuit apprehendere et Petrum, ut post Pascha produceret eum populo ad ludibrium. Angelus vero Domini liberavit Petrum, et percussit Herodem plaga insanabili.

Unde moriens, Agrippæ reliquit regnum. Hujus tempore Simon magus cœpit homines decipere; et dicitur ab aliquibus Petrum de Antiochia, ubi prius episcopus factus fuerat, Romam venisse, et Marcum episcopum Alexandriæ martyrio interisse. Huic Claudio Tiberio post 8 annos successit Nero, postposito filio suo Britannico, ab incarnatione Domini anno quinguagesimo septimo. Imperavit annis 13 et 8 mensibus. Iste, 5 annis modestus, postea factus pessimus, Romam multis cruciatibus affecit. Iste Festum procuratorem suum misit in Judæam, qui beatum Paulum misit Romam.

Anno 7° ejus, Jacobus, justus episcopus, Hierosolymis lapidatus est a Judais, et pertica fullonis excerebratus est, quia confiteretur et prædicaret Jesum Christum esse filium Dei. Eo tempore Simon magus captaverat Neronem, adeo ut eum Nero omnibus præferret hominibus. Petrus vero in urbe multa signa faciebat, cui occurrit Simon, jactitans se mortuos suscitaturum. Juvene igitur, propinquo Cæsaris, mortuo, delatus est in medium, evocans Simoni et Petro ad eum suscitandum, et convenit inter eos ut, si Simon eum suscitaret, occideretur Petrus; et e converso.

Quum autem omni susurro et conatu magico Simon deficeret, ait Petrus juveni: "In nomine Jesu Christi crucifixi surge et ambula." Et surrexit qui fuerat mortuus. Quum igitur populus, ex condicto, exsurgeret in Simonem lapidandum, ereptus est per Neronis auxilium. Et quum postea, gratia Simonis, Nero quæreret Petrum ad perdendum, vix acquievit Petrus ut secederet. Et quum mane egrederetur venit ei Christus obviam.

Cui Petrus ait, "Domine, quo vadis ?" et Dominus, "Venio Romam iterum crucifigi. Intelligens igitur Petrus de sua passione dictum, reversus est, et tentus, et crucifixus; et Paulus capite truncatus, quod Simonem volantem, quasi ad cœlum ascensurum, orationibus suis ad mortem præcipitassent. Petro igitur Romæ successit Linus, Marco Alexandriæ Anianus, Jacobo Hierosolymis Simon, filius Cleophæ, Festo præsidi Judæ, Albinus, et Albino Florus. Qui torsit nobiles Judæorum, in contemptum suæ religionis.

Nero igitur insuos malus, et in se ipsum pessimus, parricidio matris et incestu sororum et multa cæde civium, a senatu judicatus est esse publicus hostis. Quum ergo, malis meritis suis urgentibus, non inveniret cui se ipsum credere posset, fugit ab urbe, et sibimet manum injecit. De cujus morte Roma exultans, induta pileis, tanquam de hoste triumphavit. Iluic successit Galba, creatus imperator in Hispania. Imperavit 6 mensibus et totidem diebus. Huic successit Otho, contra quem dimicavit Vitellius; et quum suos vinci in prælio videret, se ipsum interfecit, quum non imperasset nisi tribus mensibus.

Successit autem ei Vitellius, qui tamen 8 mensibus imperavit. Vespasianus enim creatus imperator, Vitellium interfecit omni vitio plenum, comessationibus et ebrietatibus deditum. Vespasianus itaque adeptus est imperium anno ab incarnatione Domini 71, et imperavit annis 9 et diebus 22. Iste, factus imperator, in Judæa Titum filium suum dereliquit, ad expugnandum Judæos. Ad quos expugnandos fuerat ipse transmissus tempore Neronis. Eo tempore intestina et civilia bella agebantur in Herosolymis inter Joannem et Simonem: qui viri sceleratissimi populum inter se diviserant, et innumerabilia scelera perpetrabant.

Quum autem die Paschæ obsiderentur, mutuo fœdere renovato partes adversæ contra Romanos unanimiter prodierunt; veruntamen Titus prævaluit, et tandem triplicem murum irrupit, et populum in ore gladii trucidavit, et Templum incendit, et facta deditione principes cepit, et infinitos de populo captivavit et occidit. Dum enim injuria Dei vindicaretur, ecclesia Dei, quæ erat Hierosolymis, accepto divino responso, secesserat interim ad Pellam oppidum. Reliqui vero discipuli et apostoli, ubi erant, libere prædicabant.

Consummatum est igitur bellum contra Judæos, annis quatuor, duobus sub Nerone, et duobus postea. Redeunte igitur Tito Romam, in singulis civitatibus ad triumphum reservati Judæi, aliquo genere mortis consumebantur. Denique Vespasianus et Titus cura triumpho Romam ingressi sunt. Vespasianus enim, ventris eluvie fessus, assurrexit, inquiens, "Stantem imperatorem excedere terris docet."

Cui successit Titus anno incarnationis 81, et imperavit annis duobus et totidem mensibus. Hic fuit omni genere virtutum præclarus, et facundissimus, et maxime liberalitate præcipuus. Qui dicebat, se diem perdidisse, quo nihil militibus suis donasset. Tito successit frater ejus Domitianus, anno incarnationis 83, et imperavit 15, annis et mensibus 6. Joannem enim Evangelistam damnavit exilio in Pathmos insulam, ubi scripsit Apochryphen. Lino successit Cletus, qui sedit 12 annis. Cui successit Clemens. In Alexandria Ananio Abilinus.

Domitiano Nerva successit anno incarnationis 98, et imperavit anno uno. Hic Joannem et alios exules ab exilio revocavit. Nervæ successit Trajanus, anno incarnationis Domini 99, et imperavit annis 19 et mensibus 6. Hic fuit liberalis et diligens. Erat quoque ei domi securitas, et in bellis fortitudo. Clemens sedit 9 annis; cui Anacletus et Euaristus; et ei Alexander, quintus post Petrum.

Circa ea tempora Simoni Mago successit Menander Magus et Simon Samaritanus, qui se Salvatorem mentitus est, et Ebionitas, i. e. pauperes in intelligentia, seduxit, ut dicerent Christum natum ex viro et fæmina, et postea natum ex Spiritu Sancto et fœmina, et non fuisse Deum ante sæcula, neque surrexisse a mortuis, neque ascendisse in cœlum mundumque non a Deo, sed ab angelis factum fuisse, Legem et Evangelium in aliquibus servantes. Fuit et Cerinthus qui diceret Christi regnum futurum esse terrenum post mille annos: et tunc omnia legalia esse renovanda.

Fuit et hæresis Nicolaitarum de damnandis nuptiis et sequenda continentia. Hos autem omnes confutavit beatus Johannes, scribens Evangelium. Sub hoc autem Trajano tertius impetus persequutionis ebullivit, qua beatus Clemens in mari submersus est; et Simeon Hierosolymis crucifixus; et Ignatius Antiochenus Romæ bestiis objectus; et alibi trucidati innumeri. Donec Plinius Secundus Christianorum docuit innocentiam; ut suum Trajanus temperaret edictum, ne requirerentur Christiani; si tamen inciderent, punirentur.

Cessavit igitur in parte quassatio, quanquam multipliciter a pravis quæreretur persequendi occasio. Simeoni Hierosolymis successit Justus nomine. Eo tempore Polycarpus et Papias in religione floruerunt; et Judæi iterum seditionem moverunt adversum Romanos; quos Marcus Turbo destruxit, et Lucius Quietus in Mesopotamia. Trajano successit Ælius Adrianus anno incarnationis Domini 108, et imperavit annis 21. Iste litterarum scientia peritus fuit, et cantor et artifex egregius. Iste interdixit ne Christiani sine objectu criminis et probatione ejus damnarentur.

Per eum quoque re-ædificata est Hierosolyma, et Ælia appellata. Et interdictum est ne Judæi eam ingrederentur, habitatione concessa Christianis. Unde primus ex gentibus ordinatus est ibi Marcus episcopus, quum prius ex circumcisione tantum sumebantur episcopi. Fuerunt igitur ex circumcisione Jacobus, Simeon, Justus, Zacchæus, Thomas, Benjamin, Joannes, Mathias, Philippus, Simeon, Justus, Levi, Effrem, Joseph, Judas, 15. Alexander constituit aquam benedictam fieri et spargi. Post eum vero sedit Sixtus nomine: et post eum Telesphorus, qui constituit jejunium 6 hebdomadarum ante Pascha, et in Natali Domini missam cantari per noctem.

In Alexandria successit primo Justus nomine; et Justo Eumenides, sextus ab Apostolis. Circa ea tempera Barcobas mentitus est se de cœlo cecidisse sidus magnum ad salutem Judæorum, et multos secum traxit ad interitum. Ælio Adriano successit Antoninus Pius, anno incarnationis Domini 130. Hic fuit vir peritissimus, et imperavit annis 20 et fere tribus mensibus. Hujus anno primo, Telesphoro Romæ successit Hyginus; et Hygino Pius. Sub quo Hermes scripsit Pastorem. Post Pium sedit Anicetus; et post eum Soter. Hygini temporibus ortæ sunt hæreses Valentini. Cerdonis, Marcionis. Apud Alexandriam Eumenidi successit Marcus; Marco Celadonius; Celadonio Agrippinus.

Antonius pius fuit et bonus, carens appetitu gloriæ et ostentationis. Comperta enim justitia tanti viri, miserunt ad eum Indi, Bactriani, et Hyrcani. Decessit imperii sui anno 28. Ob cujus honorem decreta sunt insignia multa Romæ a senatu. Ei vero successit Marcus Aurelius Antoninus, anno incarnationis Domini 153, et imperavit 19 annis et mensibus 11. Hic fuit tantæ severitatis, ut ab infantia vultum nec ex lætitia nec ex dolore mutaverit. Accivit vero sibi socium Aurelium Commodum, cum quo in Parthia triumpliavit. Horum diebus quarta persequutio Christianorum erupit.

Passus est enim Polycarpus Smyrniensis, Justinus philosophus, Othinus Lugdunensis, Justus Viennensis. Ea tempestate Lugdunum et Viennam et alia vicina loca intravit Rhodanus, et lues maxima sequuta est, quæ incolas abigeret aut occideret. A bellis nulla terra cessavit, et terræ motus multos obruit, et inundationes et pestilentiæ multæ exortæ sunt. Demum Aurelius apoplexia suffocatus est. Marcus autem post eum paucis diebus regnavit, et severiores leges novis additionibus temperavit. Ea tempestate barbari obsederunt exercitum Romanorum; in quo legio Christianorum, fusis precibus ad Christum, ab ardore sitis, impetrata pluvia, liberavit; et adversarii fulminibus in fugam conversi sunt.

Ea quoque tempestate turpia et inhumana Christianis imponebantur flagitia, ut omnium odia provocarentur, et incitarentur Gentiles ad persequutionem Christianorum, tanquam ea obsequium Deo putarent. Sedit igitur post Petrum Linus, Cletus, Clemens, Anacletus, Euaristus, Sixtus, Telesphorus, Hyginus, Pius, Anicetus, Soter, Eleutherius, XII. Hierosolymis ex Gentibus post Marcum Anianius, Publius, Maximus, Juvanus, Gaius, Julianus, Capito, Valens, Docilianus, Narcissus, XII ab Apostolis. Alexandriæ post Marcum Evangelistam Anianus, Abilius, Cerdo, Justus, Cheladion, Agrippinus, Julianus. Antiochiæ post Hermem Cornelius.

Lucius rex Britanniæ misit ad Eleutherium Papam, rogans ut fieret Christianus, et obtinuit. Mortuus est Marcus in Pannonia morte subita, et successit ei Lucius Aurelius Commodus, anno incarnationis Domini 170. Hic luxuriæ et obscenitati deditus, omnibus fuit incommodus et multa flagitia perpetravit. Unde et ejus pœnam tota Roma sensit, ictu fulminis bibliotheca concremata. Eo tempore Montanus et Maximilla et Prisca, acti dæmonibus, se prophetas esse finxerunt, et multos seduxerunt. Alias enim multo tempore pacem habuit Ecclesia. Eo tempore Eleutherio successit Victor Romæ; Alexandriæ Juliano Demetrius; Antiochiæ Serapion octavus ad apostolis.

Et nata est quæstio de celebranda Pascha, et definita, ut, observata 14a luna, proxima die Dominica celebraretur. Interfuerunt concilio Victor Papa, Narcissus, patriarcha, Theophilus Cæsariensis, Irenæus Lugdunensis, et alii. Lucio Aurelio Commodo strangulato in domo Vestoli, successit Ælius Pertinax, et imperavit tantum 6 mensibus. Cui successit Julianus, et imperavit 7 mensibus. Et ita illi duo unum annurn compleverunt. Eo tempere fuerunt hæretici, qui docerent Christum esse purum hominem et non Deum, et corrumperent Sacram Scripturam.

Juliano successit Severus anno incarnationis Domini 180, et imperavit 18 annis. Hic fuit sævus et bellicosus, admodum strenuus, Græcis et Latinis litteris satis eruditus. Fuit et acer ingenio, et ad omnia quæ intendisset fine tenus perseverans: et benevolentia quo se inclinasset mirabili atque perpetua, ad quærendum quoque diligens, et ad largiendum liberalis, et in amicos et in inimicos pariter vehemens.

Iste, post bella plurima, venit in Britanniam, eamque a mari usque ad mare vallo et turribus communivit. Sub hoc vero facta est quinta persequutio Christianorum. Sub hoc enim passus est Leonidas, pater Eugenis, qui tunc septennis in Grammatica alios docere idoneus fuit. Passus est et Irenæus Lugdunensis, et multi alii. Romæ Zephyrino successit Calixtus, et ei Urbanus. Severo mortuo apud Eboracum, successit Aurelius Antoninus Bassianus, qui et Caracalla dictus est, anno incarnationis 201, et imperavit annis 7.

Hic fuit libidine intemperantior patre, et novercam suam duxit in uxorem. Hoc tempore prædicavit Symmachus hæreticus, Christum fuisse filium Joseph, et non virginis. Bassiano successit Macer Macrinus, palatii præfectus; sed, emenso anno, tumultu militari occisus est. Ei vero successit Aurelius Antoninus Gabalus. Iste infamis memoriæ fuit, et idcirco cum matre sua militari tumultu oecisus est. Huic successit Alexander Maneas, anno incarnationis 212, et imperavit 13 annis. Hujus mater Mammæa ab origine instructa est utpote Christiana.

His tamen temporibus passi sunt Romæ Tiberius et Valerianus et Cecilia. Alexandro successit Maximus Julius, anno incarnationis 225, infestus universæ domui Alexandri. Unde et prælatos et doctores ecclesiarum ubique puniri fecit. Sub hoc passus est Pontianus papa, cui successit Antherus, et ei post mensem Fabianus, qui, indice columba, quum de agro reverteretur, electus est. Per idem tempus Berillus asserebat Christum fuisse aute ejus nativitatem; ei vero inesse divinitatem negabat, nisi quatenus ei pater inhabitaret; sed eum convertit et correxit Origenes. Julium occidit Pupienus; sed statim cum fratre suo Balbino in palatio cæsi sunt.

Gordianus vero suscepit imperium, anno incarnationis 228. Floruerunt diebus ejus Africanus catholicus nominatissimus, et Porphyrius philosophus, et Victor sophista. Gordiano post 6 annos interfecto secus Euphraten, successit Philippus, qui et M. Julius dictus est, cum filio suo Philippo, anno incarnationis Domini 237, et imperavit annis 7. Ille primus imperatorum Christianorum filium suum accivit consortem in imperium. Iste in Pascha non est admissus ad Sacramenta, priusquam confiteretur peccata. Quod et libenter et humiliter fecit. Eo vero tempore fuit hæresis, quæ doceret animas mori cum corporibus, et iterum resurgere cum eis.

Utroque demum Philippo fraude Decii interempto, successit Decius, anno incarnationis 244, et imperavit uno anno et tribus mensibus. Iste, septimus post Neronem, feralia edicta dispersit ad persequutionem Christianorum. Sub hoc enim passus est Romæ Fabianus, Antiochiæ Babullas, in Epheso 7 pueri dormientes, Jerosolymis Alexander. His temporibus surrexerunt Novatiani, qui negarent lapsis pœnitentiam post peccatum. Sed hæc hæresis in concilio Romæ damnata est. Decio successit Gallus Hostilius cum filio suo Volusiano. Hi fidem persequuti sunt, sed quatenus extendebatur persequutio, extensa est postmodum pestilentia. Et demum ab Æmiliano occisi sunt. Fabiano Romæ successit Cornelius.Hoc tempore orta est quæstio, utrum hæretici essent re-baptizandi, et definita.

Et mortuus est Origines, cujus scripta quædam notata sunt. Qui mille et amplius tractatus edidit, et multos commentarios scripsit. Qui et se ipsum zelo munditiæ castravit. Gallo successit Valerianus, anno incarnationis 248, et imperavit annis 15. Eo tamen tempore factus est imperator a senatu Gallienus. Valerianus, primo bonus, postea factus est pessimus magica arte. Qui et libertatem dedit, quomodo quis vellet, adorari divina. Iste, tricesimus ab Augusto et octavus a Nerone, per tormenta coegit Christianos ad idololatriam. Sub hoc passus est Cornelius Romæ, Carthagini Cyprianus, et alibi multi alii.

Cornelio vero successit Lucius, et Lucio Stephanus, et Stephano Sixtus; cujus archidiaconus fuit Laurentius. Eodem vero tempore compensavit Dominus persequutionem persequutione. In omnes enim fines Imperii irruerunt barbari, et demum a Sapore rege Persarum captus est Valerius, et infami officio, toto tempore vitæ suæ, acclinis humi dorsurn suum regi præstabat ascensorium in equum. Gallienus igitur, territus Dei judicio, dedit ecclesiis pacem; unde et statim ei Deus pacem paravit, inimicis ejus destructis. Marcus enim, qui in Galliis post mortem Postumi invaserat imperium, oppressus est, et Victorinus creatus Cæsar a Gallis, extinctus.

In Oriente per Odenatum victi Persæ et dispersi, defensa Syria, et recepta Mesopotamia. Per idem tempus sedit Antiochiæ Demetrius, Jerosolymis Zobanes. Cui successit Irenæus, Alexandriæ Dionysius, patrum nobilissimus. Eo tempore Paulus Samotheus, Antiochenus episcopus, dicebat Christum purum hominem esse. Et beatus Gregorius duorum fratrum stagnum oratione sua siccavit, et montem de loco suo in altum transtulit alibi, et Dæmonem super Alpes a dandis responsis cohibuit, et postea morem gerens hospiti sacerdoti, Dæmonem relaxavit. Quo facto sacerdotem ad Fidem convertit.

Galieno successit Claudius, animo et moribus bonus, a senatu creatus anno incarnations 263, et imperavit anno uno. Hic Getas, per annos 15 Illyricum et Macedoniam vastantes, magna strage coercuit. Unde illi clypeus aureus in Curia et statua equestris aurea collocata est. Diebus ejus, Paulus, Samothæus, tumidus et contumax, hæresi sua multos infecit.

Claudio defuncto Quintillus, frater ejus, suscepit imperium; sed die septimo interfectus est; et cessit Aurelio, qui imperavit 5 annis et sex mensibus. Iste fuit strenuus et industrius, qui Gotthos stravit, et ditionem Romanam ampliavit, et urbem muris firmavit. Ejus tempore melioratus est status ecclesiæ. Unde, habito concilio Antiochiæ, Paulus condemnatus est, et de hæresi sua et moribus insimulatus. Qui quum nollet cedere, coactus est ab Aureliano parere sententiæ. Aurelius vero, postea deputatus a Paulo, sævit in Christianos.

