forrige næste

Eidem.

Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius .Guido. nuntius tuus. regias nobis litteras presentauit. petens ex parte tua suppliciter uiua uoce. ut carissima in Christo filia Ingeburge. regina Francorum uxore tua sponte ad religionis propositum transeunte ac publice confitente in loco securo sicut legatus noster statuerit teque iurante quod eam carnaliter non cognoueris. liceat tibi aliam ducere in uxorem. quia sicut felicis memorie Alexander papa predecessor noster respondit. licet in euangelie dominus dixerit non licere uiro uxorem suam nisi ob causam fornicationis dimittere. intelligendum est tamen secundum sacri expositionem eloquii. de hiis quorum matrimonium est ecarnali copula consumatum. sine qua matrimonium consumari non potest. et ideo si non est a uiro suo cognita mulier. licitum ei est ad religionen transire, sicut idem alibi dicit. quod post legitimum de presenti consensum licitum est alteri coniugum eligere monasterium etiam altero repugnante. quemadmodum quidam sancti de nuptiis uocati fuerunt. dummodo carnalis commixtio non fuerit subsecuta. et alteri remanenti si commonitus continentiam seruare noluerit. licitum esse uidetur ut ad secunda possit uota transire. quia cum non fuissent una caro simul effecti. satis potest transtre unus ad deum et alter in seculo remanere. Cum igitur hanc solam causam assignet quod si mulier per commixtionem carnalem non est effecta una caro cum uiro. eo etiam repugnante ad religionem ualeat transmigrare. nullam aliam circumstantiam allegando patet profecto quod existente causa subsequi quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad deum transire et alter in sæculo remanere. potest effectus. presertim cum sicut commixtio sexuum defigat unionem inter uerbum et humanam naturam quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. sic animorum consensus significet caritatem inter deum et iustam animam. quoniam qui adheret deo unus spiritus est cum eo. et ideo sicut uinculum unionis inter uerbum et humanam naturam separari non potest. sic uinculum coniugale inter uirum et uxorem eis uiuentibus non potest dissolui. postquam per commixtionem sexuum effecti sunt una caro. Sed sicut glutinum caritatis inter deum et animam sepe dissoluitur. ita coniugalis potest connexio separari. quando solus inter coniuges consensus extitit animorum. propter illud quod inquit apostolus. protoplausti uerbum exponens dicentis. erunt duo in carne una. Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et in ecclesia. Porro cum ueritas ipsa que deus est non per apostolum uel prophetam. sed per se ipsam in euangelio suo dicat quod deus coniunxit homo non separet. et uir non dimittat nisi propter causam fornicationis uxorem. non est a nobis extendenda licentia. ut causa religionis uir ab uxore uel uxor a uiro discedat. nisi quantum exempla sanctorum et patrum statuta declarant. ne humana presumptio constitutionem diuinam transgredi uideatur. Profecto legimus quosdam sanctos ex ipsis nuptiis ad heremi solitudinem et peregrinationis pauperiem euolasse. quorum exemplo forte commoniti quidam predecessores nostri dixerunt quod desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere. monasterium tamen eligere sibi licet. et decreta legalia desponsatam si conuerti uoluerit nullo censuerunt dampno mulctari. quamuis exempla paucorum communem legem non faciant. presertim illorum qui creduntur id inspiratione diuina fecisse. cum de nuptiis uocati legantur. quoniam ut inquit apostolus. ubi spiritus dei est ibi libertas. et qui spiritu dei aguntur non sunt sub lege. Pre fata uero decreta non de coniugibus sed de sponsis quidam intelligi uoluerunt. sicut ipsorum uerba demonstrant. que non coniugatam sed desponsatam appellant. Sed nec ex predictis decretis uel exemplis colligitur quod alterutris coniugum si tales etiam coniuges reputentur. ad religionis propositum transeuntibus, reliqui ad copulam transierint coniugalem. nisi quod prefatus Alexander papa legitur cuidam episcopo de quadam muliere mandasse. quod si uir eius eam carnaliter non cognouerat et ipsa uellet ad religionem transire. sufficientem ab ea cautionem reciperet, ut uel ad religionem transiret. uel ad uirum suum infra duorum mensium spatium accedere procuraret.

Verum utrum intentio tua fili karissime infra hos limites concludatur. quos exempla sanctorum uel patrum decreta prefigunt. diligenter oportet aduerti. ne si fuerit in hoc casu quod deus auertat erratum. nobis ac tibi grande periculum et graue scandalum oriatur. Manifestum est enim quod ad predictam reginam coniugem tuam aliquotiens accessisti ut carnaliter ipsam cognosceres diligentem ad hoc operam impendendo. cui licet te asseras non potuisse carnaliter commisceri. fortasse tamen in ipso tali commercio aliquod circa eam extraordinarie peregisti. Nunc autem etsi necessaria sibi facias congrue ministrari quantum ad uictum pertinet et uestitum. ipsam tamen in arcta facis custodia detineri. ut de suis neminem secum habeat marem aut feminam. nec etiam ipsa palatium in quo tenetur possit exire. neque quisquam ad eam sine tuo speciali mandato infra ipsum palatium possit intrare. quam hoc modo detentam multiphariam induci fecisti per inductores utique multiformes. multis et magis promissis muneribus ne dicamus comminationibus intentatis. ut habitum religionis assumat. et se dicat a te cognitam non fuisse. ut sic aliam tibi copulare possis uxorem. quamuis ipsa legatis nostris confessa fuerit in iudicio quod tu eam carnaliter per commixtionem sexuum cognouisti. et hoc ipsum nobis multotiens intimauerit. quasdam nobis ante triennium patentes litteras suo sigillo munitas in testimonium destinando. in quibus constantissime profitetur quod tu eam carnaliter cognouisti. et si forte contrarium confiteretur aliquando. numquam contrarie confessioni credamus. quia confessionem huiusmodi extorqueret ab ea uel metus pene uel studium euadendi, sicut in simili casu Teberga regina legitur contra Lotarium regem olim sancte memorie Nicolao pape predecessori nostro scripsisse. Ex premissis uero decretis uel exemplis propositis haberi non potest. quod hii qui causa religionis suas deseruerunt uxores. ad illas intrauerint. tu autem ad predictam coniugem tuam non solum intrasti, sed ut carnaliter ipsam cognosceres diligentem operam impendisti. Nullus illorum uxorem induxit ut ad religionem transiret. quatinus ipse ad aliud coniugium transuolaret. tu uero non solum ad hoc prefatam induxisti reginam. uerum etiam multis promissionibus prouocasti. quin immo iuramentum ab illa ut hoc ageret accepisti. mille libras annui redditus pollicendo. Nullus illorum uel modico tempore in custodia coharctauit uxorem. tu autem per octo iam annos prefatam reginam in arcta fecisti custodia detineri. quin immo cum illi legantur transisse de nuptiis uel alii transire uoluerint antequam ad nuptias peruenissent. hec post sextum decimum annum a contracto coniugio transire monetur utinam non cogatur. A nullo illorum uxor coniugale debitum postulauit. a te uero memorata regina frequenter exegit. sed illud ei reddere denegasti. Nullius illorum uxor se cognitam dixit ab ipso. sepefata uero regina constanter asseruit etiam in iudicio quod tu eam carnaliter cognouisti. Unde si nunc contrarium fateretur, non esset eius simplici uerbo credendum. cum et de hiis qui causa frigiditatis affirmant se non potuisse adinuicem commisceri. beatus Gregorius papa statuerit ut eorum uterque septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis dicat iure iurando quod numquam permixtione carnis coniuncti una caro effecti fuissent. Quanto magis ergo illa prestare debet simile iuramentum que nimio tedio uidetur affecta. ut non dicamus correpta timore, seducta consiliis uel illecta promissis?