Quo tempore in Galliis beata Columba Senonis martyrio <vitam> finivit, et multi alii in aliis locis. Demum vero subita morte præventus et divinitus extinctus, cessit Tatio, qui imperans 7 mensibus, cessit Floriano. Quo post tres menses occiso, Probus 6 annis imperavit, anno incarnationis 270. Iste probus fuit et armis strenuus, et Gallias a barbaris liberavit, et in Oriente duobus bellis civilibus suos hostes confecit. Romæ Dionysio successit Felix, et ei Eutychianus, et post eum Gaius, et inde Marcellinus.

Eo tempore fuit Manes, Persis genere, et acer ingenio, quiduo Principia dogmatizavit, unum bonum et alterum malum. Contra quem luculente scripsit Augustinus. Probus, militari tumultu interemptus, cessit Caro Narbonensi 277° anno incarnationis, et imperavit duobus annis, et accivit consortes ad imperium filios suos, Carinum et Numerianum. llle vero, in bello Parthico fulmine ictus, interiit. Numerianus vero Apri soceri sui fraude interfectus est. His successit Dioclesianus, anno incarnationis 279, et imperavit annis fere 20. Iste Aprum manu sua occidit, et Carinum, fratrem Numeriani, flagitiose timentem, gravi prælio confecit. Iste sibi accivit socium commilitonem suum, Maximianum Herculium, quem misit in Gallias ad expugnandum rusticorum Bagaldas.

Sed in ipso itinere Thebæa legio in loco Galliæ, a Gauno super Rhodanum martyrio occubuit. Horum enim tempore gravissima persequutio intentata est per totum orbem. Edicto quippe promulgatum est, ut omnes ecclesiæ usque ad solum diruerentur, et Scripturæ comburerentur, et primo prælati eorum sublimes raperentur, tam nobiles quam ignobiles, et demum sine delectu omnes, qui non abnegarent Christum, in carcerem detruderentur, nec dimitterentur, nisi sacrificare consentirent. Demum vero flagris et flagellis urgebantur, et bestiis exponebantur et omnia generi pœnæ subjiciebantur ut sacrificarent.

Passus est ea tempestate Marcellinus papa, et Romæ 17000 martyrum; et in Britannia Albanus, Aaron, et Julius. Duravit itaque persequutio usque ad septimum annum Magni Constantini. Dum hæc agerentur erga ecclesiam, multa contra imperium oriuntur difficilia. Unde pervadentibus barbaris imperium, Dioclesianus Maximianum Herculeum fecit Augustum. Constantium vero et Maximianum Galerium fecit Cæsares, tradens Constantio Theodoram Herculei Maximiani filiam, et suam nomine Valeriam Maximiano Galerio. Divisa igitur sollicitudine imperii, facilius vicerunt in aliquibus locis, et in aliquibus victi sunt. Demum vero Dioclesianus et Maximianus Augusti partem imperii deposuerunt, et privati degere cœperunt.

Constantius vero et Galerius Maximianus primi imperium in Orientem et Occidentem sibi diviserunt, et quinque annis pariter regnaverunt. Fecit autem Galerius in parte sua duos Cæsares, in Italia Severum, in Oriente Maximinum. Galerius vero præcepit templa Deorum refici, et Christianos deleri. Sub eo passus est in Alexandria Petrus, vir inclytus, et alii multi. Constantius vero mitius se habebat, et fidem Christi venerabatur, et parcebat Christianis. Unde et in brevi priorum persequutorum perditio supervenit; quum Dioclesianus Salonæ interiit, et Maximianus Herculianus occisus est, et Severus in Italia peremptus.

Constantius igitur apud Eboracum Licinium ordinavit Cæsarem Hispaniarum, et Constantinum filium suum Cæsarem Galliarum. Eo tempore Romæ Marcellino successit Marcellus, et ei Eusebius, et illi Melchiades, et post eum Silvester factus est Episcopus, qui Constantinum baptizavit, et privilegia Romanæ ecclesiæ meruit, et Eucharistiam in lineo conficiendam instituit, et usum dalmaticæ repperit. Constantinus igitur in Britannia imperator factus, imperavit annis 30 et duobus. In Oriente vero regnavit Maximianus Galerius, qui non cessavit a persequutione Christianorum. Ob eam enim causam persequutoribus eorum honores contulit, et simulacra et templa Deorum restituit, et sacerdotes posuit, et eis salaria constituit.

Demum tamen subito inflatis visceribus, fistulis purulentis cruciatus est; unde vermium multitudo scatebat. Deficientibus igitur medicis, Divinam esse vindictam intellexit; et ideo edictum promulgavit de compescenda persequutione. Displicuit vero edictum Maximino in partibus Orientis; et cessavit quassatio per VI menses. Postea vero sævire cœpit, occasione accepta, quod seductores mentirentur Jovis Amicalis simulacrum portenta quædam fecisse et responsa dedisse, ne Christiani civitates inhabitarent. Legationes quoque misit contra Christianos, ut denuo excitaretur seditio; et Judices provinciales multa Ecclesiæ detrimenta intulerunt. Falsa quoque acta de morte Christi per provincias fecerunt propalari, et commenta quædamturpia fecit effingi a pravis mulierculis, et ad imperatorem deferri.

Præterea edicta contra Christianos æreis tabulis fecit conscribi, et in civitates omnes transmitti. Postea successerunt bella et fames et pestilentiæ, et alia innumera mala; inter quæ tamen claruit Christianorum relligio; quas inter augustias suis etiam persequutoribus paterna et fraterna caritate subvenirent. Romæ vero a prætorianis militibus creatus est imperator Maxentius; adversus quem cum Licinio conspiravit Constantius. Quum autem idem fautor Christianorum cogitaret de bello, nondum unctiatus signo crucis, crucem in cœlo videre meruit.

Quod signum ipse manu gestans, aureum vexillis etiam suis imprimi fecit. Adeo igitur cœlitus instructus, signo Crucis securus, ad prælium properavit. Veruntamen, sedulo semper orabat ne signum illud sanguine pollueretur, et ut populus incolumis servaretur. Subito igitur exeunte Roma a Maxentio per pontem transiens, quem ipse ad decipulam hostium fecerat, corruit in Tiberim, et submersus est. Elevavit igitur Constantinus signum Crucis, et omnimodis honoravit, et cum Licinio legem edictalem promulgavit, de solo Deo Christianorum adorando et colendo. Et ut similiter statueret, Maximino denunciaverunt. Hoc autem licet sibi displiceret, fecit; scientibus tamen provincialibus, quod contra suam faceret voluntatem et conscientiam.

Licinius vero postea Maximinum expugnavit, ut victus et sociatus calonibus aufugeret, et ad sua rediret. Sacerdotes igitur deorum a quibus illusus erat, fecit puniri; et conversus ad fidem, de libertate Christianorum legem fecit edictalem; sperans quod Christi adjutorio impia bella quæ conceperat in animo, ad victoriam traducere posset. Demum vero morbo regio correptus, orbatus est luminibus; et causam gratiæ Dei suscepit, ut intelligeret iram Dei et vindictam sibi incubuisse.

Prius vero quam hæc agerentur Romæ, Constantius lepra perfusus est. Consilio igitur sacerdotum idolorum, congregatis multis infantibus occidendis, ut eorum sanguine lepra perungeretur misertus est imperator, et eos, cum matribus suis, muneribus donavit, et remisit. Unde, sequenti nocte astiterunt ei apostoli Petrus et Paulus, etsuaserunt ut vocaret papam Sylvestrem, qui tunc erat in monte Soracte, et ejus uteretur medicina.

Vocato igitur Silvestro, baptizatur, et sanitati restituitur. Unde statim præcepit per totum orbem claudi templa, et omnem superstitionem aboleri, et Fidem servari. Exstruxit quoque multas ecclesias; et demum ædificata Byzantio, vocavit eam nomine suo ; et cum Nobilibus Romanorum ad eam transivit; dato Palatio suo cum regalibus beato Paulo et Petro et Silvestro.

Acta est igitur ex prioribus magna lætitia in populo; et puniti sunt qui prius Christianos punierant, et filii etiam Maximini. Sed et dolus sacerdotis Antiocheni dæmonis, et fallacia Theotecti et complicium ejus, relevata sunt; et factus est status Ecclesiæ optimus, Constantino totis viribus relligionem fovente. Invidit tandem Licinius, et sævire cœpit in Christianos, dicens, quod Dominum suum non exorarent pro eo, sicut pro Constantino; sed memoriam et furorem ejus pariter Constantinus delevit. Eo tempore etiam Helena, mater Constantini, Hierosolymis lignum Dominicæ Crucis invenit, et partem Hierosolymis reliquit, partem vero cum clavis Constantinopolim transportavit.

Eodem tempore, quum apud Alexandriam post Achillam, qui Petro martyri successit, sederet Alexander, surrexit Arius presbyter, dicens, tres esse in Deo substantias. Quem Alexander crebro admonitum quum non posset ad fidem reducere, conprovincialibus episcopis verbum hæresis illius manifestavit. Vocatodemum Concilio Niceno, præsente Constantino, a CCC et episcopis condemnatus est.

In eo Concilio pronunciavit Constantinus sacerdotem episcopum a solo Deo condemnandum; et ideo se nullum judicaturum. In eodem Concilio vir simplicissimus acerrimum philosophum solo verbo vivo convertit ad Fidem. Illi Concilio interfuerunt Pannuchius Ægyptius, et Spridon Cyprius, viri Apostolici, virtutibus et signis. Quidam tamen faverunt Ario, XVIII; sed XI eorum conversis ad Fidem, reliqui cum Ario in exilium deportati sunt.

In ea synodo, Sancti Patris symbolum cuderunt, et aliquot Decreta, quæ in Ecclesia celebrem habent auctoritatem. Eo tempore ulterior India conversa est ad Fidem, per Edicium et Frumenticium; et Hispania per mulierculam captivam, quæ infantulum cilicio suo suscitavit, et reginam sanavit, et precibus suis columnam erexit. Instructi vero sunt postea per sacerdotes a Constantino missos.

Silvestro successit Marcus. et ei Julius, qui tunc sedens, non interfuit concilio propter infirmitatem senectutis: misit autem legatos Vitum et Vincentium. Floruerunt eo tempore Osius Cordubensis, Dorothæus Tyrensis, Maximus Trevirensis, Nectarius Viennensis, Eusebius Cæsariensis, Remis Augustudunensis, Pannutius Ægyptius, Cupertius Aurelianensis, qui indice columba ordinatus est. Demum mortua Helena, Constantina, filia ejus, relicta Licini, familiaris fratri suo, quum et ipsa moreretur, familiarem sibi sacerdotem Arrianum obnixe commendavit fratri suo, qui in tantam gratiam admissus est, ut ejus instantia revocaretur Arius de exilio, iterato tamen Concilio audiendus.

Fidem enim suam conscripserat, omnino fidei nostræ per verba consonam, et in summa contrariam. Non relaxans tamen animi sententiam, imperator decrevit concilio fidem esse probandam apud Alexandriam inter conscios fraudium suarum, CXXII. Et L anno imperii sui mortuus est Imperator. Et testamentum, in quo Constantium filium suum hæredem scripserat, Arriano sacerdoti familiari suo commendavit. Quod ipse fideliter Constantio reservavit et tradidit; et ideo tantam ejus assequutus est familiaritatem ut dominus aliorum et imperator ab eo pateretur imperari. Unde cogi cœperunt episcopi Arrium recipere, etiam inviti.

Quum ergo convenissent, Eusebius episcopus, fautor Arrii, apud Constantinopolim publice introduxit Arium in ecclesiam, ut eum Alexander reciperet, vel ab episcopatu suo pelleretur. Quum autem Arrius inter multos constiparetur, humanæ necessitatis causa ad publicum locum declinavit, in quo intestina et omnia viscera sua turpiter egessit. Adeo, quum statim ad notitiam omnium venisset, confusi adjutores ejus recesserunt. Et completus est sermo Alexandri, ad gloriam Dei orantis, "Judica, Domine, inter me et minas Eusebii et vim Arrii." Timentes vero sibi accusatores, mortem Arrii per eunuchos palliaverunt, ne agnita veritate punirentur.

Mortuo demum Alexandro, substituitur ei Athanasius, vir catholicus et eruditus, quem fautores Arrii persequi cœperunt, scientes quod, eo vigente, hæresis sua non posset procedere, habentes Constantium favorabilem. Et in concilio eum falsis accusationibus lacessierunt, et in fugam propulerunt; et VI annis delituit, pastus in latebris a muliere quadam, ubi, quum capi deberet, aufugit ad Constantem fratrem Constantii.

Receptus igitur honorifice, obtinuit, ut Constans ad fratrem suum scriberet, quatenus Athanasium restitueret; alias enim ipse eum restituturus erat, sumptis pœnis ab adversariis ejus. Timens igitur Constantius, restituit Athanasium, prius tamen expetito ab eo, quod Arriani apud Alexandriam seorsim habere possent ecclesiam. Quod vir sanctum sub conditione concessit, si Constantinopolim seorsim habere possent ecclesiam, qui Arrianis favere nollent. Quod licet æquum videretur Imperatori, non tamen est admissum ab hæreticis.

Mortuo vero demum Constante, per Magnentium tamen statim iterato persequutio orta est in Athanasium. Et quum Constantius vindicâsset fratrem suum, statim publice pronunciavit persequendum Athanasium; prius tamen concilio convocato, et eo condemnato; cui condemnationi qui acquiescere noluerunt, in exilium detrusi sunt. Igitur Liberius, qui successit Julio, pro fide Niceni Concilii in Tiberiam Thraciæ relegatus est, et Felix diaconus substitutus est ei, qui tamen Nicenam fidem inconcusse servavit, quum sacerdotes quosdam Arianos, familiares Constantino, a concilio suo expulit et excommunicavit.

Unde postea Liberius revocatus est, imperatore indignante factum Felicis. Liberius vero sine discretione quibuslibet communicavit. Facta est igitur persequutio ab Arrianis adeo gravis, ut etiam in ecclesiis, Liberio non prohibente, Catholici necarentur. Passus est itaque Romæ martyr Eusebius; et Felix papa sede privatus, et alii multi afflicti. Hierosolymis Cyrillus post Maximum; in Alexandria Georgius, et multi alii hæretici in aliis ecclesiis; ita quod facta est facies Ecclesiæ fœda nimis, et ubique Catholici deprimerentur.

Scissa vero demum hæresis in tres partes; in Eunominianos, dicentes per omnia Filium dissimilem Patri tanquam creaturam Creatori; item in Arrianos, dicentes, Filium similem Patri largitate gratiæ, non proprietate naturæ: item, in Macedonianos, dicentes, per omnia Filium similem Patri; spiritum vero Sanctum nihil habere commune cum eis. Interea, sunt defuncti Constans et Constantius. Unde per idem tempus creatus est Imperator Veteranio, quidam senex illiteratus. Quem deposuit Constantius, quum iret ad expugnandum Magnentium. Et demum victus est Magnentius, et apud Lugdunum se ipsum interfecit. Similiter Decentius frater ejus laqueo se suspendit.

Sciendum quod Magnus Constantius duos fratres habuit, non uterinos, sed de patre, Dalmatium et Constantium. Sed Dalmatius interemptus est, Constantius vero duos habuit filios, Gallum et Julianum. Et Gallus, Cæsar factus, parum vixit: Julianus scholis vacabat. Evocatus igitur a Constantino, factus est Cæsar contra Galliam; et feliciter ei cessit. Unde, quum placeret militibus, Augustus appellatus est, et indignanti inde Constantio, defuncto successit.

Eo tempore delatæ sunt reliquiæ sancti Andreæ Constantinopolim, et Lucæ Evangelistæ, et Timothei. Et prodierunt Anthropomorphitæ, qui lineamenta corporea ponebant in Deo. Anno igitur ab Incarnatione CCCLXIV, imperavit duobus annis Julianus. Hic quum fuisset baptizatus et clericus, factus Imperator, idolatra fuit, prius in occulto et postea in manifesto. Callide enim ab initio et dolose fidem impugnabant, et datis honoribus avertebat homines a fide.

Prohibuit enim honoreset judicia dari Christianis, quia lex sua eos uti gladiis prohibebat. Demum vero suadetur ei Athanasium destruere, quia alias artes magicæ non possent eis quidem prodesse. Jubetur igitur Athanasius quæri ad pœnam; sed et populo palam inferre pœnam jussit, quia cantâssent, Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis, dum traherent sepulcrum Babylæ martyris, in cujus vicinia non poterant dæmones Apollinis responsa dare. Accitus vero Athanasius inventus est, et non tamen agnitus; et ideo rediit et delituit, donec Julianus occisus obiit. Et exercitus ejus rediit post annum et octo menses.

Idem Julianus, in odium fidei, dedit licentiam re-ædificandi Templum Hierosolymis; ad quod quum convenissent, quicquid in die fecissent, sequenti nocte destruebatur. Venit enim terræ motus, et ipsos Judæos oppressit et suffocavit. Quum autem mane facto obrutos quærerent, venit ignis subitus, et reliquos Judæos succendit. Unde et ab inceptis destiterunt; et insuper multi credere cœperunt. ldem præcepit ut milites sacrificarent, et qui sacrificare nollent, militia expulit, ut Jovinianum et Valentinianum, qui pugno percussit ministrum templi qui eum aspergeret aqua sua. Unde et in custodiam traditus fuit ad pœnam. Quod ei postea venit ad gloriam.

Eo tempore Pagni violaverunt sepulcrum Johannis Baptistæ comburentes ossa et dispergentes cinerem: ossa tamen semiusta peregrini quidam recollegerunt. Vulneratus demum Julianus, quum morte arctaretur, clamavit, "Vicisti, Galilæe;" et ita miser expiravit.

Beatus enim Basilius impetravit a Domino, ut martyr Mercurius eum interficeret: quod ipse prius in visione vidisset, et populo pronunciasset. Labianus quoque sophista, quæstor in Perside, similem videt visionem. Successit ei Jovinianus, qui præelegerat militia exui quam sacrificare. Qui quum traheretur ad imperium, clamavit se nolle Paganis imperare. Quum autem clamarent omnes se Christianos esse, ille imperium suscepit, et de circumseptione hostium eduxit exercitum; facta pace cum hostibus. Huic post VIIl menses successit Valentinianus, anno Incarnat. CCCLXVI, et imperavit XI annis. Iste probus et prudens fuit.

Cui quum consortem dare vellent commilitones, dixit, "Vestrum fuit mihi dare imperium, eo vero suscepto, meum est cogitare de rebus communibus." Et mox accivit socium Valentem fratrem suum. Qui per uxorem suam factus Arianus, Eudoxio juravit, se dogma Arrianum professurum. Verum, fratre vivente, repressit propositum. Descendit autem Valentinianus in Italiam, et apud Mediolanum defuncto Ausentio Ariano, qualis eligi deberet episcopus, determinavit, et ut bene agerent rogavit. Et electus est demum Ambrosius Catechumenus, et ab imperatore confirmatus.

Sæviente Valente, Athanasio successit Petrus; sed eum Lucius Arianus episcopus effugavit. Sed et eremitas, qui per Ægyptum errabant et Orientem, nulla reverentia habita miraculis quæ faciebant, impie destruxit. Adeo vero insanire cœpit iniquus Valens, ut apud Edissam pugno percuteret præfectum suum, quia parceret Christianis.