Vides ergo fili karissime quod circa prefatam reginam longe amplius processisti quam secundum exempla proposita uel premissa decreta fuerit processum ab aliquo qui causa religionis suam deseruerit uxorem. uel cuius uxor ob causam eandem reliquerit suum uirum. Nec putes quod ista dicamus quasi circa te nimium uelimus exercere rigorem. cum ex comparatione similis facti possis aduertere nos erga te magne benignitatis gratiam impendisse. Tempore quippe prefati predecessoris nostri Nicolai pape memoratus Lotharius rex non minimus sed maximus inter reges Thebergam uxorem suam propria temeritate dimisit. et superduxit Gualdradam, faciens illam in arcta custodia detineri. et istam regali honore tractari. Cumque prefato predecessori nostro suam illa querelam deponeret. inter cetera libellum appellatorium destinauit. in quo non quidem adhuc confessam sed cogi se ut contra se falsum diceret crimen innotuit. subiungens quod si amplius foret compulsa. sciretur quod non ueritate sed timore mortis et euadendi studio quia non posset aliter. diceret quod rex uellet. Ex hiis potes et debes aduertere quantum tue magnificentie curauerimus et in uerbis et in factis deferre. Predictus enim predecessor superinductam Gualdradam pelicem Lotharii appellabat. nos autem superinductam a te numquam appellauimus tuam pelicem sed nobilem mulierem. [lle prefatum Lotharium non appellabat simpliciter regem. sed si rex ueraciter dici posset qui nullo salubri regimine appetitus corporis refrenabat. Nos autem te non solum regem simpliciter appellauimus. sed catholicissimum principem et christianisssmum regem. Ille duos archiepiscopos Coloniensem uidelicet et Treuerensem deposuit. pro eo quod iniustam sententiam in causa coniugii protulerunt. Nos autem nec unum archiepiscopum deposuimus Remensem uidelicet auunculum tuum qui sententiam diuortii seu potius ludibrii fabulam promulgauit. Ille Lotharium regem et superinductam Gualdradam excommunicationis mucrone percussit. Nos autem etsi protulerimus sententiam interdicti. non quidem in totum regnum. sed in partem aliquam regni tui. non tamen te uel superinductam excommunicationi subiecimus. sed nec illi uel tibi officia diuina subtraximus. uel ecclesiastica subduximus sacramenta. Licet etiam te sepissime monuerimus ut prefatam coniugem tuam debite restitueres libertati. et regali faceres honorificentia pertractari. nondum tamen ad hoc apostolica te compulimus potestate. sed nec ad reddendum ei debitum coniugale sepissime postulanti adhuc ecclesiastica censura compulimus. multotiens commonitum diligenter, Putasne magnifice rex quod etsi prefatus predecessor noster prestantior nobis fuerit merito et scientia. nos eo simus officio et potestate minores. ut quod ille iustitie zelo succensus erga tantum regem egisse dinoscitur. nos erga te pari zelo succensi agere non possimus uel amodo minus iuste agere ualeamus. quod hactenus forte plus iusto distulimus exercere.

Ut autem cognoscas affectum dilectionis et gratie quam erga te gerimus. ecce temperato rigore mandamus. dilecto filio .G. sancte Marie in Porticu diacono cardinali apostolice sedis legato quatinus quemadmodum per regias litteras postulasti. ut tuis uerbis utamur. appellatione remota procedat super negotio matrimonil. siue de affinitate. siue de maleficio. siue de religionis proposito. siue alio quocunque modo rationabili per quem solent matrimonia separari. Causa fuerit proposita coram eo. ita uidelicet ut licet huiusmodi narratio sit suspecta. modo de affinitate. modo de maleficio. modo de religione proponere. seu quolibet alio indistincte. ad coniugium dirimendum si tamen ad questionem affinitatis uolueris habere regressum. formam obseruet quam super eodem articulo aliis legatis duximus prefigendam. Si uero causam uolueris prosequi maleficii. formam sequatur sibi prefixam. Quod si de proposito fuerit religionis agendum. idem legatus et prescripta prudenter attendat. et proponenda consideret diligenter. ac demum si de partium processerit uolun tate, causam in quolibet casu canonico fine decidat. uel ipsam sufficienter instruetam ad nostrum remittat examen. prefigens partibus terminum competentem quo per responsales idoneos nostro se conspectui representent. iustam auctore deo sententiam recepture. Illo semper in omnibus obseruato. ut prefate regine omnimoda prouideatur libertas. quemadmodum in simili casu iamdictus predecessor noster Nicolaus constituit. ita dicens siue de coniugii federe. siue de adulterii crimine sit iudicium agitandum. nulla patitur ratio Tebergam cum Lothario inire posse certamen. nisi prius ad tempus sue reddita fuerit potestati. et consanguineis prius libere sociata. inter que locus est etiam prouidendus in quo nulla uis multitudinis formidetur. ne sit difficile testes producere uel ceteras personas que tam a sanctis canonibus quam a uenerandis Romanis legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur. Ecce fili karisstme non de corde nostro noua uerba confingimus. sed de iure canonico autentica producimus instituta. sicut uiri prudentes te poterunt plenius edocere. Quocirca regalem prudentiam rogamus attente et monemus quatinus et quid liceat et quid deceat et quid etiam expediat in hoc agi negotio sollerter attendas. ab illis auertens auditum qui caput tuum oleo peccatoris impinguant. quoniam ut diuinis uerbis utamur qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt. illud tibi sub optentu diuini iudicii pro tuorum remedio peccatorum in uirtute spiritus sancti mandantes. quatinus prefatam reginam in nullo permittas offendi. uel ad aliquid inuitam compelli. sed eam et debita facias libertate potiri et regali honorificentia pertractari. ne si secus feceris quod non credimus; indignationem diuinam et apostolicam merearis. et preter grandem offensam; grauem quoque penam incurras. tuaque nouissima primis et mediis huius peccati merito non concordent.

Datum Laterani v idus decembris. pontificatus nostri anno undecimo.

1 Eidem=Carissimo in Christo filio Philippo illustri regi Francorum.

1 defigat] med a tilføjet over linien a.

1-2 uoluerunt] uoluer med forkortelsestegn for ur a.

2 etiam] over linien med henvisningstegn a.

24 coharctauit=coarctauit.

31 regina] over linien med henvisningstegn og tilføjet med anden hånd i marginen a.

31 Coloniensem=Guntarium.

— Treuerensem=Teugualdum.

12 adhuc] herefter skillestreg, da ordet er skrevet sammen med det følgende ecclesiastica a.

20 G.=Guale.

20 mandantes] mandates med manglende forkortelsesstreg for n a.

26 v] en streg synes tilføjet, måske med senere hånd, således at der muligvis skal læses vi a. Datoen bliver i så fald 8. december.

8-13 c. 7 X De conuersione coniugatorum III 32: Sane, quod dominus in euangelio dicit non licere uiro nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si prædicta mulier non fuit a uiro suo cognita, licitum est sibi ad religionem transire.

9 og 14-15 (p.277) Jf. Matth. 19,9: quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem ......, Jf. ib. 5,32.

13-19 c. 2 X De conuersione coniugatorum III 32: Verum post illum consensum legitimum de præsenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis uocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non interuenerit inter eos et alteri re manenti, si commonitus continentiam seruare noluerit, licitum est ad secunda uota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad deum transire et alter in sæculo remanere.

2-3 Ioan. 1,14: uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

4 1, Cor. 6,17: qui autem adhæret domino unus spiritus est.

7,14 Matth. 19,5: et erunt duo in carne una.

11-12 Ephes. 5,32: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in ecclesia.

13-14 Matth. 19,6: quod ergo deus coniunxit, homo non separet.

21-22 c.27 C XXVII qu 2: Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere, tamen monasterium sibi licet eligere.

22-23 c.28 C XXVII qu 2: Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo censuerunt omnino dampno mulctari.

25-26 2. Cor. 3,17: dominus autem spiritus est, ubi autem spiritus

26 Jf. Rom. 8,14: quicumque enim spiritu dei aguntur, ii sunt filii dei. — Jf. Galat. 5,18: quod si spiritu ducimini, non estis sub lege.

5-10 c. 7 X De conuersione coniugatorum III 32: Ex publico instrumento, quod nobis est præsentatum, et ex tuarum literarum tenore nobis innotuit, quod, quum uenerabilis frater noster O. Veronensis episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quæ inter A. uirum et M. mulierem uertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partis rationibus et allegationibus, inter eos iudiciali sententia matrimonium approbauit et eidem mulieri præcepit, ut ad uirum suum rediens exhiberet eidem coniugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit uinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia præfata mulier, licet a præfato uiro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuæ per apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus, si prædictus uir mulierem ipsam carnaliter non cognouerit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire uoluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod uel ad religionem transire uel ad uirum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia, qua tenetur, absoluas, ita quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri, quod ab eo noscitur recepisse, et uir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia uota licentiam habeat transeundi. Sane quod (her afsluttes med det ovenfor meddelte citat til l. 8-13 p. 276).

10 patentes littere: tabt.

3-6 c.2 C XXXIII qu 1: ..... uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent.

21-22 regie littere: Nr. 141.

30 forma .... prefixa: Se nr. 140.

6-13 c. 4 C XXXIII qu 2: Siue de coniugii federe siue de adulterii crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patitur Thebergam cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad tempus suæ fuerit reddita potestati et consanguineis propriis libere sociata. Inter que etiam locus prouidendus est, in quo nulla uis multitudinis formidetur, nec sit difficile testes producere uel ceteras personas, que tam a sanctis canonibus quam a uenerandis Romanis legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur.