Qui quum tandem, pariturus insaniæ Principis, exiret ad pœnas innocentium, videns eos, etiam præmunitos abeodem ut fugerent, properare ad martyrium, rediit nihilominus ad insanum principem; et per constantiam populi, ejus iram repressit; et cessavit persequutio paululum. Mauvia enim, Sarracenorum regina, infestabat Romanos, nec eis pacem dare voluit, nisi Moses quidam, Catholicus Christianus, genti suæ daretur episcopus. Adeo statim cum festinatione <id> fieri oportere decretum est. Quum autem Lucius eum ordinare vellet, ille in publico ordinationem ejus abominatus est, et necessario Catholicos ab exilio revocari oportuit ad ejus ordinationem, in confusionem et in dedecus Lucii.

Sub hoc tempore Valentis, clari erunt Dindymus cæcus, et Basilius, et Gregorius. Basilius ordinem formavit monachorum, Gregorius, vitam clericorum; multumque diebus suis fecerunt, et sub tribulatione tyranni. Ambrosio baptizato, octava die ordinatur episcopus. De quo Valentinianus ait, "Gratias ago tibi, Salvator, quoniam huic viro ego quidem corpora, tu autem animas commisisti; et meam electionem tuæ justitiæ convenire voluisti." Et non multo post, quum idem Ambrosius verbum in ecclesia faceret, vidit quidam Arianorum angelum ad aurem stantis episcopi, indicantem ei quod populo nunciare deberet, et eo conversus est ad Fidem.

Fuit et circa ea tempora Martinus, qui ad doctrinam Hilarii Pictaviensis episcopi, multam induit sanctitatem et miraculorum virtutem. Eo quoque tempore data est immunitas Sicambris, ne pararent tributa, quia juvissent Valentinianum contra Barbaros. Hi vero Sicambri de continenti terra venientes per mare, ingressi Tanais ostia fluminis, per Mæotidas paludes, in finibus Pannoniarum castra metati sunt, et civitatem ædificaverunt, quæ Sicambria diceretur; unde Franci fuerunt.

Quum autem post decennium exigerentur tributa, Franci, aucti numero et viribus, dare noluerrunt; et deinceps immunitatem sibi præsumpserunt; quod non esset qui eos aggredi auderet, Marcomenide et Genebaldo duce præsidentibus. Unde, egressi de Sicambria, plurima Germanorum oppida secus ripas Rheni fluminis pervaserunt. Quorum numerus quum primo suo adventu in Sicambriam vix ad duodecim millia fuisset, in tantam coaluerunt gentem, ut esset omnibus formidini et timori.

Unde pretio sui sanguinis a tributo soluti, nullum ulterius vectigal solvere voluerunt. Nec fuit quisquam qui eos jure belli posset redigere sub jugo tributi. Marchomenide defuncto, Pharamundus Francis præficitur. Imperantibus vero Valentiniano et Valente, creatus est imperator Ambianis Granius, filius Valentiniani. Sed Valentiniano defuncto, XImo anno imperii sui milites Italiæ Valentinianum, filium suum tenerum, imperatorem fecerunt, superstitibus adhuc Granio fratre ejus et avunculo ejus Valente. Valens igitur, Deo odibilis, cum nepotibus suis, quatuor annis regnavit.

Porro, parvus Valentinianus natus fuit de Justina Ariana. Quæ, vivente marito, nihil ausa est contra Catholicos. Eo vero mortuo, aggressa est Ambrosium, et filium suum inflammavit contra eum, et contra alios Catholicos. Interim Valens in Oriente multis persequutionibus sævit, et pastoribus nudavit ecclesias. Sed postea a Sancto Basilio delinitus est, et visitatus morte filii, quem fecit baptizari ab Arianis, et de agritudine uxoris suæ. Oblitus vero doctrinæ Basilii, quum vellet edicta noxia Catholicis scribere, nullo modo potuit calamum aptare; unde etiam chartam rupit, sed tamen non ab hæresi omnino quievit.

Quarto decimo anno imperii sui, quatuor gentes insurrexerunt ei, quibus præerant duces duo Fridericus et Athalicus, qui quum postea discordarent, Valens tulit opem Athalico, qui et vicit Fredericum. Hujus igitur beneficii gratia petierunt sibi dari episcopum. Quibus Valens dedit Wulfilam Arianum, qui eos pravo incendit dogmate. Postea vero iidem Gothi rebellaverunt, quibus quum occurreret Valens, victus est, et deprehensus fugiens ab hostibus, in villula quadam igni consumptus est, justo Dei judicio. Post tantum trophæum <Gothi> ceperunt Thraciam et Daciam. Inde dum Friderico Alaricus successisset, cum Stilichone etAurelio consulibus intraverunt Italiam.

Hac tempestate Messalianorum hæresis orta est, qui dæmonis inoperationem crederent esse spiritum Sanctum, et eucharistiam non prodesse ad salutem. Hos autem Tavianus Antiochenus redarguit et vicit. Defuncto Valente, imperavit Gratianus cum fratre suo annis VI, vir Catholicus, et modestus et literatus, et sobrius et castus. Quum autem negligeret exercitum, Firmus quidam contra eum purpuram accepit. Unde Theodosium, virum probatum, accivit ad imperium. Qui barbaras gentes statim devicit, et partes Orientis suscepit. Justina vero, mater Valentiniani parvuli, alumna hæresis Arianæ, filium suum induxit ad persequutionem Ecclesiæ, et maxime persequi cœpit Ambrosium; sed non obtinuit propter populum.

Eo tempore Eunomius dogmatizavit unam mersionem in baptismo, contra quem sancta secunda synodos congregata est apud Byzantium, C et L Patrum. In qua damnatum est dogma Eunominianum. De Britannia prodiit Maximus, vir imperio dignus, nisi tyrannidem arripuisset. Iste habuit Andragathum ducem exercitus, subdolum et factiosum. Qui finxit uxorem Gratiani proxime venturam Lugdunum. Quo quum festinaret Gratianus occurrere, interfectus est ab Andragatho. Audiens Theodosius quod actum fuit, demum converso exercitu ad eos, interfecit Maximum apud Aquileiam.

Quo mortuo, præcipitavit Andragathum de navi, et submersus est. Tunc Valentinianus potitus est imperio in pace; sed postea apud Viennam dolo Arbogastis strangulatus est. Quo mortuo, Arbogastes Eugenium tyrannum fecit imperatorem. Romæ Liberio successit Damasius. Apud Francos Pharamundo successit Chlodius, et Chlodio Merovæus; qui reges criniti erant. Theodosius imperavit annis XV, et cum Gratiano imperaverat VI annis. Porro, Arbogastes et Eugenius occupaverant Alpes.

Ambobus occurrit Theodosius; et Dei tum fretuspræsidio, stravit captum Eugenium. Et Arbogastos sibi manum injecit, et se occidit. Quippe in ipso congressu bellorum omnia tela conversa sunt in hostes impulsu ventorum, et ita suis armis expugnati sunt. Deinde Theodosius, lapidatis judicibus quibusdam apud Thessalonicam, populum in circo fecit interfici sine delectu nocentis et innocentis. Unde Ambrosius interdixit ei introitum ecclesiæ, et quantum deliquisset edocuit. Imperator vero patienter sustinuit, et non prius ad concionem ecclesiæ admitti meruit, quam post dolores et lacrymas legem scripsit, Ante summam mortis vel præscriptionis, XXX diebus expectandum: ut, si injusta fuerit, corrigatur; si vero justa, firmetur.

Quod quum fecisset, introgressus introivit chorum. Ad quem Ambrosius "Egredere, quia purpura imperatores decet, et non sacerdotes." Hanc itaque conditionem gratanter suscepit imperator; et exivit, cum brevi tamen excusatione, quod ita solitus fuerit facere apud Constantinopolim. Uxor ejus non minori studio Deo placere studebat; circa pauperes curam solicitudine gerens. Factus est igitur Theodosius acceptus Deo et hominibus; adeo ut prophetam Deus ei dederit Johannem Eremitam, qui assignaret ei, quando ad bella procederet et quando desisteret.

Eo tempore surrexit Apollinaris, dicens, Christum animam rationalem non habere. Cujus sequaces Apollinaristæ dicti sunt; sed cito hæresis expiravit. Quum autem Pagani ex occasione insolescerent, imperator, præeligens errantes emendare quam perdere, rescribit, illorum vindictam, quos ante aras sanguis fus? martyres fecerat, non esse poscendam; in quibus dolorem interitus superavit gloria meritorum. De cætero, omnis malorum occasio et origo amputanda est, ut pax fiat. Factum est itaque quod Serapis imago antiqua confracta est et combusta; et error in totum detectus, et dolus apertus, qui per lapides adamantinos elevabat simulacrum solis ad salutandum Serapim.

Hæc statua supercaput modium habuit, et quidam dicebant esse simulacrum Jovis, quidam, statuam Joseph. Ita per totum mundum errores innotuerunt, et ceciderunt templa Deorum, Christianis evertentibus ea, sicut ipsi prius ecclesias dejecerant. Theodosius enim, lege data, idolorum templa solo tenus præcepit everti, quæ ante eum claudi fecerat Constantinus. Sed impius Julianus ea aperiri fecit: Jovinianus vero immolationes interdixit: perfidus Valens licentiam dedit, ut, quomodo quis vellet, Deum coleret. Iste ergo plus aliis fecit, qui totum cultum delere studuit. Theodosius Ursinus archidiaconus se ordinari fecit adversus Damasium. Sed eum expulsum vix permisit Neapoli esse.

Eo tempore floruit Hieronymus et Dindymus cæcus. Porro defunctus est demum Theodosius apud Mediolanum, XVIto anno imperii sui, vir clemens animo, et comis humanitate, munificus, et patiens.

Ille consobrinarum nuptias interdixit; et apud Constantinopolim est tumulatus. Theodosio successit Arcadius cum fratre suo Honorio, anno ab Incarnatione Domini CCC nonagesimo, et imperavit XIII annis. Rufinus procurator fuit Arcadii in partibus Orientis, et Stilicho, Honorii, in partibus Occidentis. Multa in diebus suis per rebelles et seditiones pertulerunt difficilia. Sed Patris merita ei profuerunt, quum variis occasionibus eorum inimici interierunt. Roilus, dux Scythiæ, fulminatus est. Radagasius, rex Gotthorum, qui monachos militare coegit, interfectus est.

Alaricus, rex et magister Palatii Occidentalis, qui Eutherium, filium Stilichonis, imperatorem facere moliebatur, defunctus est, eique successit Adevulfus, qui Romam arripuit, et Placidam sororem Arcadii cepit, et duxit in uxorem. Romæ successit Damasio Siricius, qui pœnitentibus in ultimo viaticum parari præcepit; et ei Anastasius, et ei Innocentius. Hierosolymis sedit Cyrillus; Antiochiæ, Porphyrii successor fuit Alexander; Constantinopoli, Johannes Chrysostomus, qui exosus Augustæ passus est bis exilium; in quo et diem obiit. Ad cujus rei vindictam grando percussit patriam, et mors Augustam. Eo quoque tempore mortuus est et Sanctus Martinus, et floruit Donatus, qui draconem sputo oris sui interfecit.

Merovæo successit Childericus super Francos. Arcadio, quum regnasset XIII annos cum patre suo et cum fratre suo XIV, successit Theodosius, filius suus VIII annorum.

Eo temporefuerunt hæretici Piscillianistæ, qui fato omnia ascribebant. Fuit et Pelagius Brito, qui, Juliano quodam comite, multos errores seminavit in Ecclesia. Honorius igitur cum Theodosio parvo imperavit XVI annis. Quibus imperantibus, gentes insolescere cœperunt. Factus est tyrannus in Britannia Gratianus Municeps; cui occiso Constantinus de infima familia subrogatur: qui statim in Gallias exivit, et in Hispaniam Judices destinavit. Hunc autem apud Aretum occidit Constantius comes, missus ab Honorio. Ei tamen successit nobilis Jovinus; sed statim occubuit. Sed et Attalus, qui tria millia navium et septingentas versus Romam ducere voluit, occisus est a comite Marino.

Adevulpho successit Segericus, et ei Wallia, et ei Theodoricus. Unde Honorius Placidam dedit Constantio in uxorem, qui ex ea habuit Constantinum. Eo tempore fuit grande bellum, in quo victus est rex Attila, et Theodoricus occisus. Attila tamen, resumptis viribus, multa mala fecit, et Romam irrupit. Pepercit tamen fugitivis in Ecclesiam.

Romæ Innocentio successit Zosimus, et ei Bonefacius, et ei Celestinus. A quo Palladius missus est ad Scotos. Eo tempore scripsit Augustinus, Hipponensis episcopus, et Orosius. Honorio defuncto, Johannes invasit imperium, quem interfecit Ardaburius, missus a Theodosio. Valentinianum igitur filium Placidæ fecit Augustum Theodosius, et cum eo regnavit, XXIo anno; filiamque suam Eudoxiam dedit ei in uxorem.

His temporibus Africa recessit a subjectione Romana per comitem Bonifacium. Et gens Saxonum venit in Britanniam; et Germanus Autissiodorensis, et Lupus Terracensis, in Britanniam transfretantes, Pelagianam hæresim aboleverunt. Sed et imperatrix Eudoxia, rediens ab Hierosolyma, attulit catenas Sancti Petri; quarum susceptio celebratur kalendis Augusti; ipsa enim dies, in qua angelus Petrum eduxit de carcere, fuit circa Pascha. Romæ Celestino Sixtus tertius, et ei Leo Papa primus successit. Eo tempore fuit Nestorius hæreticus.

Fuit eodem tempore Mamertus, Viennensis episcopus, qui instituit tres dies rogationum,pro terræ motu, et pro lupis, et pro aliis pestilentiis effugandis. Theodosio defuncto imperii sui anno XLII, factus est Marcianus imperator, anno Incarnationis Dominicæ CCCCXLIII, et imperavit cum Valentiniano VI annis. Horum imperatorum tempore celebrata est quarta synodus Chalcedone sub Leone papa, DCXXX patrum. In qua Nestorius et Eutyches condemnati fuerunt. Erant etiam illis diebus in Burgundia Tetrarchiæ inter quatuor fratres, Gondebaldum, et Gondegilium, et Childericum, et Godmarum. Childerico, Francorum regi, successit Clodovæus.

Interea Valentinianus occidit Agetium, et servi Agetii deinde Valentinianum. Cui successit Maximus; et ei statim interfecto Avitus, a Romanis creatus. Marciano demum post VI annos et VI menses mortuo, subrogatus est Leo Magnus, anno ab Incarnatione Domini D et L, et imperavit XVI annis. Avitus depositus ab imperio, factus est episcopus Placentinorum. Leo vero Arthemum fecit Cæsarem, cui successit Oliberius, et ei Lucerius, et ei Nepos, qui eum fecit episcopum.

Nepos Orestem misit contra Theodoricum vastantem res Romanorum. Qui quum inde reverteretur, Augustulum, filium Nepotis, imperatorem creavit. Qui Orestem interfecit. In isto Augustulo Augustorum privilegium defecit, crescentibus regibus Francorum. Quippe Clodovæus accepit uxorem Crotillidem Christianam; qui a beato Remigiobaptizatus est postea propter victoriam habitam contra Alemannos.

Qui in eo bello vovit se futurum Christianum, si vinceret; et hoc fideliter implevit. Gondebuldo successit Sigismundus et Godmarus, filii ejus, in Burgundia. Romæ Leoni successit Hilarius, et ei Simplicius, et ei Felix tertius, et ei Gelasius, qui præfationes fecit et orationes; et ei Anastasius. Eo quoque tempore Hunericus, rex Vandalorum, Arianus, multos catholicos cruciavit, et linguis privavit. Leo imperator, XVIto anno imperii sui, fecit Zenonem, generum suum, magistrum Orientis; Basilicum, Verinæ Augustæ fratrem, Thraciæ magistrum; Leonem, filium suum, Augustum.

Qui imperavit uno anno, factusque est Cæsar Basiliscus. Sed Zenon imperator, qui imperavit duobus annis cum Basilisco, et XV solus,—iste scripsit Enticon librum contra fidem, et regi Theodorico commisit curam palatii sui; et demum dato ei honore patriciatus, destinavi eum in Italiam. Qui ibi suum et non Zenonis gessit negotium. Finitimos enim reges sibi matrimonio copulavit, et sedem suam constituit apud Ravennam; homo Arianæ sectæ, perniciosus Ecclesiæ.

Romæ Gelasio sedente, inventa est crypta Sancti Michaelis in monte Gargano. Et scripsit Fulgentius, episcopus Rupensis. Post Gelasium fuit Anastasius. Post quem fuerunt duo, Symmachus et Laurentius. Quod quum accidisset, a senatu missi sunt ambo ad Theodoricum, qui præcepit, quod prius ordinatus et cui major pars populi faveret, ipse sederet. Unde abjectus est Laurentius. Post tres vero annos accusato Symmacho, rediit Laurentius. Congregata vero synodo ab eodem Symmacho, C et XV episcoporum, et in ea eo purgato, rediit Symmachus, etabjectus est Laurentius.

Zenone mortuo, successit Anastasius, anno ab Incarnatione Domini CCCCLXXXIV, et imperavit XXVII annis. Iste, ab Acatio depravatus, fovebat hæreticos, et persequebatur Catholicos. Eo tempore Clodovæus, rex Francorum, animatus psallentium voce, in basilica Sancti Martini Turonis dicentium, Percinxisti me, Domine, virtute ad bellum, &c. cerva duce Viennam transivit; et occurrens Alarico regi juxta Pictavium, vicit et occidit eum. Et de Burdegalis, post hyemem, transivit Tholosam, quæ caput regni erat; et Amalrico, filio Alarici, fugato in Hispaniam, asportavit inde thesauros. Et rediens Parisios, ædificavit basilicam apostolorum Petri et Pauli.

Eo quoque tempore, Sigismundus, hortatu Aviti, episcopi Viennensis, ædificavit in Burgundia basilicam Sancti Mauricii et sociorum ejus. Interea ab Anastasio insignitus est Clodovæus trabea consulari; et inde appellatus est Augustus. Eo autem mortuo, ei successerunt quatuor filii ejus, XXXmo anno regni sui. Regnavit ergo Theodoricus Metis, Clodomarus Aurelianis, Clotharius Suessionis, Childebertus Parisiis. Crotildis, soror eorum, nupsit Amalrico, in Hispaniam traducta. Romæ Symmacho successit Hormisda, qui Anastasium corripuit de suo errore. Ille vero superbe respondit, se velle jubere et non juberi; et in sua remansit perfidia.

Unde fulmine ictus,expiravit. Cui successit Justinus, Christianissimus imperator, anno ab Incarnatione Domini DXl, et imperavit XXIII annis. Ad hunc misit Hormisda nuncios pro liberandis catholicis, quos Anastasius in exilium detruserat; et statim liberati sunt. Ad eundem venit Johannes, successor Hormisdæ, et impetratis quæ volebat, et honeste dimissus, venit Ravennam, et ab iniquo Theodorico captus et incarceratus cum Symmacho patricio, et cum Boethio philosopho interemptus est. Mortuus est autem cito postea terribili morte Theodoricus, cujus animam vidit eremita quidam detrudi in ignem Vulcani et in ejus ollam ad pœnam.