17 Jf. 2. Tim. 4,4: auditum auertent.

17-18 Jf. Psal. 140,5: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

18-19 Isai. 3,12: qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.

Til vor meget kære søn i Kristus Filip, de Franskes berømmelige konge

Vor elskede søn Guido, din sendemand, er kommet til det apostoliske sæde, har forevist os et kongeligt brev og ydmygt og lydeligt på dine vegne bedt om, at det må være dig tilladt at ægte en anden, da din hustru, vor meget kære datter i Kristus Ingeborg, de Franskes dronning, af egen drift har besluttet sig til at gå ind til klosterlivet og offentligt har kundgjort dette på et sikkert sted, således som vor legat har bestemt det, og da du har svoret, at du ikke har haft legemlig omgang med hende. Begrundelsen er, at vor forgænger pave Alexander, saligt ihukommet, gav som svar: Skønt Herren har sagt i evangeliet, at en mand ikke må forstøde sin hustru undtagen på grund af utroskab, må det dog i overensstemmelse med udlægningen af det hellige skriftsted forstås om dem, hvis ægteskab er blevet fuldbyrdet ved legemlig forbindelse, uden hvilket et ægteskab ikke kan fuldbyrdes, og hvis en kvinde derfor ikke har haft legemlig omgang med sin mand, er det hende tilladt at gå ind til klosterlivet, således som han også siger andetsteds, at det efter et lovformeligt samtykke om at indgå ægteskab står begge ægtefæller frit for at vælge klostret, selv hvis den anden sætter sig herimod — således som visse hellige blev kaldt bort fra brylluppet — når blot der ikke er påfulgt en legemlig forening, og for den, der bliver tilbage, synes det, hvis den pågældende ikke, skønt påmindet, fortsat vil leve et afholdende liv, at være tilladt at indgå et nyt ægteskab, fordi den ene med føje kan gå til Gud og den anden blive i denne verden, når de ikke sammen er blevet eet i kødet. Da han altså alene anfører den grund, at en kvinde kan forlade denne verden, selv hvis hendes mand sætter sig imod det, såfremt hun ikke ved legemlig forening er blevet eet kød med ham, er det jo åbenbart, at virkningen må indtræde, når grun den foreligger, særlig da kønnenes forening fæstner enheden mellem ordet og den menneskelige natur, fordi Ordet blev kød og boede iblandt os, og sindenes samtykke på samme måde kendetegner kærligheden mellem Gud og den retfærdige sjæl, eftersom den, der følger Gud, er eet i ånden med ham, og ligesom derfor det forenende bånd mellem ordet og den menneskelige natur ikke kan løses, således kan ægteskabets bånd imellem mand og hustru ikke opløses, så længe de lever, efter at de gennem kønnenes forening er blevet eet i kødet. Men ligesom kærlighedsbåndet mellem Gud og sjælen ofte løses op, således kan den ægteskabelige forbindelse brydes, når der alene foreligger sindenes samtykke ægtefællerne imellem i henhold til det, som apostlen siger, når han udlægger ordene fra Verdens Grundelement: De to skal blive eet i kødet. Men dette, siger jeg, er et stort sakramente i Kristus og i kirken. Fremdeles når selve Sandheden, som er Gud, ikke gennem en apostel eller en profet, men selv i sit evangelium siger, at hvad Gud har sammenføjet, skal mennesket ikke adskille, og at en mand ikke må forstøde sin hustru undtagen på grund af utroskab, bør vi ikke give tilladelse derudover til, at en mand går fra sin hustru eller en hustru fra sin mand for klosterlivets skyld, undtagen for så vidt det fremgår af de helliges exempler og fædrenes bestemmelser, for at ikke mennesket forvovent skal synes at gå ud over Guds bestemmelse. Vi læser jo, at nogle hellige er flygtet fra selve brylluppet ud til en ensom ørken og en kummerlig pilgrimsfærd, og det var måske påmindet af dette exempel, at nogle af vore forgængere erklærede, at det ikke er tilladt forældre at overgive deres trolovede datter til en anden mand, men derimod tilladt hende at vælge klostret, og lovbestemmelserne har fastsat, at en trolovet pige ikke skal straffes og lide skade, hvis hun vil gå i kloster, omendskønt nogle fås exempler ikke skaber almen lov, og da særlig ikke, når det er sådanne, om hvem man tror, at de har gjort det efter guddommelig indskydelse, når man læser, at de er blevet kaldt bort fra brylluppet, fordi der — som apostlen siger — hersker frihed, hvor Guds ånd er, og de, som føres af Guds ånd, ikke er under loven. Men nogle vil, at førnævnte bestemmelser ikke skal forstås om ægtefæller, men om trolovede, således som deres ord viser, når de taler ikke om en gift, men om en trolovet kvinde. Men det kan heller ikke uddrages af de førnævnte bestemmelser eller exempler, at den anden part, når en af de to ægtefæller, hvis også sådanne kan anses for ægtefæller, går ind til klosterlivet, er gået ind under ægteskabeligt bånd, undtagen når man kan læse, at førnævnte pave Alex ander med hensyn til en bestemt kvinde har befalet en biskop, at han, hvis hendes mand ikke havde haft legemlig omgang med hende, og hun selv ønskede at gå ind til klosterlivet, skulde modtage fyldestgørende sikkerhed af hende enten for, at hun vilde gå ind til klosterlivet, eller inden for et tidsrum af to måneder sørge for at komme til sin mand.