Ei vero successit nepos ejus Athalaricus, et ei Theobaldus. Iisdem temporibus, filii Clodovæi regnum Burgundiæ suo regno asciverunt, occisis Sigismundo et Godinaro. Sed et regnum Thuringorum Hermefredi, cujus neptem Radegundam duxit Clotharius, et habuit, donec ipsa Pictavis religionis habitum suscepit, et in eo sanctam vitara finivit. Sed et magnam partem Italiæ et Hispaniæ subjugaverunt. Unde reversus Childebertus, cum stola beati Innocentii, in ejus honorem construxit ecclesiam extra Parisios, quæ nunc, quasi mutato nomine tituli, dicitur Sancti Germani; sicut ecclesia Apostolorum, Sanctæ Genovevæ.

Romæ, post Johannem sedit Felix, et post eum Bonifacius, et post eum Johannes Secundus, et post eum Agapitus. Eo tempore fuit Sidonius episcopus; eoque tempore fuit Alboinus, filius Aldom, qui introduxit Longobardos de Pannonia in Italiam. Justino successit Justinianus Magnus, anno Incarnationis Dominicæ DXXXIIII, et imperavit annis XXXVIII et XI diebus. Iste de multis gentibus triumphavit.

Septimo quippeanno imperii sui per Belisarium in Vandalos et Gelemerum triumphavit. Quod audiens Theoadus misit Utigem, cum exercitu contra eum. Qui Utiges, statim rex factus, sprevit dominum suum Theoadum; et traducta nepte Theodorici macescente, continuo anno Romam obsedit. Sed demum a Belisario fugatus, apud Ravennam captus, deportatus est Constantinopolim. Porro Gotthi demum Totilem regem creaverunt, et multas imperio et Fidei persequutiones intulerunt. Hunc tamen per Narsetem ducem interemit Justinianus; et Bucellenum, ducem Francorum, XVo anno imperii sui.

Facta est mortalitas magna, et instituta est festivitas Purificationis Mariæ. Et celebrata est quinta Synodos sub Agapeto papa; in qua depositus est Anthemius, Constantinopolitanus episcopus, fautor hæreticorum. Huic Agapeto successit Silverius, tricesimo anno imperii sui. Declinavit Justinianus a Fide Catholica. Unde præcepit Silverio, ut restitueret Anthemium. Qui quum nollet hæreticum restituere, ab Augusta per Vigilium apocrisiarium factus est monachus Silverius, et missus in exilium. Succedens autem ei Vigilius, ab Augusta interpellatus est restituere Anthemium. Qui quum renueret hæreticum hominem restituere, indignata Augusta vocavit Vigilium, et multis injuriis affecit.

Cui dixit Vigilius, "Non me fecerunt venire Justinianus et Theodora, sed Dioclesianus et Eleutheria." Post Vigilium ordinatur Pelagius. Interea, Justinianus amentiam incurrit, et facto Curopalata Justino, XXXVIIIvo anno imperii sui decessit. Eo tempore fuerunt Priscianus grammaticus, et Arator poeta, et Lupus et Fortunatus episcopi, clari vita et moribus.

Justinus igitur, ex Curopalata factus est Imperator, annoIncarnationis Dominicæ DLXXII, et imperavit annis XII et mensibus X et diebus XX. Hic suam uxorem Sophiam coronavit Augustam. Hujus anno septimo completus est cyclus unus Sancti Paschæ, annorum quingentorum et XXXII, ex quo Christus crucifixus est, Indictione VI, secundum Græcos, a conditione mundi quinquies M et LXV.

Eo tempore Narses patricius accusatus cessit Longino præfecto, et accepta contumelia ab Augusta Sophia, ut rediret et in gynæceo lanarurn pensa divideret, respondit se ei telam orditurum, quam non deponeret, quamdiu viveret. Unde Alboinum et Longobardos vocavit in Italiam; qui libenter venerunt, et in præjudicium imperatorum in ea regnaverunt diu. Alboino successerunt per ordinem Eleph, Atharis, Agiluphus, Adoloaldus, Arioaldus, Rotharid, Rodoald, Aripert, et Cibertrid, et Godipertus. Circa hoc quoque tempus, Clotharius, rex Francorum, quatuor filiis suis regnum reliquit; quorum Carembertus fuit Parisiis, Gunterinus Aurelianis, Chelpericus Suessionis, Sigebertus Metis.

Apud Hispaniam Amalrico successit Thedua. Post quem Athanachildus, et post eum Leviacus Leovigildus. Qui de uxore Gausunda habuit Brunechildem. Quam rex Francorum Sigebertus duxit. Chelpericus, dolo Fredegundæ uxoris suæ, cultris occisus est. Cui tamen filius suus, Clotharius successit. Justinus, octavo anno imperii sui, pedibus cœpit infirmari. Unde adoptavit Tiberium, et declaravit eum Augustum, vel imperatorem, anno ab Incarnatione Domini DLXXXII, et imperavit tribus annis et X mensibus et IX diebus. Iste fuit vir catholicus et religiosus. Ejus tempore Gregorius Eutychium hæreticum esse probavit, qui dicebat corpus humanum post Resurrectionem impalpabile esse, et subtilius vento et aere.

Eo quoque tempore Sigebertus, Clotharii filius, est occisus. Cujus regnum Childebertus cum Brunechilda adeptus est. Sed Guntranus mortuus, eidem regnum suum reliquit. Romæ Pelagio successit Johannes tertius, et ei Benedictus, et ei alter Pelagius. Childepertus, quum regnasset VII annis in Austria, et quatuor in Burgundia, duos filios sub tutela Brunechildis reliquit hæredes. Quorum unus Austriam, alter regeret Guntorum hæreditatem. His demum mortuis, Clotharius, Chilperici filius, obtinuit integrum Franciæ regnum. Porro Imguidais nupsit Hermigildo, filio Leovigildi, Hispanorum regis. Quem baptizatum fecit abrenunciare hæresi Arianæ. Ob quam causam pater suus eum occidit.

Patre vero postea mortuo, Ricaredus successit, qui non patrem, sed fratrem martyrem imitatus est, et regnum ab hæresi purgavit. Tiberius quoque, videns sibi mortem imminere, filiam suam Constantiam donavit Mauricio, viro strenuo, et eum declaravit futurum hæredem. Qui primus de genere Francorum Romano potitus est imperio, anno ab Incarnatione Domini DLXXXVII, et imperavit annis XX et mensibus IIII. Iste fuit vir catholicus, et utilis reipublicæ. Sub hoc tamen derivavit Tiberis, et excessit muros civitatis. Et post inundationem illam sequuta est pestis inguinaria, quæ primum Damasum papam extinxit, et postea populum invasit.

Gregorius vero ei successit; et pro illa peste instituit majorem Litaniam, quæ ita fuit ordinata per choros: primo præibant clerici: post eos monachi, tertio moniales, quarto infantes, quinto laici, sexto viduæ, septimo conjugatæ. Itaque Litania ordinata, cessavit pestis inguinaria. Iste Papa Augustinum et Mellitum et Paulum et socios eorum misit ad prædicandum Angliæ. Idem multos libros edidit.

Eo quoque tempore Longobardi invaserunt montem Cassinum. In quo posuerat cœnobium suum Sanctus Benedictus, qui tempore Justiniani multas operatus est virtutes, et celebris fuit virtute et nomine. Porro, Mauricio semper oranti, ut Deus eum præsentialiter puniret, et non in Gehenna, meruit per visionem audire, quod, secundum optionem suam, tradendus erat Phocæad pœnam.

Is enim Phocas factus est post eum imperator, qui Mauritium et uxorem ejus et filios fugientes interfecit. Eo tempore cometes apparuit, et nata sunt prodigia, ut homo quadrupes, et caput duos habens vertices. Sed et in pillo vir et mulier usque ad lumbos multis apparuerunt. Phocas, anno ab Incarnatione Domini DXC et XVII, creatus imperator, imperavit annis octo, et Leontiam uxorem suam coronavit Augustam.

Romæ Gregorio successit Sabinus, et ei Bonifacius tertius, et ei Bonifacius quartus. Quo rogante, instituit Phocas, ut Romana ecclesia esset caput omnium ecclesiarum, quum prius Constantinopolitana prior habebatur. Impetravit etiam, ut Pantheon donaretur consecrandum in honorem omnium sanctorum; sicut prius erat templum omnium idolorum.

Eo tempore rex Avarorum irrupit fines Venetiarum. Cui occurrit Gisulphus, et occubuit. Et postea filii sui et hæredes sublati sunt de medio. Grasulphus successit, qui fuit frater Gisulphi, et factus est Dux Fori Juliani. Apud Gallias Clotharius Brunechildem equis indomitis disrumpi fecit. Phocas demum, crudelis in domesticos, jussu Heraclii patricii interfectus est. Qui factus est imperator, anno ab Incarnatione Domini DCXV, et imperavit XX et uno anno. Hic invenit rempublicam contritam et desolatam. Hujus diebus ascendit Chosroes, rex Persarum, et vastavit Hierosolymam et Syriam, nec oblatis sibi tributis, voluit quiescere. Cepit enim et Ægyptum et Alexandriam.

Quod ægre ferens Heraclius, filium suum Heraclium Constantinum coronavit Augustum, et eum commendavit Sergio patriarchæ, et Bonosio patrimo; et profectus est. Tunc Chosroes fugit, et tamen duos prætores suos, Sarabbagam et Sabarsam misit obviam Heraclio. Hos autem et hominem quendam giganteum ad pontem super amnem Saron vicit, et demum occidit. Sed et Razetem occidit; et interventu Dei Genitricis, cujus iconem secum habebat, omnia prospere agebat. Assumens igitur Chosroes Merdasam filium suum, coronavit eum.

Indignatus igitur Siroes primogenitus fœdus iniit cum Heraclio contra Chosroem, solutis omnibus Christianis qui erant in regno sui patris. Fugiens igitur Chosroes demum interceptus est, et in carcere mortuus. Creatus igitur Siroes rex Persarum est. Cui successit Adesar, filius ejus. Per idem tempus Cyrus Alexandrinus et Sergius Constantinopolitanus in hæresim Monothelistarum depravarunt Heraclium. Unde, peccatis ejus exigentibus, Sarraceni, Himaro duce, imperium lacerare cœperunt. Occupaverant enim Damascum et regionem Phœnicis et Jerusalem et Antiochiam. Mauhivias enim factus est præfectus et Amiras, super omnem. regionem ab Ægyptousque ad Euphratem.

Sed et Mahumet pseudopropheta, qui frequenti discursu, et a Judæis Legem et a Christianis Evangelium didicerat, et insuper profanam artem magicæ noverat, præbebat ducatum gentibus et audaciam. Unde et ille Cadigam, terræ dominam, deceptam traduxit in uxorem, et multos etiam Judæorum decepit dicens se Messiam esse. Cœpit igitur novas leges eis dare; et Arabes sibi fecit adhærere.

Dum autem caduco morbo laboraret et nobilis mulier se deceptam esse doleret, mentitus est ille quod accideret, habito colloquio cum archangelo Raphaële, cujus splendorem et præsentiam non posset in carne sustinere; et ideo aiebat se cadere, et non ex alicujus morbi languore. Ideoque omnes decepit. Eo tempore Adhesar, filium Sirois, Sabbaraz occidit, quem statim Boranin interfecit. Post quem regnavit Hormisda, quem dejecit Hysmarus. Et ita translatum est regnum ad Arabas longo tempore.

Apud Galliam Clothario successit filius ejus Dagobertus, qui decedens regnum Austrasiorum dedit filio suo Sigeberto, sub tutoribus Cuneberto episcopo Coloniensi et Algisio comite. Neustriam et Burgundiam dedit Clodovæo, sub tutore Egan consiliario suo. Romæ Bonifacio successit Deusdedit, et ei Bonifacius quintus. Cui subrogatur Honorius, et ei Vitalianus. Constantinopoli post Sergium sedit Pyrrhus, falsi nominis patriarcha. Floruerunt eo tempore Sulpitius Bificensis, Aldoenus Rothomagensis, Eligius, aurifex, episcopus Noviomensis. Heraclio defuncto XXXI anno imperii sui, filius ejus, Heraclius Constantinus vix per quatuor menses imperavit, quum a Martina noverca sua veneno extinctus est. Heraclionem fratrem suum reliquit Augustum.

Iste tamen vix sex mensibus regnavit cum matre sua; quum primo anno lingua præcisa et naso ejus abscisso, turpiter dejectus est ab imperio. Et substitutus est ei Constans filius Heraclii Constantini. Eo tempore Mauhias, Arabum ammiras, missus ab Himaro, cepit Cæsaræam Palæstinam, et occidit VII millia hominum. In regno Gothorum in Hispania Sinualdo successit Sentina, et ei Tholga. In Italia Ariberto Bortarit et Godiperto successerunt.

Constantinus igitur, anno ab Incarnatione Domini DCXLIV creatus, imperavit XXVI annis. Iste etiam incidit in hæresim Monothelitarum, qui asserebant in Christo tantum unam naturam, Paulo Constantinopolitano suggerente. Ea necessitate celebrata est sancta synodos Romæ, in qua condemnatus est Paulus a Martino papa. Unde idem Martinus, vocatus ab imperatore, multis lacessitus injuriis, missus est in exilium; et alii multi variis persequutionibus afflicti, quod Fidem rectam nollent deserere. Factus igitur imperator, omnibus exosus, statuit aggredi Longobordos, et veniens Beneventum, exceptus est a Grimualdo, et fortiter attritus. Abiit ergo Romam, et excepit eum honorifice papa Vitalianus.

Quum ergo venisset ad basilicam Beati Petri, obtulit ei pallium optimum. Et fuit Romæ XII diebus. Videns ergo ornatum urbis, transtulit eum per Tiberim, ut transferret Constantinopolim. Quum igitur rediens, in Sicilia balneum fuisset ingressus, a suis est interfectus. Et substitutus ei Mezentius Armoricus miles; sed eum defuncti filius, Constantinus, cum occisoribus patris sui interfecit et purpuram assumpsit. Porro, prius imperante Constante, Himarus, dux Arabum, a Persa quodam Margarita, quum fuisset ammiras XII annis, occisus est. Cui successit Humam, cognatus ejus. Eo quoque tempore Mahumet pseudopropheta mortuus est, Abubacaro ei substituto.

Post funus Constantis, venerunt Sarraceni in Siciliam; et eadem perlata ornamenta, quæ Romæ rapuerat Constans, asportaverunt. Vitalianus, prope eo tempore, Dovernensi Ecclesiæ, quæ nunc

Cantuaria dicitur, ordinavit episcopum Theodorum, eum qui scripsit Librum Pœnitentialem, et cum aliis quibusdam misit in Angliam, DCLXIII anno ab Incarnatione. Eo fere tempore, Clodovæo filio Dagoberti regnante, Leodobus construxit cœnobium in agro Floriacensi et Momolum constituit abbatem. Vitaliano successit Adeodatus, et ei Domnus, qui paradisum ante templum Apostoli marmoreis stravit lapidibus. Ei vero successit Agatho.

Constantius igitur, anno ab Incarnatione Domini DCLXXX creatus imperator, imperavit annis XVI. Iste cum Arabibus et Bulgaribus pacem fecit firmam, et curam suam apposuit instaurandis ecclesiis et destruendis hæreticis Monothelitarum. Unde sexta Sancta Synodos celebrata est CCLXX patrum, anno XIImo Constantini. Gregorius igitur est emendatus, et

Macarius cum complicibus suis depositus et anathematizatus. Huic concilio interfuerunt Agathonis papæ legati. Ipse tamen Agatho Romæ concilium celebravit, et præfatam hæresim condemnavit. Cui concilio interfuit Wilfredus episcopus Eboracensis. Eo tempore translatum est venerabile corpus Beati Benedicti a monte Cassino ad cœnobium abbatis Monoli; quod est in Aurelianensi territorio, in agro Floriano, per Adevulphum monachum. Similiter et corpus beatæ Scholasticæ apud Cenomannum, anno ab Incarnatione Domini DCLXXIV, a transitu ejus CXXXVIII, quinto Idus Julii.

Eo tempore regnabant in Italia Cunepertus, in Gallia Clodovæus filius Dagoberti. Eo quoque tempore eclipsim lunæ sequuta est pestis gravissima, tribus mensibus, Julio, Augusto, Septembrio. Hæc quoque Ticinium depopulavit, adeo ut civitas habebatur pro derelicto. Visi sunt eo tempore duo angeli, unus bonus, et alius malus, qui venabulum in manu ferebat; et quoties jussu boni angeli ad ostium cujusque feriebat, tot in domo homines moriebantur. Facto autem altari in basilica Sancti Petri ad honorem Sebasti martyris, cessavit pestilentia, remedio tali invento per revelationem. Romæ Agathoni subrogatus est Leo Secundus.

Cui successit Benedictus, et ei Johannes, et ei Conon, et ei Sergius. Floruit eo tempore beatus Cuthbertus, cujus corpus post XI annos effossum, omnino integrum inventum est, incorrupta veste etiam, qua circumdaretur. Constantino orthodoxo mortuo, successit ei Justinianus filius ejus. Iste juvenis, etiam juvenili consilio usus, concordias quas pater firmaverat, rupit, et Mardartarum exercitum, qui per mare in navibus imperium defenderant ab irruptionibus hostium, penitus removit. Unde et imperium multa incurrit incommoda. Fecit quoque Stephanum, Persam crudelissimum, sacellarium ejus, qui etiam loris Augustam cædere ausus est. Unde Leontio patricio connivente et Gallico patriarcha insurrexit, et Justinianum, naso præciso, relegavit exilio.

Eo tempore Abimelech, princeps Arabum, Persidem et Mesopotamiam sibi subjugavit, et Francorum regnum plurimum defecit eo quod aulici et palatini canes omnia gubernarent. Defuncto enim Clodovæo, filio Dagoberti, quum regnasset XV annos, tres filios, ex Baltilda regina genitos, hæredes reliquit; Clotharium et Theodoricum et Childebertum. Clotharius vero, secundo regni sui anno exemptus de medio, cessit Theodorico, quem post modicum propter insolentiam Franci propellunt de regno, et Ebrionem, nequissimum procuratorem ejus, apud Lexovium trudunt monasterio, substituto in regno Childeberto.

Eo vero post modicum interfecto, Ebronius prius pulsus ab aula, revocato Theodorico, exivit a monasterio, et multa mala fecit. Inter quæ occidit beatum Leodegarium, Edvensem episcopum, effossis oculis ejus terebro.

Eo tempore Cedvalla, rex Britonum, relicto regno suo, Romam abiit, et baptizatus et mortuus, et sepultus in basilica Sancti Petri, a Sergio papa, qui in sacrario beati Petri eo tempore invenit lignum crucis. Unde Festum Exaltationis statutum est. Successit Johannes, post quem sedit alter Johannes, et ei Sisinnius, et ei Constantinus. Leontius igitur, DCCo ab Incarnatione anno nactus imperium, imperavit IV annis.

Iste misit Johannem patricium cum stolo ad expugnandum Arabes. Quo redeunte pro habendo majori stolo, interim exercitus Absimmarum creavit imperatorem, qui statim Romam rediens, Leontium exilio damnavit; et regnavit circa VII annos, donec Justinianus exul, resumptis viribus de adjutorio Caganæ regis Turcorum et Terebelli regis Bulgarorum, qui eum imperio suo restituerent, imperavit sex annis. Gallicum igitur patriarcham oculis privavit, et Absimarrum et omnes fautores ejus interfecit. Sed et misso stolo Chersones, apud quos exulaverat, omnes præter pueros occidi fecit. Qui quum iterum ad occidendum pueros stolum mitteret, submersi sunt, LXVIII millia hominum.

Quum igitur furens, tertio mittere vellet, homines illius provinciæ Philippum, qui apud eos exulabat, creaverunt imperatorem. Qui veniens Constantinopolim, occidit Justinianum, et filium ejus Tiberium; et imperavit anno et dimidio, anno ab Incarnatione Domini DCCXXII. Iste quum esset hæreticus, Romæ Constantino papa hæresim suam transmisit. Unde consilio populi sprevit literas ejus Constantinus; et interdixit ejus nomen tanquam indignum chartis inscribi, sive monetæ imprimi. Unde Anastasius, insurgens in eum, privavit eum oculis, et ab imperio deposuit; et ei successit. Imperavit tribus annis et VI mensibus, et Catholicus fuit; et fidem suam scripsit Constantino. Cui successit Gregorius Secundus.

His temporibus Childeberto Dagobertus junior successit, cujus domus procurator fuit Pipinus, Ansegisili filius.

Quo mortuo, filius ejus, Cutides dictus a malleis, curam habuit palatii. Iste Sarracenos, qui egressi fuerant de Africa in Hispaniam et inde in Guasconiam, duobus præliis confecit et fugavit, et CCCCLXV millia Saracenorum interfecit. Iste res erasticas militibus tradidit, quanquam rex non esset, sed præpositus aulæ. Sed etiam contra Saxones et contra Baiocarios et contra Eudonem Aquitanorum ducem dimicavit, et Renifredum comitem expulit de palatio, concessa ei Andegavi sola.

Gregorio successit Gregorius tertius, sub quo instaurata est religio montis Cassini, per Petronacem; et ei Zacharias. Exercitus Matthasii Theodosium orthodoxum citavit imperatorem, qui Athanasium bello superatum coegit fieri presbyterum. Huic Theodosio post unum annum successit Leo, anno ab incarnatione Domini DCCXXVII, et imperavit annis XXIIII. Ejus tempore Sarraceni tribus annis obsederunt Constantinopolim; sed inde adjutorio Dei fugati, in mari perierunt. Iste imagines et relliquias Sanctorum exterminare voluit; sed sanctus Germanus ei restitit. Qui tamen, post multas vexationes, cessit episcopatu, et substitutus est ei hæreticus Anastasius. Eo tempore Liprandus rex Italiæ, transtulit ossa beati Augustini de Sardinia Ticinum in

monasterium, quod appellatur Cella Aurea. Mortuo Carolo Cutide, obtinuerunt palatium filii ejus, Carolus Magnus et Pipinus. Sed Carolus assumpsit religionis habitum, et Pipinus solus aulæ præpositus fuit. Defuncto Dagoberto, successit ei Theodoricus, et ei Childericus, qui et Hildericus appellatus est, homo inutilis omnino. Unde Pipinus, missis legatis ad papam Zachariam, quæsivit utrum rex esse debet adeo inutilis homo. Respondit Zacharias eum regem censeri et appellari debere, qui alios et se bene regeret.

Detruso igitur Hilderico in monasterium, factus est rex Pipinus, qui multos debellavit et fecit Grifonem, fratrem suum, regem Austrasiorum, et Thalasionem, nepotem suum, ducem Baiavorum. Grifo autem postea rebellavit. Interea, post factum terræ motum Constantinopoli, mortuo Leone, successit filius ejus Constantinus, quum effluxisset ab origine mundi sextus millesimus et ducentesimus quadragesimus octavus, et secundum computationem Ægyptiorum sextus millesimus ducentesimus trigesimus secundus. Constantinus igitur legum persequutor, creatus est imperator DCCLII anno ab Incarnatione Domini, et regnavit annis XXX et quatuor, et mensibus duobus, et diebus XXVI.

Hic magicis artibus et sacrificiis et luxuriæ deditus fuit, omnibus diebus vitæ suæ. Unde etiam diebus ejus multa mala inciderunt, quibus tamen magis induratum est cor ejus quam emollitum. Mortis enim pestilentia fines ejus invasit, et Abubalas, rex Turcorum Mauripilorum, irruit in Africam et Hispaniam, et transtulit ad se principatum Persarum. Demum, impius Anastasius patriarcha evomens stercora sua turpiter expiravit. Per idem tempus stellæ videbantur cadere de cœlo, ut crederetur fieri dies Judicii. Abubalo successit Abdelas, qui sacra loca profanavit, et relliquias Sanctorum dispersit, et Christianos torsit.

Hæreticus Constantinus, qui Anastasio successit, accusatus degradatur, et in circo super asinum turpiter positus est in ludibrium, et postea decollatus. Niceta, succedens ei, erasit imagines Sanctorum, et Tracentius prætor combussit reliquias Sanctorum, et libros venundavit, et multos monachos occidit, et alios pro Fide. Quod et imperator laudavit. Interea, monachi montis Cassini, Carolo Magno monacho instigante, a Zacharia papa impetraverunt ut præciperet sibi reddi corpus beati Benedicti. Cujus rei nuncius licet ipse Carolus Magnus fuisset, non obtinuit: quia Deus eo thesauro Galliam spoliari noluit.

Zachariæ papæ successit Stephanus, qui quum premeretur ab Aistulpho rege Italiæ, in persona sua ad Pipinum pro adjutorio venit, et apud Sanctum Dionysium altare Apostolorum, Petri et Pauli, consecravit. Et postea rediens Romam, Sancto Dionysio basilicam ædificare cœpit. Quem successor ejus Paulus consummavit, institutis in ea Græcis presbyteris. Pepinus igitur, ingressus Italiam, obsedit Aistulfum, et ab eo accepit quadraginta obsides, quod domino papæ sua restitueret. Reverso vero Pipino, fregit fidem Aistulphus: sed postea venatum pergens, Dei judicio percussus expiravit; et ei successit Desiderius. Pepinus cum filio suo Carolo regiones finitimas omnes expugnavit.

Interea Constantinus, horribiliter mortuus, Leocazarium filium suum reliquit hæredem. Romæ Paulo successit alter Stephanus, et ei Adrianus. Eo tempore fuit sanctus Bonifacius Maguntinus qui in Frisia est martyrizatus. Leocazarius, DCCLXXX ab Incarnatione Domini creatus imperator, imperavit V annis.

Cujus anno ultimo Niceta interiit, et substitutus est ei Paulus Cyprius, vir verbo et virtutibus coruscans. His diebus Pipinus Parisiis obiit, relictis filiis suis Carolo et Carolo Magno; sed Carolus Magnus statim obiit; et Carolus in totum regnum successit. Iste finitimas gentes rebelles perdomuit. Ad eum destinatus est legatus, Petrus nomine, a papa Adriano, petens adjutorium contra regem Desiderium, qui patrio more opprimebat Ecclesiam. Annuens igitur Carolus, obsedit Papiam; et capto demum Desiderio, eum misit in exilium, et filium ejus fugavit de regno, et filium suum Pipinum regem constituit.

Venit igitur Romam, ubi, celebrato concilio, congregatis CLVIII episcopis et abbatibus, Adrianus Papa dedit eidem Carolo jus eligendi Summum Pontificem et ordinandi sedem Apostolicam. Dignitatem quoque patriciatus contulit ei; quam tamen solam Constantinus imperator sibi et successoribus suis retinuerat, in donatione urbis et regalium facta beato Silurio, ut imperator semper esset pater urbis et advocatus. Insuper, archiepiscopos et episcopos per singulas provincias ab eo investituram accipere definivit, et ut, nisi a rege laudarentur et investirentur, a nemine consecrarentur; et omnes huic decreto rebelles anathematizavit; et nisi resipiscerent, eorum bona publicari decrevit.

Ejusdem Caroli tempore multus sanguis effusus est. Britannos enim et Saxones et Frisones et Dacos et Sclavos expugnavit, et Christianos fieri confecit. Postea Gascones et Hispanos maximo et mirabili exercitu invasit, et per abrupta montium Hispaniam introivit. Notandum vero qua occasione reges Francorum sollicitarentur de Hispania. Quum enim Hispania tota et magna etiam pars Africæ sub Christiana fide profiterentur, adeo ut imperator es Hispaniarum a regibus Africæ tributa perciperent, accidit, ut dicitur, quod imperator familiarem comitem pro tributis suis inAfricam mitteret forte, ut eo absente licentius uxore præfati comitis interim abuteretur.

Quod quum ille reversus comperisset, indoluit, et de vindicando cogitans, domino suo imperatori, ex parte Africanorum regum, intimavit, quod pacem perpetuam cum eo habere desiderarent, et tributa sua plurimum augere, dum tamen omnem occasionem bellorum inter se utrique amoverent. Quod fore æstimarent, si utrinque omnia armamenta amoverentur, fœdere innovato et firmato. Placuit igitur ea conditio imperatori, quia plurimum crederet comiti, et spoliata est armis omnibus Hispania tota.

Quædam tamen vidua dolum et damnum de futuro præsagiens, filio suo suasit, ut arma quæ usquam posset acquirere, occultaret, quia pro certo futurum erat ut ea summe necessaria haberet. Amotis armis, missus est idem comes in Africam, qui accepta conditione quam voluit, dolum regibus Africanis detexit; et eos armatos cum innumera multitudine subito traduxit in Hispaniam. Inermi igitur invento imperio, facile totam terram occupaverunt, nisi quatenus, una in parte modica, juvenis, qui matris suæ consilio credidit, suffragio armorum quæ absconderat, viriliter defendit. Unde, et qui apostatare noluerunt, infiniti martyrio coronati sunt.

Factum igitur postea, ut de vicino etiam Hispaniam transirent Sarraceni, et usque in Guasconiam; quos Carolus Martellus destruxit. Motus igitur injuria Carolus Dei et fidei, et animatus humiliatione Sarracenorum, triumphatis prius barbaris finitimis processit in Hispaniam cum prætaxato exercitu. Quum autem de Hispania rediit, insidiis Vasconum magnam sui partem exercitus perdidit, atque Egibardum, Anselmum, Rollandum, majores sui palatii. Leoni successit Constantinus, filius ejus Christianissimus, cummatre sua Irena, DCCXX anno ab Incarnatione Domini, et imperavit annis X. Iste de Sclavis triumphavit.

Paulo, Constantinopolitano patriarcha, cedente, sedit Tharasius vir Catholicus, qui septimam sanctam synodon celebravit, CCCL patrum. In qua anathematizavit Anastasium et Constantinum et Nicetam et consentaneos eorum. Postea Irene filium suum custodia sepsit, et imperavit sola V annis. Ille vero postea fretus Armeniorum adjutorio, recepit suum imperium, et omnes matris adjutores exilio damnavit, et quosdam occidit; alios luminibus et linguis privavit, de quibus aliquam suspicionem habere potuit. Irene tamen eum iterato circumvenit, et cepit, et luminibus privavit; et secundo imperavit V annis.

Eo tempore Adriano successit Leo, quem apprehendentes consanguinei Adriani luminibus excæcare voluerunt; sed tamen omnino lumen ei auferre non potuerunt. At ille fugit ad Carolum, qui Romam veniens, ultus est eum, et restituit in sedem suam; et ipse coronavit illum imperatorem, in templo Sancti Petri. Tunc sibi acclamatum est a populo, "Carolo Augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori, vita et victoria!" Iste Carolus magnam partem orbis acquisivit bello, et fama amicitia sibi; et patris regnum sui multiplicavit. Sed et filius ejus Lodovicus rebelles patri bello domabat.

Recepit igitur imperium anno IIII, VIII kalendas Januarii, post quam Irene, filio suo defuncto, receperat imperium. Nicephorus autem patricius rebellavit contra Irenem, et coronatus est a Tharasio episcopo, et quum ab ea extorsisset ubi thesauri essent, relegavit eam exilio in insulam Lesbon, ubi defuncta est. Carolus, imperator creatus anno ab Incarnatione Domini DCCLXXXIV, imperavit circiter annis LX et VII, et multa opera præclara ad Dei honorem et ad decus imperii inchoavit et fecit, ut episcopatus et archiepiscopatus et patriarchatus, divisis provinciis terrarum.

Similiter et abbatias plurimas fundavit, et tam ecclesias quam abbatias amplissimis honoribus et possessionibus et muneribus ditavit, et reliquiarum contributionibus insignivit. Ipse quoque literaturæ et peregrinis linguis ediscendis operam intendit, et filios suos primo studio literarum, postmodum militari disciplina exercuit, et filias suas et neptes lanificiis. Habuit enim filios, Carolum, Pepinum, et Lodovicum, et Drogonem, et Hugonem; filias Rotruden, Bergam, et Gilliam. Carolus tamen primogenitus, et Pipinus rex Italiæ, et Rotrudes filia, eo vivente interierunt. Pepinus vero habuit filium Bernardum et quinque filias.

Quum igitur fines vitæ imminere conspexit, Ludovicum, quem prius ordinaverat regem Aquitaniæ, imperatorem constituit, et Bernardum filium Pepini regem Italiæ fecit. Pepinium vero, quem habuit ex ancilla, propter conjurationem quam in eum fecerat, in cœnobio monachavit. Vita igitur et moribus conspicuus, et felix prole generosa, noctu dieque horis canonicis ecclesiam frequentabat, et in pauperes munificus erat; et insuper cum principibus infidelibus et Sarracenis, missis exeniis, amicitiam contrahebat, ut refrigerium Christianis, qui sub eis erant, redimeret.

Appropinquante vero fine ejus, processerunt eclipses tam solis quam lunæ, et visa est macula tetri coloris in sole VII diebus. Sed etiam porticus inter basilicam et regiam operose constructa, a fundamentis ruit; et pons Rheni ligneus apud Maguntium, quem decennio quasi opus perpetuum ingenti labore construxerat, tribus horis fortuito incendio consumptus est. Sed etiam in expeditione ultima contra Godefridum regem Danorum, aggressus iter in aurora, vidit facem igneam collapsam cœlitus a dextra in lævam; cunctisque signum admirantibus, subito equo ejus cadente graviter collisus est, ita ut fibula sagi ejus et balteus rumperentur, et jaculum de manu ejus longius avolaret.

Præterea, Aquisgrani palatii tremor, et assiduus laqueariorum crepitus, et excussio tholi recti juxta basilicam, et deletio tituli, quo auctor fuisse basilicæ inscribebatur, vicinæ mortis indicia portenderunt. Hæc autem omnia dissimulans mira cura et diligentia, testamentum confecit; in quo hæredes constituit, et amicos et ministros larga manu muneravit, et mirabili provisione, rerum mobilium facta tripartita divisione, eas in pias causas assignavit. Decessit ergo anno vitæ suæ LXXII, regni sui XLVII, ab Incarnatione DCCCXIIII, Indictione quarta, V calendas Februarias.

Romæ successit Leoni Stephanus quartus, et ei Paschalis. Eo tempore floruit Sanctus Ægidius. Nicephorus crudelis, et avarus, imperavit VIII annos, et clericos et quosque divites oneravit tributis. Secundo anno coronavit Stauracium filium suum. In omni bello superatus est, et demum tributa solvit Aaron regi Arabum; et postea occisus est, et Stauracius vulneratus. Ei mortuo Michael curopalates successit, et imperavit duobus annis. Ab hoc exegit Nicephorus patriarcha scriptum propriæ manus de fide, et mundas manus a sanguine orthodoxorum. Demum factus est munificus et in clerum et in militiam, et Theophylactum filium suum coronavit Augustum.

Eo tempore Hierosolymis loca sancta profanata sunt. Quum bello victus redisset Michael, factus est imperator quidam Leontius. Et Michael, hoc audiens, fugiens ad ecclesiam, fecit se monachum. Eo tempore divisum est Sarracenorum regnum.

Ludovicus, anno ab incarnatione Domini DCCCXIIII, creatus imperator, imperavit fere XXV annis, vir clemens et pius, et non bellicosus. Unde tam a liberis suis quam a proceribus multa passus est. Iste in multis ordinavit Ecclesiæ statum et composuit. Duas habuit uxores. De prima genuit Lotharium et Pepinum et Ludovicum. De secunda Carolum, regem Francorum. Lotharius, a Paschali papa coronatus, in ecclesia beati Petri constitutus est Augustus.

Eo tempore venerunt de Roma in Galliam corpora Sanctorum, Sebastiani Suessionis, et Hippolyti et Tiburtii apud Sanctum Dionysium. Romæ Eugenio successit Valentinianus, et ei Gregorius quartus. Postea, Lotharius patrem suum posuit sub custodia, et Judith exilio relegavit, et Ludovicum captivavit. Sed postea concordia facta per principes, quatuor filiis suis divisit imperium suum. Divisit igitur Lothario Italiam, Ludovico Germaniam, Pepino Aquitaniam, Carolo Franciam. Sed Lotharius fratres turbare statuit. Ad quam turbationem sedandam quum proficisceretur pater, mortuus est anno vitæ LXIV, ab Incarnatione DCCCXLVII, Kalendis Julii. Post cujus obitum, filii adinvicem dimicaverunt; sed Carolus obtinuit victoriam.

Romæ Gregorio successit Sergius, et ei Leo quartus, et ei Benedictus, et ei Nicolaus. Eo tempore Theodulfus abbas Floriacensium, et episcopus Aurelianensis relegatus exilio Andegavis. Quum processio, quam rex sequeretur, transiret prope carcerem in quo erat, decantavit, Gloria, laus et honor, et cætera. Et ex eo tempore gratiam invenit apud regem. Et institutum est in ecclesia, ut in ramis Palmarum ubique cantetur. Alexander vero, ut dictum est, instituit aquam benedictam, et oleum benediciab episcopo in chrisma singulis annis in die Cœnæ, et vetus prope novum incendi.

Instituit et memoriam Dominicæ passionis in confectione Eucharistiæ fieri, et ex aqua et vino tum debere confici. Celestinus, Introitus et Gradualia, et Offertoria, et post conciones ex Psalmis; Telesphorus, jejunium, et Gloria in Excelsis; Gregorius, Kurie Eleeson, et Hallelujah; Gelasius, Collectas et Præfationes; Sixtus apposuit hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus et cætera. Sergius, Agnus Dei ter cantari in concione, et litanias in Annunciatione et in Festo Ypapanti, et in Nativitate, et in Assumptione. Damasus Credo in Deum apposuit.

Apud Constantinopolim Leo vel Leontius interimitur dolo Michaelis et optimatum; et Michael ei substituitur, qui inter alia munera misit imperatori Ludovico Hierarchiam beati Dionysii. In Dacia post Godefredum regnavit Hemmineh, patruelis vel filius Godefredi, et pacem fecit cum Carolo, et Hecdomin fluvium fecit regni sui terminum. Post eum vero Sigafrid et Anulo contendentes de regno, cum XI millibus hominum mutuo se occiderunt. Pars vero Anulonis victrix, Remfredum et Haraudem elegerunt. Haraudus vero Remfredum expulit, et cum imperatore fœdus iniit. Qui tamen a filiis Godefredi pulsus, apud Ludovicum imperatorem baptizatus est, et restitutus est in regnum, addita ei Frisia.