Men man bør omhyggeligt betænke, vor meget kære søn, om dit forehavende kan indbefattes inden for disse grænser, som fastlægges af helgenernes exempler eller fædrenes bestemmelser, for at der ikke, hvis der i dette tilfælde, hvad Gud forbyde, bliver grebet fejl, skal opstå stor fare og på alvorlig måde vækkes anstød for os og for dig. Det er nemlig en kendsgerning, at du adskillige gange er gået til din ægtefælle, førnævnte dronning, for at få legemlig omgang med hende og gjorde dig megen umage hermed, og skønt du forsikrer, at du ikke har kunnet blive legemligt forenet med hende, har du dog måske ved selve denne lejlighed optrådt på en usædvanlig måde over for hende. Men selv om du nu på passende måde lader hende få sine fornødenheder, for så vidt angår føde og klæder, lader du hende dog holde under streng bevogtning, så at hun ikke må have nogen af sine egne hos sig, hverken mand eller kvinde, og hun kan end ikke forlade den borg, hvori hun bevogtes, ej heller kan nogen som helst besøge hende i denne borg uden din særlige tilladelse — hun, der er indespærret på denne måde, hende har du ad mange veje ladet drive frem, og det ved mangeartede tilskyndelser, ved løfter om store gaver og udsigt til endnu flere for ikke at sige med overhængende trusler, for at hun skulde anlægge klosterdragt og sige, at hun ikke havde haft legemlig omgang med dig, så at du på denne måde kunde tage dig en anden hustru, omendskønt hun for retten over for vore legater har erklæret, at du gennem legemlig forening har haft samliv med hende, og dette selvsamme har hun underrettet os om mangfoldige gange såsom ved for tre år siden at sende os et åbent brev, der til bestyrkelse var forsynet med hendes segl, i hvilket hun aldeles urokkeligt erklærer, at du har haft samliv med hende, og at vi, hvis hun måske engang skulde erklære det modsatte, aldrig skulde fæste lid til en sådan erklæring om det modsatte, fordi enten frygt for straf eller iver efter at slippe ud kunde presse en sådan erklæring ud af hende, således som man læser, at dronning Teutberga i et lignende tilfælde engang imod kong Lothar har skrevet til vor forgænger, pave Nicolaus, helligt ihukommet. Men af de førnævnte bestemmelser eller af de fremførte exempler kan man ikke slutte, at de, som for klosterlivets skyld har forladt deres hustruer, har haft personlig omgang med dem, men du har ikke alene haft personlig omgang med din førnævnte ægtefælle, men har omhyggeligt gjort dig umage for at få legemlig omgang med hende. Ingen af dem har tilskyndet deres hustru til at gå ind til klosterlivet, for at han selv kunde ile over i et andet ægteskab, men du har ikke alene tilskyndet førnævnte dronning hertil, men også ægget hende hertil ved mange løfter, ja endog modtaget ed af hende på, at hun vilde gøre dette, ved at love hende 1000 livres i årlig indtægt. Ingen af dem har blot en kort tid holdt deres hustru under streng bevogtning, men du har nu i otte år ladet førnævnte dronning holde strengt under bevogtning, ja, når man læser, at der er dem, som er gået i kloster fra brylluppet eller andre ønsket at gå i kloster, førend de var nået til brylluppet, så bliver din hustru seksten år efter fuldbyrdelsen af ægteskabet opfordret — jeg vil nødigt sige tvunget — til at gå i kloster. Hustruen forlangte ikke den ægteskabelige pligt af nogen af dem; til forskel herfra har nævnte dronning ofte krævet den af dig; men du har nægtet at opfylde den over for hende. Ingen af deres hustruer har sagt, at hun havde haft samliv med ham; men oftnævnte dronning har vedholdende forsikret, endog for retten, at du har haft samliv med hende. Hvis hun derfor nu hævdede det modsatte, vilde hendes udtalelse" ikke stå til troende slet og ret, da den salige pave Gregor endydermere har fastsat om dem, som forsikrer, at de ikke indbyrdes har kunnet forenes på grund af legemlig kulde, at de begge hver med syv slægtninge under håndspålæggelse på højhellige relikvier skal erklære og aflægge ed på, at de aldrig i legemlig omgang har været forenet til eet kød. Hvor meget mere bør da ikke hun aflægge en lignende ed, hun, som synes gennemtrængt af overvældende livslede for ikke at sige grebet af frygt, forledt af råd eller lokket af løfter?

Du ser altså, vor meget kære søn, at du er gået langt videre over for førnævnte dronning end nogen i henhold til de fremførte exempler eller førnævnte bestemmelser er gået, som for klosterlivets skyld har forladt sin hustru, eller hvis hustru har forladt sin mand af samme grund. Og du skal ikke tro, at vi siger disse ting, fordi vi ønsker at vise alt for megen strenghed imod dig, da du ved at drage sammenligning med en lignende sag kan bemærke, at vi har vist megen velvilje og nåde imod dig. Thi føromtalte kong Lothar, der ikke var den mindste, men den største blandt konger, forstødte på vor førnævnte forgænger pave Nicolaus' tid sin hustru Teutberga ud af egen forvovenhed og tog Waldrada til medhustru, idet han lod den førstnævnte holde under streng bevogtning, men den sidstnævnte behandle med kongelig hæder. Og da hun indgav sin klage til vor førnævnte forgænger, fremsendte hun blandt andet et appellatorisk klageskrift, hvori hun meddelte, at hun, som jo hidtil ikke havde aflagt tilståelse, blev tvunget til at rejse en falsk beskyldning mod sig selv, idet hun tilføjede, at man skulde vide, at hun, hvis hun blev udsat for yderligere tvang, sagde, hvad kongen ønskede, ikke fordi det var sandt, men fordi hun ikke kunde anderledes, af frygt for døden og af iver efter at slippe ud. Heraf kan og bør du forstå, hvor meget vi, stormægtige konge, sørger for at stå dig til tjeneste både i ord og gerning. Thi vor førnævnte forgænger kaldte medhustruen Waldrada ”Lothars frille”, men vi har aldrig kaldt din medhustru ”din frille”, men derimod ”den højbårne kvinde”. Han kaldte ikke den førnævnte Lothar ”konge” slet og ret, men ”hvis den i sandhed kan kaldes konge, som ikke styrer og på frelsebringende måde lægger bånd på sin legemlige attrå.” Men vi har ikke blot kaldt dig ”konge” slet og ret, men ”den mest rettroende fyrste og den allerkristeligste konge”. Han afsatte to ærkebiskopper, nemlig Kølns og Triers, fordi de afsagde en uretfærdig dom i ægteskabssagen. Men vi har ikke engang afsat een ærkebiskop, jeg tænker her på din morbroder, ærkebiskoppen af Reims, som forkyndte skilsmissedommen eller rettere dette komediespil. Han gennemborede kong Lothar og hans medhustru Waldrada med bandlysningens sværd. Men vi har, skønt vi har forkyndt interdikt, ganske vist ikke over hele riget, men over en del af dit rige, dog ikke lyst dig eller din medhustru i band og heller ikke berøvet hende eller dig adgang til gudstjeneste eller udelukket jer fra de kirkelige sakramenter. Skønt vi også atter og atter har påmindet dig om at gengive din førnævnte ægtefælle den frihed, der er hendes ret, og lade hende behandle med kongelige hædersbevisninger, har vi dog endnu ikke tvunget dig dertil med vor apostoliske magt og heller ikke ved kirkelig straf tvunget dig, der mange gange er blevet omstændeligt påmindet, til at opfylde din ægteskabelige pligt over for hende, hvilket hun har krævet af dig. Mener du da, stormægtige konge, at vi, skønt vor førnævnte forgænger overgik os med hensyn til, hvad han udrettede, og hvad han vidste, er så meget ringere i bestridelsen af vor embedspligt og i udøvelsen af vor magt, at vi ikke, opflammet af nidkærhed for retfærdigheden kan træffe de foranstaltninger imod dig, som det er bekendt, at han, opflammet af samme nidkærhed, traf mod så stor en konge, eller fra nu af vil føre det ud i livet med mindre retfærd, som vi indtil nu måske har udsat mere, end rimeligt er?