Apud Constantinopolim imperavit Theophilus XV annis; Lotharius, usurpans imperium, imperavit XV annis. Filius hujus confirmavit Sergium papam, et unctus est ab eo in regem Longobardorum. Divisum est tandem imperium inter fratres, et habuit Carolus Franciam, Ludovicus Germaniam, Lotharius Italiam. Lotharius vero rex, ad probationem innocentiæ invitatus a papa Adriano, et applicatus ad Eucharistiam, cum omnibus qui cum eo temere accesserunt, eodem anno mortui sunt. Apud Constantinopolim imperavit Michael et Theodora XV annis. Lothario monachato in Prumia monasterio, Ludovicus,

filius ejus, imperavit annis XX et unum; et apud Constantinopolim Michael solus XIII annis. Nicholam papam confirmavit Ludovicus, præsens ejus ordinationi. Pater vero suus, Theberga uxore sua derelicta, Waldradam duxit, et scandalo magno fuit et damno sibi et suis. Apud Constantinopolim Basilius quidam ignobilis, exaltatus a Michaele, eum occidit, ne occideretur ab eo insaniente, et imperavit XVII annis. Romæ Adrianus centesimus quartus præsidet. Carolus, defuncto Lothario, Lotharingiam dividit cum Ludovico. In filiis vero suis magnam sensit calamitatem. Nam Carolomagnum, volentem apostatare, jam diaconum, et vastantem regnum, oculis privavit. Alter Carolus ab Albuino est occisus ignorante.

Romæ sedit Johannes CVus. In Dacia Haraldo successit Ericus. Quo tempore frater Haroldi per Ligerim succendit Turonium, et cepit Andegaviam et Nantiam, et per Sequanam obsedit Parisios; sed non cepit. Tunc etiam Dani Saxoniam vastaverunt, et Brunonem ducem occiderunt cum aliis XII comitibus, et duos episcopos; Frisiam et Trajectum et Coloniam et Treverim et Aquis-granum depopulati sunt, ut etiam palatium facerent equorum stabulum. Horum duces fuerunt Eric, Erdvic; Godefrid, Rodolf, et Hinguar crudelissimus, qui Alpdam misit in Angliam. Quo occiso, successit Gonfredus, subjecta Danis Anglia.

Circa ea tempora pugnaverunt Orich rex et Urm, princeps Normannorum, ita graviter ut de regio genere solus puer Orich rex remanserit, omnibus aliis occisis. Qui etiam successit in regno, vir justus et sanctus, et conversus ad Fidem, fecit etiam ecclesiam. Infestaverunt etiam regem Ludovicum et Germaniam, tributa exigentes. Locustæ magnæ magnitudinis Franciam depopulantur; et fit fames et pestilentia et hyems gravissima.

Ludavicus Imperator in Italia moritur; et patruus ejus Carolus, rex Francorum, Romam pergit, et imperat duobus annis, et statim sprevit consuetudines Franciæ, et adhæsit consuetudini Græcorum, et timidus valde, audacter minabatur, et cœpit lacessere fratrem suum Ludovicum. Ludovicus autem in brevi moritur, et tres filios reliquit hæredes, Ludovicum et Carolum, et Carolum Magnum. Carolus igitur, in hæredes fratris sui consurgens, victus in prælio fugit. Profectus tamen Romam, Bosonem, fratrem uxoris suæ, fecit regem, data ei in uxorem filia Ludovici Imperatoris.

In via vero potionatus, interiit apud Mantuam. Filius vero ejus Ludovicus Balbus in Francia regnavit duobus annis. Junior vero Carolus, filius Ludovici, imperavit XII annis. Postea vero, tanquam inutilis, repudiatus est, et substitutus est ei Arnulfus, filius Caroli Magni, et regnavit XII annis. Romanum igitur Imperium misere discerpitur eo tempore. Ludovici Balbi filius etiam a Francis despicitur puer, et pro eo Odo rex creatur. Rodulfus etiam rex Burgundiorum efficitur. Romæ sedit Martinus papa, et post eum Agapitus, et post eum Adrianus, et post eum Basilius. Odone demum existente in Guasconia, Franci regem faciunt Carolum, filium Ludovici Balbi; et Normanni cædunt et cæduntur.

Veruntamen Carolum tædio et bello adegerunt, ut darent eis terram super Sequanam, quæ modo dicitur Normannia. Odone mortuo, regnavit Carolus XXVII annis.

Romæ Nicholaus CXus sedit. Formosus ei succedit. Iste a papa Johanne anathematizatus, et postea usque ad laicum degradatus, juraverat se non ingressurum Romam. Ab hoc tamen vocatus est Arnulfus Romam, et cepit Leoninam; sed non ulterius profecit, nisi quod ibi coronatus est, et persequutores Formosi persequutus est. Arnulfus, longa ægritudine decoctus, a pediculis extinctus est. Et Ludovicus filius ejus post eum regnavit X annis. Romæ Johannes sedit, et post Bonifacius papa, et post eum Stephanus, et post eum Romanus, et post eum Theodorus, et post eum Johannes. Hi omnes de ordinatis a Formoso varie senserunt, et perturbationem Ecclesiæ senserunt.

Interea, gens Hungarorum fines suos egreditur, et longo tempore in Italiam et in Germaniam et in Franciam debacchatur. Romæ Benedictus CXVIIus præsidet, et post eum Leo; quem capiens Christophorus invasit papatum. Sed eum dejecit Sergius. Qui Romam ingressus latenter, Formosum, erutum de sepulchro, abscissis duobus digitis, projecit corpus in Tiberim. His diebus Hungari redigunt sub tributo Germanos, victo Ludovico et Græcis. Apud Constantinopolim imperant Constantinus et Alexander; sed statim Alexandro mortuo, Constantinus imperavit annis XXXIX. Hungari Bulgaros tributarios faciunt.

Romanus quidam humilis genere, demum factus basileus, matrem Constantini duxit in uxorem, et filiam suam donavit Constantino; et ita imperialia indumenta et diadema assumpsit, et Christophorum filium suum ad imperandum accivit super dominum suum. Sed mortuus est; filios tamen suos, Stephanum et Constantinum, coronavit, domino suo Constantino victum quærente pingendo. Ludovicus, filius Bosonis, provocatur ad imperium, quem interceptum Berengarius jurare compulit se nunquam amplius ingressurum Italiam.

Veruntamen, iterato vocatus, immemor juramenti, Berengarium expulit, et Italiam invasit. Tandem vero apud Veronam a custodibus civitatis, corruptis auro, oculis privatur. Unde etiam Hungari cum eodem Berengario fœderati, Alemanniam vastant. Ludovicus rex Germaniæ moritur non assequutus benedictionem Imperialem. Sed et Conradus succedens, ea caruit benedictione; et regnavit VIl annis. Et Carolus, rex Francorum, regnum Lotharingiæ habuit.

Roma Anæstasius, et post eum Johannes. Post Conradum imperavit Henricus, filius Othonis ducis Saxoniæ, X et VIII annis. Eo tempore conversi sunt Boemi ad Fidem. Iste Henricus novit se deleturum hæresim Simoniacam, si vinceret Hungaros cum Salardo duce suo. Vicit igitur et pæne delevit eos. Hic de condemnatis furibus et prædonibus et similibus legionem collegit, et eos contra barbaros destinavit, et ut solis civibus parcerent, edixit. Rex Carolus et Henricus ineunt pacem. Carolus contra Robertum ducem fratrem regis Othonis dimicat, et eum occidit. Unde, postea captivatur a comite Herberto.

Rodulphus, rex Burgundiorum, expulso Berengario, regnum Italiæ tenuit III annis. Mortuo Berengario, Hungari in Italia debacchantur. Radulfus regnat in Francia. Ludovicus, filius Caroli, fugit in Angliam; sed postea rediens, restitutus regnavit XXVII annis. In Dacia Orico juniori successit Heligon; et ei Olaff, veniens de Suevia, vi et armis adeptus est imperium. Post Olaff regnaverunt Chenop, Gurd, Sigerich. Radulfus rex spernitur ab Italis, et subrogatur ei Hugo, comes Arelatensium. Henricus lanceam Sancti Mauricii et clavos Crucis extorsit a Sansone comite Burgundiæ, et ea reliquit posteris suis insignia in munere. Idem reges Normannos fecit Christianos; Danos et Frisones vicit, et reges eorum Christianos fecit.

Romæ sedit Stephanus CXXVus et post eum Johannes, et post eum Leo. Eo tempore in Genuensi urbe fons sanguinis erupit. Rodulfus, rex Burgundiæ, moritur, et rex Ruthenorum ab Imperatore Romano vincitur. Rex Henricus moritur citra benedictionem Imperialem; et filius ejus Otto XXXVI annis imperavit, habens uxorem filiam Edmundi regis Anglorum. Multos habuit rebelles de palatio suo. Romæ sedit Stephanus, et post eum Marinus. Sub Ottone, gladiatorio judicio obtentum est, quod filii fratrum cum patris hæreditent.

Stephanus et Constantinus Imperatores patrem suum Romanum tonsoratum truserunt in monasterium. Ad quod quum vellent eodem modo detrudere Constantinum, detecto dolo eorum, ipsi tonsorati ad patrem applicantur; deinceps solo Constantino imperante, XVI annis. Eo tempore regi Ludovico comes Hugo Parisiensis adversatur, sed demum impugnatur et vincitur. Postea vero capto Ludovico a Normannis dolo Hugonis, liberatus est ab Ottone imperatore; et coactus est Hugo dare manus Ottoni. Eo tempore Taxis, rex Hungarorum, decem modios nummorum habuit pro tributo a Berengario rege Italiæ: In Dacia post filios Olaff regnavit Urm, filius Herdegon.

Post Urm Harioldus, qui leges, quas nunc habent, constituit Danis et Frisonibus et Transalpinis, et firmavit; Victus autem in prælio ab Ottone imperatore, baptizatus est, cum uxore sua et filio suo Swenotto, qui postea patrem suum grandævum expulit a regno in Flandriam, ubi mortuus est. Ericus vero parricidam expulit a regno, et habuit filium Olaff. Erico vero mortuo, rediit Suenotto, et accepit uxorem Erici, et ex ea genuit Cnud. Eo quoque tempore fuit primus rex in Norweia, Halium, qui genuit Truconem, et ille Olaff, qui etiam Crachabien.

Qui, victus a Suenotto, submersus est navali bello. Cujus tamen filius Olaff postea martyr factus est. Berengarius, expulsus a rege Rodulpho, revertitur in Italiam, et rex Hugo rediit Arelatum, relicto filio suo in Italia. Rex Otto filium suum Lidulfum designat sibi futurum hæredem, qui tamen postea contra patrem rebellavit. Ludovico Francorum rege mortuo, Lotharius regnavit XXXI annis. Romæ sedit Johannes CXXXIus. Lidulfo mortuo, Otto minor coronatur; et in multis meliorantur status Ecclesiæ, et Imperii. Apud Constantinopolim, Romano mortuo, imperavit Nicephorus X annis. Otto a Johanne in imperatorem benedicitur.

Johannes papa infamatur; et, quum ad excusandum venire cunctaretur, Leo quidam laicus ei substituitur a Romanis. Johanne postea admisso, celebrata Synodo, deposuit Leonem, et ejus acta cassavit. Johannes vero postea, oblectans cum muliere quadam, percussus est a Diabolo, et mortuus sine viatico. Romani juraverunt quod sine consensu Ottonis papam non facerent. Fecerunt tamen Benedictum. Quo postea rejecto per Ottonem, sedit Leo; post eum Johannes. Eo tempore Danis colentibus Christum et idolo a Popone clerico ignito ferri massa, quod illæsa manu portavit, solum Christum coli obtinuit.

Eo tempore miles, arreptus a dæmonio, liberatus est per catenas Sancti Petri coram Ottone. Eo tempore Theodoricus, Metensium episcopus, multa corpora Sanctorum attulit ex Italia. Apud Constantinopolim Nicephorus senex, volens eunuchizare filios suos, ne truderent eum in exilium, consilio matris eorum a Johanne peremptus est. Qui imperavit V annis. Eo tempore visæ sunt igneæ acies in cœlo. Pacificantur et invicem Otto et Lotharius, abjurata Lotharingia a Lothario, et data fratri Lotharii Carolo. Eo tempore Radamirus, Imperator Hispaniæ, Adarram, regem Sarracenorum, gravi confecit prælio.

Romæ post Joannem sedit alius Joannes, et post eum Joannes tertius. Ottone mortuo, imperavit filius ejus, Otto tertius, XIX annis. Lothario mortuo, regnavit filius ejus Ludovicus. Quo mortuo, regnum transferendum erat ad Carolum fratrem Lotharii. Obtinuit autem et successit Hugo, filius Hugonis, ducis Parisiensis. Circa ea tempora, Imperator Hispaniæ, habens unicam neptem hæredem, habito consilio cum principibus, vocavit Raimundum, ducem Burgundiæ, virum illustrem, de prosapia, ut, dicitur, Carolorum, strenuum valde et prudentem et nominatum, et dedit ei neptem et Imperium, post mortem suam.

Idem Raimundus Sarracenos suo tempore graviter attrivit. Et de uxore sua habuit Xanthium. Qui et ipse prudens fuit et probus, et Sarracenis semper infestus. Carolus, dux Lotharingiæ, bello cœpit lacessere Hugonem regem, et tandem Remim cepit, et archiepiscopum Hugonis exilio damnavit. Et postea obiit, relicto Ottone filio suo in ducatum. Remis synodos congregatur, et deponitur archiepiscopus Caroli, et Gerebertus substituitur. Qui quia Arnulfum episcopum sine conscientia Romani pontificis deposuit, degradatus fugit ad Othonem imperatorem, qui eum fecit archiepiscopum Ravennæ, et postea papam Romæ. Unde monostichon:

Transit ab R. Gerebertus ad R. trans papa vigens R.

Fit Otto imperator. Hugone Francorum rege mortuo, Robertus filius ejus regnavit XXXIIII annis Romæ Gregorius sedit et post eum Johannes, Gerebertus, Silvester, Agapitus, CXLIIIIus. Hic vero eximitur a catalogo Apostolicorum virorum. Hoc tempore quidam peregrinus, de Hierosolymis veniens, docuit quendam inclusum hospitem suum in Sicilia, animas torqueri in ollis Vulcani, quæ orationibus Cluniacensium frequenter eruebantur. Unde Abbas Odilo constituit ut in secunda feria post festum Omnium Sanctorum, habeatur memoria defunctorum celebris. Qui ritus transiit in orbem terrarum.

Otto imperator, Romæ dum ageret de statu Ecclesiæ et Imperii reparando, obsessus palatio, vix evasit, et mortuus est postea in Lombardia. Cui Henricus dux Baioariæ successit raptis insigniis regalibus de manu Hilleberti, Coloniensis archiepiscopi, et imperavit annis XII.Romæ sedit Johannes CXLVus et post eum Johannes alius. Henricus omnes celeriter rebellare volentes devicit. Mortuo Ottone duce Lotharingiæ, datur ducatus comiti Godefrido, filio Godefridi Ardeniæ. Fames et mortalitas invaluerunt per orbem. Sergius Romæ præsidet, et post eum Benedictus.

Gens Hungarorum convertitur ad Fidem per Gillam, sororem imperatoris, nuptam Sancto Stephano regi eorum. Henricus in imperatorem benedicitur, et Godefridum comitem mittit contra Gerardum infestantem imperium. Henricus et Robertus, rex Francorum, conveniunt, acturi de statu Ecclesiæ et Imperii et Regni. Et imperator magnifice regem et servos muneravit. Henricus moritur, et substituitur ei Conradus, et imperavit XV annis. Conradus filium suum adhuc puerum sublimavit Aquis.

Roberto rege Francorum mortuo, regnavit Henricus filius ejus XXX annis. Eo tempore dictum est de cœlo venisse mandatum, Ne quis arma ferret, nec sua repeteret, sed cuique quamcunque injuriam remitteret, et omni sexta feria in pane et aqua jejunaret, et Sabbato a carne et a legumine abstineret. Hoc quoque sufficere prædicabatur pro omni peccato. Hoc autem oportuit observatores jurare aut privari Christianitate. Alia quoque importabilia indicebantur. Gerardus vero Cameracensis restitit, et singula capitula zelatorum talium constitutionum refellebat, et enormitates illas ad statum et formam Catholici regiminis convertit.

Benedictus præsidet Romæ CLus. Normanni Apuliam aggrediuntur, <et> quum vi tum dolo agunt. Apud Constantinopolim imperat Constantius monachus. Post Benedictum sedit Silvester et post eum Gregorius, et demum Clemens, et postea Damasus, et post eum Leo. Qui statum Ecclesiæ melioravit in Germania et Gallia. Romæ uno contra duos de papatu disceptantibus, accessit imperator Henricus, et eis depositis, Suidigerum, Bambriensem episcopum, fecit papam, et benedictus est in imperatorem. Huic juratum est a Romanis, quod nunquam eligerent papam inconsulto imperatore. Circa ea tempora, surrexit Berengarius Turonensis, qui diceret Eucharistiam non esse verum corpus Christi, sed figuram ejus; sed postea correptus est et correctus.

Romæ post Leonem sedit Victor, quo præsente, imperatore Henrico mortuo, successit filius ejus Henricus et imperavit annis L. Romæ post Victorem sedit Stephanus, demum Benedictus, et postea Nicholaus, et post eum Alexander, quem turbavit Chadolus aspirans ad papatum. Paulo priori tempore in Dacia, defuncto Suenotto, regnavit Cnud, qui habuit Norweiam et Daciam et Angliam.

Quo mortuo, filius ejus Haroldus habuit Angliam; Swene Normanniam; Hardecnud Daciam; qui erat filius legitimus ex Imma; cujus sororem duxit imperator Henricus; alii erant de concubina. Haroldo mortuo, Hardecnud habuit Angliam cum Dacia. Suein mortuo, Normanni fecerunt regem, Magnum, filium Olaph martyris. Qui Daciam, Hardecnud existente in Anglia, cepit. Contra quem quum progrederetur Suein ad pugnam, victus rediit in Angliam.

Hardecnud mortuo, et substituto ei fratre ejus Edwardo qui pacem fecit cum Suein, promissa ei hæreditate post mortem suam, Magnus Dacus occurrit volentibus vindicare Ratibor principem suum, quem Dani occiderunt, et ex eis occidit XV millia. Suein cum Magno pugnavit, et victus fugit ad Jacobum regem Sueorum, et ejus adjutorio instaurato navali prælio Magnum dejecit, et obtinuit Daciam. Festinavit igitur in Angliam navigare; sed Edoardus cum eo pacem fecit promisso tributo.

Circa ea tempora, inter Hungaros intestino bello moto, Petrum regem eorum ab Abone expulsura, imperator Henricus restituit regno, et fecit sibi tributarium. Item et contra Salomonem regem suum rebellaverunt. Circa ea quoque tempora, Robertus Wischardus, a Samsone ostiario comitis Guilielmi Normanniæ percussus, ex indignatione transivit in Apuliam, ubi vi et dolo in brevi multum proficiens, acquisivit Apuliam et Calabriam et Siciliam; et eatenus invaluit, ut uno die bello confecerit, et ad fugam abegerit citra mare imperatorem Romanum, et ultra mare imperatorem Constantinopolitanum, et in mari ducem Venetiarum.

Habuit enim tres filios egregios, Tancredum, et Boemundum et Rogerum. Quorum duo, Boemundus et Tancredus, insignes fuerunt in expeditione Jerosolymitana, et in obsidione Antiochiæ. Præmortuis vero Tancredo et Boemundo, Rogerus adeptus est Calabriam et Siciliam et Apuliam, et Africam civitatem. Unde et circumscriptio sigilli ejus erat: ”Apulus et Calaber Siculus mihi servit et Afer.”