Men for at du kan erfare, hvilken kærlig og nådig hengivenhed vi nærer for dig, se da, hvor vi mildner vor strenghed og pålægger vor elskede søn Guala, kardinaldiakon af Sta. Maria in Portico, det apostoliske sædes legat, at han, således som du har forlangt gennem dit kongelige brev — for at anvende dine ord — skal gå frem i ægteskabssagen uden at give adgang til appel, hvad enten der bliver forelagt ham sag om svogerskab eller om trolddom eller om klosterløfte, eller på en hvilken som helst anden akceptabel måde, hvorved ægteskaber sædvanligvis opløses, nemlig således at han — skønt det er en mistænkelig sagsfremstilling snart at gøre svogerskab, snart trolddom, snart klosterløfte gældende eller hvad som helst andet ubestemt, der kan tjene til at tilsidesætte et ægteskab — dog, hvis du ønsker påny at optage spørgsmålet om svogerskab, skal overholde den fremgangsmåde, som vi i samme anliggende har ment at burde fastsætte for andre legater. Men hvis du ønsker at forfølge sagen om trolddom, skal han følge den fremgangsmåde, der er fastsat for ham. Men hvis der bliver tale om at føre sag om klosterløfte, skal samme legat betænksomt overveje, hvad der her er foreskrevet, og desuden omhyggeligt tage det, der bliver fremført, i betragtning, og endelig skal han, såfremt begge parter har ønske herom, i et hvilket som helst tilfælde føre sagen til en kanonisk afslutning eller oversende den, tilstrækkeligt oplyst, til undersøgelse for os og fastsætte et passende tidspunkt for de to parter, på hvilket de gennem hertil skikkede befuldmægtigede skal fremstille sig for os personligt for med Guds hjælp at modtage en retfærdig dom. Men dette skal under alle omstændigheder iagttages, at førnævnte dronning i enhver henseende skal have sin frihed, således som vor allerede nævnte forgænger Nicolaus fastsatte i et lignende tilfælde, idet han sagde følgende: Hvad enten der rejses sag om ægteskabsforbindelsen eller om beskyldning for hor, strider det mod fornuften at lade Teutberga komme for retten med Lothar, hvis hun ikke en tid i forvejen bliver sin egen herre igen og kan nå frit at omgås sine slægtninge, og herunder må man også sørge for et opholdssted til hende, hvor hun ikke skal frygte nogen overmagt, for at det ikke skal blive vanskeligt at fremføre vidner eller de andre personer, som kræves så vel af de hellige kanoniske bestemmelser som af de ærværdige romerske lovbud i retsstridigheder af denne art. Se da, vor meget kære søn: vi op digter ikke nye ord af os selv, men fremfører autentiske regler fra den kanoniske ret, hvad kyndige mænd yderligere vil kunne belære dig om. Derfor, kloge konge, beder og påminder vi dig indtrængende om kløgtigt at være betænkt på, både hvad der er tilladt, og hvad der sømmer sig, og ligeså hvad der er til gavn, at det bliver gjort i denne sag, idet du vender det døve øre til dem, som fedter dit hoved ind med syndefuld olie, eftersom de — for at bruge Guds ord — som kalder dig lykkelig, holder dig for nar, og vi pålægger dig i Helligåndens kraft med henblik på den guddommelige dom til bod for dine synder på ingen måde at tillade, at førnævnte dronning bliver krænket eller tvunget til noget mod sin vilje, men at du både skal lade hende få den frihed, der er hendes ret, og lade hende behandle med kongelige hædersbevisninger, for at du ikke, hvis du handler anderledes, hvad vi ikke tror, skal fortjene Guds og apostlenes vrede og foruden denne store krænkelse også pådrage dig en alvorlig straf og dine sidste stunder på grund af denne synd ikke stemme overens med, hvad du begyndte på og nåede til.

Givet i Lateranet den 9. december i vort pavedømmes elvte år.