Henrico regi Franciæ successit filius ejus Philippus, et regnavit XLIX annis. Eo tempore obiit Edwardus, rex Angliæ, et succesit ei Haraldus, filius Godwini comitis. Hardwichus vero, Nordanumbrorum rex, voluit regnare; sed Haroldus eum occidit apud Eboracum. Eundem vero Haroldum Guillelmus, comes Normannorum, veniens in Angliam occidit, quod contra fidem venerat quod ei juraverat; et regnavit XXV annis.Eadelone disceptante de papatu cum Alexandro, apud Mantuam, coram Annone, archiepiscopo Coloniensi, purgato Alexandro, in synodo, de simonia, abjectus est Cadolus.

Annon enim archiepiscopus fuit tutor et curator imperatoris Henrici, erepto imperio et puero de manu ejus. Romæ sedit Gregorius, qui prohibuit sacerdotes uxores habere. Iste Hillebrandus appellatus est. Cujus dicta et facta imperator Henricus, collecta synodo Warmaciæ, constituit irritare, et fecit eum abjurari. Hillebrandus vero, e contra, eum excommunicavit. Qua de causa quidam principes imperatori tanquam excommunicato contradixerunt obedire. Veniens autem postea imperator, judicato Gregorio et deposito, papam fecit Gerebertum.

Qui de Remensi archiepiscopatu transierat Ravennam. Gregorius vero, obsessa Roma, fugit Salernam, et ibi mortuus est. Quum autem mors immineret ei, confessus est se peccasse in cura pastorali, et nuncios destinavit ad imperatorem pro venia quærenda, et omnes absolvit ab anathemate, quos ligaverat. Contra tamen Gerebertum fit papa Desiderius, qui Victor dictus est, CLXIIus; cui paulo post mortuo successit Germanus, etiam contra imperatorem et Gerebertum, irritans statuta eorum et confirmans statuta Gregorii.

Rex Anglorum Guilielmus moritur. et successit ei Guilielmus filius ejus, dictus rex Rufus, et regnavit XIII annis. In Dacia post Suein successit Haroldus, qui leges et jura, quæ alius Haraldus statuerat, confirmavit. Huic successit Cnud, frater ejus, qui quum parasset navigium contra Angliam, frater ejus, Olaff, captans plebis benevolentiam, dedit exercitui abeundi licentiam. Unde frater ejus iratus misit eum comiti Roberto ad custodiam in Flandria. Tandem, regis exactoribus grassantibus in plebem, insurrexerunt in eum, quousque martyr factus occumberet.

Olaff vero, cui successio competeret, captivato in Flandria, frater ejus Nicolaus primus post eum regnare distulit, quum inter eos ex condicto juramenti convenerat, ut major natu post alium semper regnaret. Nicolaus igitur fratrem suum Olaff promissa pecunia liberavit, factus obses pro ea. Quem quum frater liberatus nollet redimere, omni tempore vitæ suæ afflictus est uredine famis et pestilentiæ. Huic successit Henricus frater ejus, vir bonus, qui in Cypro insula confessor discessit.

Et successit ei Nicolaus, qui ingrato fratri suo beneficium liberationis præstiterat. Filius autem Nicolai Magnus occidit Magnum, filium patrui sui Ericii. Unde et alius Ericus, congressus cum Nicolao, occidit filium ejus; et ipse postmodum in Selewic civitate a civibus occisus est. Successit igitur ei Ericus quem in placito uno Floc occidit, et ei successit alius Ericus filius sororis alii Erici.

In Hispania imperatori Xanthio successit Alphonsus filius ejus, vir admirandæ virtutis, et admodum fortunatus, qui reges Hispaniarum suo subjecit imperio. Præterea, cepit Almariam, insulam præclaram Olosericis, et Cordubam, et Toledam, et multas alias præclaras civitates et regiones potenti virtute acquisivit.

Suo tempore Rotrolt, comes de Pertica, introivit Hispaniam, et multa virtute plures acquisivit civitates et oppida. Unde modo insigniuntur rex Navarrorum et rex Arragonensium. Urbanus et Gerebertus moriuntur, et succedit eis Paschalis, CLXIIIlus.

Eo tempore Ordo Cisterciensis incepit, qui circa primordia sua a glorioso comite, Theobaldo Bloisensi, plurimum adjutus est, et modo floret per mundum universum. Hujus comitis filii fuerunt liberalis ille comes Henricus Campaniæ, et Theobaldus, dapifer Franciæ, et Stephanus comes, et Willielmus, Remensis archiepiscopus, et plures filiæ, per quas progenies plurimum dilatata est.

In Anglia Willielmo regi Rufo mortuo, Roberto Curtaocrea, comite Normanniæ, cui regni successio competeret, in peregrinatione Hierosolymis peregrinante, successit Henricus frater ejus junior. Quum autem in Pascha Hierosolymis ignem de cœlo more solito expectarent, accensus est divinitus cereus comitis Roberti, unde et elegerunt eum universi in regem. Ipse vero, audita morte fratris ejus, aspirans ad regnum Angliæ, contempsit donum oblationis divinæ. Unde rediens in Normanniam, congressus cum fratre suo, victus est, et mortuus in carcere suo.

Henricus, filius imperatoris Henrici, duxit uxorem Matildem, filiam regis Henrici Angliæ; et consilio Alberti, archiepiscopi Maguntini, quem pater ejus multis affecerat injuriis, patrem suum bello appetiit et vicit, et tanta afflictione contrivit, ut Leodii demum tanquam privatus moreretur.

Mortuo vero patre, sprevit eum Albertus archiepiscopus, unde, vocato papa Innocentio, ut Albertum dejiceret, et non prævaluit; et congregato concilio quod ad concilium venit Albertus cum tanta fortitudine, ut nec papa nec imperator posset statuere nisi quatenus Albertus permitteret. Philippo regi Francorum mortuo successit Lodovicus filius ejus, qui strenuus armis regalia sua plurimum ampliavit.

Eo tempore, ultio Divina ignis sacræ occiduas partes invasit et cometes apparuit, dirigens radios versus Austrum, conjicientibus aliquibus signum fore expeditionis futuræ imperatoris versus Romam. Abiit enim ad sedandum scandalum, quod diutius obtinuerat inter Hildebrandum et successores ejus contra Gerebertum; unde ortum fuit scandalum inter imperium et sacerdotium. Privilegia enim, quæ habuerant imperatores a tempore Caroli, paulo plus quam LXIII Apostolicorum temporibus, de investituris, statuit Paschalis exinanire, dicens laica manu ecclesiasticarum rerum investituram fieri non debere.

Unde et excommunicavit et investientes et investitutos manu laica. Verum postea confractus est papa, adeo ut in ecclesia Apostolorum, inter missarum solemnia, post evangelium lectum, imperatori coronato ante altare tradidit papa privilegium de investituris, ut libere per annulum et baculum daret episcopatus et abbatias et alios honores ecclesiasticos, et ut catholice acciperent ab eo potestatem ordinandi. Sed et idem confirmatum est datione corporis et sanguinis Jesu Christi, expleto Canone. Ad confirmationem pacis factum est istud die Paschæ.

Et forte postea, ad iræ Divinæ ostensionem, exusta est ecclesia Sancti Michaelis, de periculo maris fulgurata. Sed Baldericus, Laudunensis episcopus, nisus revocare cives a sacramento perperam juratæ communicationis confossus est gladio, et postea succensa domus ejus, et ecclesia, et omnia ei appendentia. In hujus tamen facinoris vindictam egregie animadvertit rex Francorum. Sed etiam segetes adustæ sunt, et fames et mortalitas multa statim subsequuta est.

Paschali papæ successit Gelasius, et ei Calixtus, et post eum Honorius, et ei Innocentius. Henrico imperatori successit Lotharius, et imperavit X annis. Lothario successit Conradus, et imperavit XXIII annis. In Dacia Erico successit Cnud, electus communiter Hybergis ubi solent reges eligi. Insurrexit autem in eum Suein, et adjutorio Waldomari cognati sui invaluit, ut Canutus transiret ad Conradum Imperatorem pro adjutorio. Obtulit igitur ei adjutorium sub conditione, ut coronam Daciæ susciperet ab eo. Ille vero renuit et rediit, et accivit Waldomarum, cognatum suum, in regnum socium; et statim communiter expulerunt Suein. Qui, conversus ad imperatorem, suscepit ab eo coronam.

Veruntamen non prævaluit imperator ad ejus restitutionem. Cnud vero et Waldomarus, amatores pacis, miserti perturbationis Suein, inito fœdere pacis, admiserunt eum in tertiam partem regni. Quia vero locus, ubi fœdus firmatum est inter eos, vicinior erat ditioni Cnud, et in ea essent multæ regales deliciæ, invitavit eos Cnud, ut cum eo perendinarent, et deliciis terræ suæ fruerentur. Quum igitur tantos hospites regia magnificentia et liberali frugalitate suscepisset, et simplici et bono animo eis serviisset, nequam Suein, aspirans ad totum regnum, machinatus est quomodo hospitem suum et cognatum, principes regni, occideret.

Præstructis igitur insidiis, de nocte in eos insurrexit, et in conclavi Christianissimum regem Cnud, hospitem suum et cognatum, occidit, circa quartam decimam diem post initam pacem. Waldomerus vero, graviter vulneratus, vix evasit, et confugiens ad amicos, Cnud et suos, sanato vulnere et instaurato exercitu, invasit impiissimum Suein et occidit; et solus postea regnavit, crudelis et fortis; propagator tamen bonus Fidei Christianæ. Regnum Rujanorum et regem eorum adegit fieri Christianos, et sibi subjecit. Firmavit etiam castrum in exitu Daciæ, et ita præparavit introitum, nullus per terram ingredi posset Daciam nisi per se ipsum. Quod castrum obtinuit filius Canuti Waldomarus, electus de Selewich.

In Sicilia Rogerus dominatum magnum adeptus, quia patrimonium beati Petri rapuerat, coronam regalis benedictionis ab ecclesia Romana impetrare non potuit, quousque, imperatore fugato de prælio et capto papa Romano, adegit Ecclesiam, ut dominus papa daret ei mitram suam cum benedictione regali et compositione. Appositis igitur auro et lapidibus pretiosis de mitra fecit sibi et successoribus suis diadema. Mortuo vero Rogerio, successit ei filius ejus Willelmus, minus patre bellicosus. Unde et suo tempore perdidit Africam, et de Hispania traduxit uxorem.

Ludovico regi Franciæ successit Lodovicus filius ejus pius amator religionis et justitiæ, qui traduxit uxorem Alienor filiam Willielmi comitis Pictaviæ. De qua duas filias habuit; quarum una nupsit Henrico comiti Campaniæ, interventu Sancti Bernardi abbatis Clarevallensis; et altera comiti Theobaldo Blesensi, dapifero Franciæ. Prædicante postmodum præfato abbate necessitates Terræ Jerusolymitanæ, cum grandi exercitu et multo apparatu, una cum uxore sua abiit rex Lodovicus Jerosolymam. Veruntamen, in ea expeditione parum profecit, et de exercitu suo multam sustinuit jacturam. Conradus vero imperator, volens præripere gloriam præfati regis, præcucurrit eum cum impetu infiniti exercitus Teutonicorum.

Veruntamen, variis infortuniis contrita est multitudo, adeo ut vix cum paucis evaderet imperator. Accidit igitur, peccatis exigentibus, ut utrique tam rex quam imperator, accepto damno, redierit inglorius, nisi quatenus merita peregrinationis et orationum eis suffragarentur. Conrado reverso et mortuo, successit Fredericus filius regis ducis Sueviæ. Qui Mediolanum obsedit et cepit, et Ast, Derthoniam, et Cremam, et demum universam Italiam perdomuit, et sibi subjecit. Veruntamen, insolentiam Teutonicorum non diu sustinuerunt Lumbardi; unde et apud eundem imperatorem, explosis oppressionibus, majorem libertatem evicerunt. Nusciam vero et Campaniam per cancellarios suos edomuit, et Romanos bello confecit.

Accidit enim diebus Frederici, ut principes clerici, ejus cancellarii, prærogativam probitatis habuerunt in imperio; primo, Ramaldus Moloniensis, secundo Christianus, superintrusus Moguntinus, tertio Philippus Coloniensis, qui potentissimum ducem, Henricum Bavariæ et Saxoniæ fere ad nihilum redegit cum adjutoriis suis. Sub hoc Frederico grave schisma fuit. Successit enim Innocentio Celestinus, et ei Lucius, et post eum Eugenius, et ei Anastasius senex, et post eum Adrianus Anglicus, et deinde Alexander eruditissimus.

Contra quem surrexit Ottavianus, Victor dictus. Cujus papatus defecit in quarto successore, reformata pace inter imperium et sacerdotium, Venetiis. Reversus ab Hierosolymis Lodovicus, quia regina Alienor contristaverat eum in peregrinatione sua simulata fuga, divertit ab ea, jurata parentela, et traduxit Alesiam, filiam Ildefonsi imperatoris Hispaniæ. Hic enim Ildefonsus, ante mortem suam, quia tenere diligeret duos filios suos, divisit eis imperium, et Sancio majori tradidit Castellæ et Toletæ regnum, Fernando minori Galliciæ regnum; et Alesiæ assignavit infantaticam portionem terræ, quæ solet esse imperatricum. De Alesia Lodovicus duas filias habuit, Margaretam et Alesiam.

Henrico regi Angliæ successit Stephanus, nepos ejus, miles strenuus, sed minus pius, comes Boloniæ super mare. Insurrexerunt vero in eum Gaufredus comes Andegaviæ cum uxore sua Matilde, quondam imperatrice, et contenderunt de regno XVII annis; demum vero facta pace, adoptato Henrico filio Matildis successore, qui eo mortuo successit, et traduxit uxorem Alianor, relictam Lodovici regis Franciæ.

Habuit igitur ex ea quatuor filios et tres filias; Henricum, quem fecit regem Angliæ, virum gratiosissimum suo tempore, et Ricardum comitem Pictaviæ, et Gaufridum comitem Britanniæ, et Johannem, quem destinavit facere regem Hiberniæ, quam vi tulerat a quodam fideli suo Ricardo comite de Strigueil, qui eam legitime armis acquisierat, et ex successione uxoris suæ. Iste Henricus infestus fuit Ecclesiæ inductis novis pravis consuetudinibus, et veteribus exasperatis. Quibus confirmandis quum resisteret beatus Thomas archiepiscopus Cantuariæ, inductus est primo consentire; sed satim acta prævia apposuit contradicere. Unde cum necessariis et familiaribus suis coactus est exulare in Franciam, ubi a piissimo Lodovico exceptus est et exhibitus cum omni humanitate. Demum vero, adepta pacis similitudine, interemptus est a cubiculariis prædicti regis in ecclesia Cantuariensi ante altare.

Mortua Alesia regina Francorum, Ludovicus tertiam duxit uxorem Alicam, filiam comitis Theobaldi. De qua habuit filium nomine Philippum, et filiam quam Emanuel imperator Constatinopolitanus filius Alexis imperatoris, filio suo traduxit in uxorem. Rex Angliæ, sub quo passus est beatus Thomas. traduxit duas filias regis Franciæ duobus filiis suis, Margaretam Henrico regi Angliæ, et Alesiam destinatam Ricardo comiti Pictaviæ.

Præmortuus vero est rex Henricus, offenso ei patre, vitam finiens in Martello, castro Limoviæ, sub testimonio sanctorum virorum, in sancta devotione. Lodovicus vero, correptus pedum infirmitate, omnes pravas consuetudines inductas suo tempore abjurari fecit, et thesauros suos in ecclesias et pauperes magna liberalitate distribuit. Martyrio igitur longæ infirmitatis decoctus, in sanctitate decessit. Successit igitur ei Philippus, qui adversus primarios sui cœpit potenter agere. Fecit etiam omnes vicos Parisiensis civitatis sternere silice, et Margaretam, sororem suam, reginam transmisit nuptui Belæ, glorioso regi Hungariæ.

In Hispania Sanchio successit filius suus Aldefonsus, qui traduxit filiam regis Angliæ. In Dacia Waldemaro filius ejus, Cnud, habens filiam ducis Saxoniæ. In Sicilia Willielmo successit filius ejus Willielmus, qui duxit filiam regis Angliæ, et nuptui tradidit amitam suam, filiam regis Rogeri, Constantiam, regi Alemannorum, filio Frederici imperatoris. Romæ post Alexandrum sedit Lucius et post eum Urbanus, eloquens et tumidus. Quo mortuo, sedit ad exequias ejus mulier, jussu dæmonum, ut dictum est, præstolans excipere viaticum corporis Domini de ore ejus, quia illud in Assumptione nondum transmiserat.

Diebus hujus captus est in prælio Wido, rex Hierosolymorum, et lignum Sanctæ Crucis a Saladino principe Damasci. Occisus est etiam beatus Reinaldus, princeps Antiochiæ, protestans se non redditurum Sarracenis vestigium unius pedis Sanctæ Terræ pro redemptione vitæ suæ. Occisi sunt et alii multi, capti plures, et evaserunt nonnulli. Capta est postmodum fere tota Judæa et maritima omnia præpter Tyrum, quæ præsidio Conradi marchionis Montis Ferrati servata est in refugium Christianis; sicut Antiochia præsidio principis sui et adjutorio Hervei de Danzi.

Audito igitur tali damno in occiduis partibus, et principes et privati plurimi Crucem accipere proposuerunt. Imperator enim Fredericus, habito colloquio cum Philippo rege Franciæ, condixerunt Crucem accipere, si ad idem propositum rex Anglorum posset induci. Idem tamen rex Anglorum, ante mortem beati Thomæ martyris, ad Crucem capiendam solemni voto et fide data, aliquoties in manu piissimi regis Franciæ Lodovici se firmiter obligaverat; post mortem vero beati martyris et propter eam, quod voverat pluries, juravit adimplere. Sed intercedente pecunia apud dominum papam et vota et juramenta illuserat.

Mortuo vero Urbano misere, sedit papa Gregorius septimus, qui nulla pecunia corrumpi potuit, ne præfatus rex vel Crucem acciperet vel ab universa Ecclesia excommunicaretur. Is enim functus legatione pro morte beati Thomæ, adegerat eum jurare de peregrinatione. Habito igitur colloquio cum rege Franciæ de damno Palestinæ, callide a Francis et a suis inductus est Crucem accipere curo rege Franciæ. Præerat autem comes Ricardus Pictaviæ omnes in accipienda Cruce;

sed Diabolo instigante ortum est, sicut prius, grave dissidium inter eum et patrem suum, ea occasione quod Johannem minorem fratrem suum sublimare voluit in regnum, eo præterito, cui de jure debebatur. Nacto igitur adjutorio regis Franciæ, cepit Cenomannum, fugato patre, et Turonem, patrem ipsum intercepturus, ut dicebatur, nisi citius ad voluntatem regis Franciæ compromisisset.

Confluebant enim omnes potentes terræ ad comitem Ricardum, dum prosperaretur, et ipse etiam Johannes, relicto patre, qui pro eo laboraret, collusit cum fratre suo. Quo audito, pater, infinnitate correptus, præ ira et dolore (ut dicitur) mortuus est. Et successit comes Ricardus in regno. Exivit et de custodia, in qua diutius emarcuerat, nobilis regina Alianor, dicta aquila rupti fœderis, et cucurrit in viis secundi mariti sui, qui maxime novissimis diebus suis veritatem et pudicitiam pariter <excolebat>. In his diebus elanguerat plurimum status Ecclesiæ a papatu Alexandri quarti, deterius usque in tempora nostra assidue, sicut plures narrant historiæ.

Fredericus enim, imperator Romanus, qui tempore Alexandri papæ, decem et septem annis gravi schismate diviserat Ecclesiam, tempore Urbani papæ obsedit eam, eo quod non concederetur ei privilegium, ut in omni electione episcopi vel abbatis discordante, ipse ad arbitrium suum eligeret abbatem vel episcopum. Turbavit igitur tempore suo Ecclesiam, donec assumpta peregrinatione tendens Hierosolymam, substitit apud Constantinopolim, occupans Romaniam et obsidens prædictam civitatem, quia peregrinationis suæ non invenisset liberam viam.

Sed et eodem tempore ille rex, sub quo passus est beatus Thomas martyr Anglorum, pecunia sua captaverat curiam Romanam, adeo ut in ecclesias suæ potestatis nihil fieret nisi quod ipse dictaret vel quod innueret. In quo confirmatus est ei fere universus Clerus terræ suæ. Quod si aliquid occurreret quod erubesceret, aut non posset idonee facere, accito legato ad suum arbitrium, per Apostolicam demum auctoritatem, implebat suam voluntatem. Unde etiam per hujusmodi legationis officium, in Grandi monte vellet laicis clericatum ejus ordinis subjicere.

Confugerunt omnes fere clerici ad gloriosum Philippum regem Franciæ, qui eos suscepit benigne et honorifice, et pro eorum optione commendavit ad tempus per abbatias in Cisterciensi Ordine. Eodem tempore declinavit etiam monastica religio, quum præcipuæ columnæ ejus duæ, videlicet Cisterciensis abbas et Cluniacensis, qui prius ab ecclesiarum suarum fundatione semper sanctitate et magnificentia aspernarentur episcopatus recipere; nova cupiditate præamantes meum quam nostrum, facti sunt episcopi, Cisterciensis Atrebatum et Cluniacensis Ostiensis Cardinalis episcopus, nomenque similiter et gratiam perdiderunt, respectu favoris quem prius habuerant.

Sed et communis status tam virorum quam mulierum in desideria suæ carnis evanuit. Auctus est enim luxus vestium in immensum; aggravatum onus armorum, et expensa militaris sumptuosior. Gastrimargia multiplicata diversitate ciborum et potuum et salsamentorum, et omnium irritamentorum gulæ varietate distentæ. Liberalium etiam studiorum exercitia evanuerunt occasione ambitiosi quæstus, ob quem curritur ad leges seculi et decreta et physicam. Divina quoque pagina neglecta. Excæcavit oculus principum fumus luxuriæ, ut in masculos magis quam in sexum fœmininum libido despumaret. Nec minus ardor mulierum in sexu suo degeneraverat. Fuerunt enim prioribus diebus summæ sacerdotes in sacris Priapi in Occidente......

quæ multa liberalitate famæ suæ damnum frustra redimere conatæ sunt. Similiter et in aliis regnis aliæ servierunt Deo tentiginis in utriusque sexus abusione. His igitur malis ingruentibus, multa inciderunt difficilia et crudelia et periculosa, ut discordiæ regnorum, strages populorum, hæreses impiorum numerosæ, et schismata perversorum hominum.

His diebus, quidam monachus Cisterciensis, a fere illiterato subito factus intelligens, scripsit super Apocalypsim, et Apertiones Sigillorum per præteritas persequutiones distinguens, quodammodo Novum Testamentum Veteri Testamento comparavit, et diem Judicii proxime futuram asseveravit, quia ultimi sigilli apertio, in quo Antichristus venturus erat, e limine jam immineret. quoque Altisiodorensis, quondam abbas Clarevallensis, super Apocalypsim commentatus est, ut visum est, discretius. Alii quoque scripserunt compilationes varias.

scripsit Septem Digesta super Heptaticum. Scripsit et Moralia Regum, et Epitome Veteris Testamenti, in Paralipomenon, et Remediarium in Esdram. Scripsit etiam Librum de Re Militari et Tribus viis Peregrinationis Hierosolymitanæ, et Librum De Quatuor Festivitatibus Beatæ Mariæ Virginis, et Librum De Interpretationibus Hebræorum Nominum. Scripsit et hæc Chronica.

Post Urbanum sedit Gregorius, et post eum Clemens Tertius, et post eum Celestinus tertius, qui coronavit Henricum filium Frederici imperatoris, imperatorem Romanum, accepta Tusculano et in vigilia Paschæ statim reddita Romanis ad destruendum, ut dicebatur, ex pacto Clementis; subsannantibus omnibus bonis viris, quod asylum Ecclesiæ Romanæ destrueretur.Inter Occiduos principes, qui, gratia Palæstinæ liberandæ a paganis, Crucem acceperunt, Fredericus imperator Romanus, felicibus auspiciis primus tunc arripuit, quod tamen duro fine complevit.

Quum enim alii Principes a subjectis suis decimas rerum mobilium et se moventium extorsissent, ille de singulis domibus ditionis suæ unum denarium sumere contentus fuit, ut eo pretio fierent participes suæ peregrinationis. Veniens igitur in Romaniam, quia Imperator Constantinopolitanus fœdus inierat cum Saladino, principe Damasci, et Turcos Mauripulos cum ritu spurcitiæ cultus sui admiserat in suam civitatem, indixit ei bellum. Quæsita igitur magna parte Romaniæ, demum obsedit Constantinopolim, et adegit imperatorem illum ad pacem faciendum secum, quam ipse dictasset. Omissa vero causa Dei de expurgandacivitate a spurcitiis Gentilibus, accepto multo auro, progressus est cœpto itinere.

Venit ergo Iconium, et expugnata civitate, cepit Solitanum et unum filiorum ejus. Reliquum autem filium Solitani, qui patrem suum captivaverat et regnum obtinebat, duobus præliis confecit et expulit de terra. Facta igitur demum pace cum Solitano, accepto multo auro et viatico, omissa tamen causa Dei de Fide propaganda et conversione populi, progredi cœpit versus Antiochiam. Veniens igitur inter montana ad amnem rapidum, consedit super ripam ejus ad prandium, dum exercitus transiret.

Crebrescente igitur fama in Oriente de confecto Imperatore Constantinopolitano et captivato Solitano, et expugnato et fugato filio ejus, miserant omnes orientales legatos et nuncios ad invictissimum imperatorem, pro pace sibi comparanda. Gloriosus igitur imperator, et elatus de nunciorum frequentia et magnificentia, diu consedit ad prandium, donec totus exercitus transisset. Quum igitur suaderetur ei ut equo transiret quoniam amnis creverat resolutis nivibus montium, ille imperator, æstuans sumpto cibo et potu, et æstivo calore urente, præ-elegit nando transire.

Quum igitur balneando attigisset ulteriorem ripam, avulsit eum a ripa torrentis impetus, et illisit eum scopulis, quousque expiraret. Extracto itaque mortuo imperatore ab aquis, conturbatus est omnis exercitus, et e vicino defecerunt victualia, ut tum fame tum infirmitate deficeret; et vix sexagesimus homo de exercitu veniret in Palestinam, cum duce Sueviæ, filio præfati imperatoris, qui et mortuus est apud obsidionem Acaron.

His diebus Alienor, aquila rupti fœderis, duxit Berengariam, filiam regis Navarræ, in Siciliam usque Messanam, nuptui filio suo Ricardo, regi Angliæ, rupto fœdere quod pactum fuerat cum Alesia, sorore Philippi regis Franciæ. Præierant enim eo tempore rex Philippus Januam, et rex Richardus Massiliam, ab his portibus navigaturi versus Palæstinam. Navigavit igitur rex Ricardus Messanam, ut ibi hyemando præstolaretur futuram uxorem suam. Rex autem Philippus, introgressus mare, actus tempestate, accepto gravi damno de hominibus et rebus suis, applicuit Messanam, maxime quia regis Ricardi noluit deserere comitivam.

Grassantibus autem civibus Messanæ in exercitum regis Ricardi, forte fiducia regis Francorum hospitis sui, iratus rex irrupit civitatem, et facta magna strage populi, obtinuit eam firmato castro super eam, quod Matigrifon appellatum est. Factus est igitur multo timori Tancredo regi Siciliæ, ut præter dotem sororis multam ab eo excuteret pecuniam. Subeunte autem vere, navigavit rex Philippus, et applicuit in Palæstinam, veniens ad obsidionem Acaron.

Rex autem Ricardus, accepta conjuge sua et remissa matre sua in terram suam, navigavit, et veniens Cyprum, expugnata insula et captivato rege cum unica filia ejus, venit ad obsidionem Acaron, dives et potens ex multa præda. Capta Acaron deditione facta, metu infirmitatis rediit rex Franciæ in terram suam, relicta magna parte exercitus sui regi Ricardo, qui Saladinum duobus præliis confecit, et cepit maritima et Ascalon. Fecit etiam occidi fere omnes, qui comprehensi erant in deditione Acaron, quia Saladinus non steterat pacto eorum, quod fecerant cum regibus.

Henricus Imperator, statim a coronatione sua, cum uxore sua introivit Apuliam, et prosperatus circa principia sua, acquisita Capua, et Salerno, et plerisque aliis locis munitissimis; rebellante vero Neapoli, transmissa uxore sua Salernum, obsedit eam, ubi pestilentia infirmitatum ingruentium majores principes suos amisit. Ipse quoque, amissa conjuge sua et capta a Tancredo proditione Salernitanorum, graviter infirmatus, vix evasit, cum aliqua parte sui exercitus in terram suam inglorius. Reversus igitur in terram suam, sequenti æstate iterum misit exercitum in Apuliam, ipse futura hyeme sequuturus eum.

De regibus Anglorum: seriem eorum a primo rege Lucio Christiano non posui, quoniam historiam Anglorum ad manum non habui; et prolixitatem vitavi. Seriem tamen regum, postmodum inventam, non a Lucio, sed ab Ine, qui primus totius Angliæ rex fuit, posui. Iste Ina regnavit XXXVII annis.

Post eum Athelardus rex, XIIII annis. Huthredus, XII annis. Sigebertus, X annis. Kynewulf, XXX annis. Brithricus, XVI annis. Agbertus, XXV annis, et sex mensibus. Hadewulf, XVIII annis. Eadbaldus, filius ejus, uno anno. Athelbertus frater ejus, VI annis. Atheldredus frater ejus, V annis. Alfredus frater eorum, XXX annis. Hic fuit ille rex sapiens, qui primus omnium regum totius Britanniæ diadema suscepit a beato Leone papa. Hic vero sepultus est in Venta civitate.

Edwardus filius ejus regnavit XXIII annis. Adelstanus filius ejus, XIIII annis et VII hebdomadis et tribus diebus. Eadmundus frater ejus VII annis et VI mensibus. Eadwinus filius Eadmundi III annis et XXXVII hebdomadis. Hadgarus frater ejus, XVI annis et VIII hebdomadis. Eadwardus filius ejus et martyr effectus, III annis et VIII mensibus. Athelredus frater ejus, XXXVIII annis. Eadmundus filius ejus I anno. Cnuto, XIII annis; sed nunquam fuit coronatus. Haraldus filius ejus, uno anno. Hardecnuto frater ejus II annis. Eadwardus frater ejus, qui jacet Londini, XXIII annis. Haraldus, XL hebdomadas.

Willelmus Bastard, comes Normanniæ, XXI annis, V hebdomadis minus. Willelmus filius ejus, XIII annis et VI hebdomadis. Henricus frater ejus, XXXV annis et XVI hebdomadis et V diebus. Stephanus, intervallo facto trium hebdomadarum, regnavit XIX annis et parum plus. Henricus, nepos Henrici, XXXIII annis et Vl mensibus et III hebdomadis, adoptatus in successorem a rege Stephano, cui tamen debebatur regnum jure hæreditario. Cui, sicut prius dictum est, successit Ricardus filius ejus, comes Pictaviæ.

Post reditum Philippi regis de Palæstina in Franciam, Ricardo rege viriliter agente contra Saladinum, cum suis et Francis, quos ibi rex Philippus loco suo dimiserat, orta est quæstio de rege faciendo, Francis eligentibus Marchionem Montis Ferrati, Ricardo primum renitente, postmodum tamen consensum adhibente, quia traduxerat hæredem regni uxorem, ereptam ab Hemfredo de Turrum, qui eam habuit conjugem. E vicino vero postea a quocunque procuratum est, ut idem Marchio ab Assacinis interemptus esset in urbe Tyro.

Mortui quoque sunt innumeri et in obsidione Acaron, et post ejus captivitatem plurimi, ut Philippus comes Flandriæ et dux Burgundiæ et alii plures nobiles ad liberandam captivitatem Palæstinæ. Sed et viri religiosi, qui venerant ad succurrendum Sanctæ Terræ, mortui fuerunt, et ante obsidionem Acaron, et postea; veluti vir religiosissimus Tyranus arcbiepiscopus; et vir literatus Girardus Ravennas archiepiscopus et Cisterciensis monachus; Cantuariensis archiepiscopus Baldewinus, sed et alii plures episcopi et abbates, et alii viri religiosi interierunt;

et alii in propria redierunt, veluti Hubertus Salesburiensis episcopus, in obsidione Acaron viriliter et egregie, et post obsidionem laudabiliter egit, et reversus in patriam, archiepiscopus Cantuariensis effectus, et ecclesiam et regnum pariter bene gubernavit. Parum tamen literatus fuit et minus acer in operibus justitiæ. Defuncto marchisio Montis Ferrati, uxor enixa demum postumo, illustri juveni comiti Henrico Campaniæ, rege Ricardo Anglorum et Francis destinaverunt hæredem regni. Rex igitur Ricardus, compositis maritimis et aliis finibus regni Palestinæ, pacem fecit cum Saladino, aliquot annorum induciis firmatis, et repatriare disposuit.

Ratus enim rex Philippus elementa irarum, quas in Messana et Acaron, et maxime rupti fœderis peregrinationis <causa> incidisse doluit, <jam sedari, Richardum per literas edocuit ejus reditum cupere.> Et ideo rex Ricardus, ne longa peregrinatione, in præjudicium juris sui, turbaretur, navigavit. Declinata igitur Cypro, quod non omnino potuit quod voluit, vel ex proposito, vel actus tempestate, in Istriam applicuit. Quisquis autem in potentatu paucos amicos habere curavit, facile, plerumque facilius, inimicos invenit.

Ricardus sibi, ab Istria paucis comitantibus evadens, invenit inimicos. Qui tamen ex proposito <per> multa terrarum intersticia in patriam suam redire proposuit. Sed a tanto principe celari non potuit: ab Istria igitur ab hostibus eum insequentibus paulatim ejus fama personuit; usque in Austriam super Danubium.

Fuerat autem dux Austriæ potens et dives, qui olim in obsidione Acaron, urbe capta, jure belli palatium quoddam occupavit. Quia tamen potentior factus est rex Anglorum, minus laudabiliter egit. Dux igitur, suspicatus regem in terra sua transiturum, scrutatus est eum, et invenit, et occidere voluit, nisi principum suorum præsidio modicum sedatus, contrusit eum in captivitatem.

Famæ igitur indicio vel etiam ipso duce vulgante, innotuit imperatori Henrico interceptum regem, cui variis ex causis infestus erat. Imperator igitur veteribus inimicitiis, quasi novo odio formato, hostem publicum imperii regem pronunciavit, et regi Franciæ significavit, qui et veteri et inexorabili odio, variis ex causis et in occulto et in publico inimicissimus fuit. Quia vero imperator de jure suo quem vellet captivatum quemcunque in imperio requisitus recipere deberet, et maxime hostem publicum, parta tamen latenter multa pecunia et obsidibus datis, dux Austriæ deinde regem imperatori tradidit.

Quum igitur rex Francorum audiret quod apud imperatorem rex Angliæ teneretur, missis nuntiis supplicavit quatenus regem, hominem suum, sibi restitueret. Multa deinde licitata est pecunia; quatenus accepta pecunia imperatori, rex Angliæ Philippo regi traderetur, ut duriori causa restitutus ureretur. Intervenit enim imperatoris clementia, quatenus parta pecunia; et datis demum obsidibus et conventionibus aliis, refusa aliqua ex parte pecunia rex demum liberaretur. Philippus igitur rex Francorum nullo pacto imperatoris obtinere potuit regem Angliæ, qui tamen nondum soluta pecunia in captivitate teneretur.

Veteri igitur et inexorabili odio instigatus rex Philippus, nulla crucis aut fidei religione detentus, fines regionum Ricardi invasit, et marchias terrarum earum pluribus in locis confecit, donec a fidelibus quibusdam Ricardi regis nacta quadam conditione induciarum datis castellis quæ elegit, interim Philippus rex quievit. Pacta igitur redemtione Ricardi regis apud imperatorem Henricum, infinita liberalitate Anglorum et transmaritanorum fidelium ejus multam pecuniam ad redemtionem collegerunt.

Soluta igitur pecunia sicut convenit ex parte omni conditione quam imperatori impleta, de reliqua pecunia obsidibus datis, non simul tamen sine difficultate, demum tamen in Angliam, et postea brevi spatio transivit in Normanniam. Nulla igitur demum inter reges inventa pace, hinc inde diutius dimicatum est.

Demum vero intervenientibus religiosis viris et principibus taxato tempore inducias firmaverunt quatenus deinde quieverunt; firmata pace, et hoc multis intervenientibus elaboratum est. Circa ea tempora Tancredus rex Siciliæ, et duo filii ejus mortui sunt, substituto tamen puero in regem destinato. Imperator vero Henricus uxorem suam Constantiam filiam regis Rogeri Siciliæ præmisit in Apuliam, et multis in locis hæreditario jure obtinuit. E vicino tamen sequutus est imperator dives auro et argento a captione Ricardi regis Angliæ qui de peregrinatione redierat, copiosamque pecuniam acceptam, brevi transitu Apuliam et Calabriam et Siciliam obtinuit.

Saladinus vero dominus Damasci et princeps Syriæ, et Solitanus Babyloniæ et rex terrarum Ægypti, et primus regum terræ, subjugata Hierosolyma, et fere tota Palestina et multa Saracenorum regna; ineffabilis gloriæ et inauditos triumphos elevatus, ad religionem Mahumetis convolavit, et prius quam ad Mech rediit, expiravit. Filii autem illius ad invicem conturbati sunt, adeo ut ad eorum conturbationem Christiana religio multa ex pace conquievit. Domini igitur est terra et plenitudo ejus, et Saraceni et Christiani pariter fidei in iniquitatem pro merito contulerunt, ut et mari et terra iniquitas hominum prematur.

Circa igitur hæc tempora Danubius subito irrupit et multos fines terrarum extinxit, homines et jumenta et alia terrarum volatilia. Redeunte demum Danubio in alveum suum exierunt de terra culices, et vastaverunt agros et vineas et arbusta, et depopulaverunt universam terram. Irruperunt igitur porci et aliquæ aliæ bestiæ, et irruerunt in culices devorantes eas, et ingrassati sunt vehementer, et multi mortui sunt. Sagenati vero porci, mortui et occisi homines edentes cibum, passim mortui sunt. Dux autem Austriæ sequente die nativitatis, ascenso equo, accurrens ad ludum populi contrusus est equo, et illisus est graviter, fracta tibia sua, et irruente majori malo, crus totum fecit abscidere, et tertia die mortuus est. Fuerunt autem in obsides Ricardi regis quos archiepiscopus Sanctiburgiensis multa instantia et probitate liberavit.