forrige næste

Innocentius episcopus, seruus seruorum dei etcetera.

Quanto charissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem sincere diligimus inter reges catholicos et principes christianos, tanto amplius sumus de ipsius salute solliciti et ad honorem ipsius feruentius aspiramus, et quo uniuersas ecclesiæ sollicitudines <curare> principalius nobis incumbit, eo de honestate ipsius sollicitius cogitare tenemur, ne per incuriam uel negligentiam nostram notam alicuius detractionis incurrat, quæ legitur non habere maculam neque rugam. Sane non debet esse acceptio personarum, ut aliter de diuitibus et potentibus aliter de abiectis et pauperibus iudicemus, ne sit in manibus nostris iniqua mensura et statera dolosa, si aliter illis et aliter istis metiamur aut in alicuius personæ fauorem iniuriam dicamus, quoniam secundum prophetam Væ, qui dicunt malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras. Nobis enim immo pro nobis dictum esse nouimus Iuste iudicate filii hominum et illud Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, nolite secundum faciem iudicare. Etenim etsi personarum accepiores essemus, in illis deberemus personas accipere, qu<æ> salutem earum peterent non periculum generarent, eos coercentes seuerius, quos tenerius amaremus, quoniam qui parcit uirg<i>s, odit filium iuxta testimonium Salomonis, et deus omnem filium, quem recipit, legitur castigare. Hæc autem diligentius attendentes, ne prædicto regi, quem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus, essemus perditionis occasio et nobis etiam causa mortis, si periculum <nostr>um eiusque perniciem et infamiam ecclesiæ uitaremus, ipsum et circa promotionis nostræ initia et frequenter postmodum per litteras nostras fecimus diligentius commoueri, ut eam remoueret a se, quam contra interdictum ecclesiæ superduxerat, et reciperet illam in gratiam coniugalem, †ductam legitime† et a se duxerat amouendam, iuris ei licentiam non negantes, quominus facta restitutione legitima postmodum audiremus et exaudiremus benigne, si quid duceret rationabiliter proponendum. Quis enim non potius eligat, quod iustum est et honestum, et declinet, quod iniquum est et damnosum, ut, si forte desuper datum non fuerit, ut eam retinere non uelit in gratia coniugali, remota ea, quam contra interdictum ecclesiæ superduxit, et accepta ea, quam a se contra iuris ordinem separauit, extunc, si de iustitia et de ueritate confidit, et ista iudicio dimittatur, si fuerit dimittenda, et illa, si reducenda fuerit, reducatur, ne, si secus contigerit, et animæ periculum rex idem incurrat per adulterium, quod committit, et in genere suo scandalum ponat, cum proles, si qua fuerit hoc modo suscepta, non debeat censeri legitima, sed spuria potius iudicari. Cum autem ipse monitis et mandatis nostris acquiescere noluisset, ne uideremur negligere salutem ipsius, si uulneribus mentis eius, quæ per oleum curari non poterant, uinum superinfundere differremus, licet sciremus eam tanto molestius ferre manum medentis, quanto profundius inualuerat ægritudo, quæ præter temporalem infamiam mortem ei minabatur æternam, dilecto filio nostro P. sanctæ Mariæ in Via lata diacono cardinali, apostolicæ sedis legato, quem pro negotio crucis, pro pace regum et regnorum et propter hoc etiam specialiter in Gallias legabamus, iniunximus, ut regem ipsum ad implendum mandatum salubriter et diligenter induceret, et, si monitis non proficeret apud eum, totam terram eius sententiæ interdicti subiiceret. Non enim sententia illa diuortii, quinimo fabula ludibrii, quam in sui forsan excusationem allegat, factum eius poterat aliquatenus excusare, cum præter id, quod bonæ memoriæ Celestinus papa prædecessor noster eam, tanquam contra indefensam, et quid ageret, penitus ignorantem utpote linguæ Francorum ignaram et tandem, sicut poterat, ad nos appellantem, subito iuris ordine non seruato prolatam, quod quasi notorium nulla poterat tergiuersatione celari, de fratrum nostrorum consilio irritauit, ut illud humiliter taceamus, quod in tanto negotio iuxta canonicas sanctiones apostolicæ sedis fuerat requirenda censura, rex ipse contra interdictum eiusdem prædecessoris nostri factum sibi per litteras et per bonæ memoriæ M. tunc sanctorum Ioannis et Pauli presbyterum cardinalem apostolicæ sedis legatum et dilectum filium C. subdiaconum et notarium nostrum ad hoc specialiter missum diligenter *propositum et expositum ac etiam publicatum aliam superinducere procurauit et tenere. Ipse uero cardinalis mandati nostri fidelis et diligens executor cum monitis institisset nec proficere potuisset apud regem uidens se in uacuum laborare, licet in concilio, quod apud Diuionem uocauerat, idem rex ad audientiam nostram, ne contra ipsum procederet, fecerit appellari, quia tamen in tali casu non fuerat deferendum appellationi, cum et nos appellationis obstaculum super hoc negotio curauimus inhibere, tandem in totam terram ipsius interdicti sententiam promulgauit mandans per litteras suas, in quibus et nostrarum tenorem inseruit litterarum, ecclesiarum prælatis in terra constitutis eadem, ut eam et ipsi seruarent et facerent per suas ecclesias ab aliis obseruari. Quod si forsan episcoporum aliquis contra eam uenire præsumeret, ab officio pontificali, cæteri uero cuiuscunque ordinis uel dignitatis ab officio, beneficio et administratione se noscerent esse suspensos. Omnes autem ad festum ascensionis domini proxime affuturum de inobedientia responsuros ad sedem apostolicam appellauit. Licet uero medentis remedium graue sit interdum ægroto, quia tamen cum opem sentit medicinæ, fideli medico assurgit in actionibus gratiarum et eos postmodum habet ingratos, qui morbum eius quasi patiendo fouentes prius ei uisi fuerant gratiores, de ipsius regis conuersione speramus, cum etsi non plenam et sufficientem per nuntios suos satisfactionem obtulerit, eam tamen non penitus aut contumaciter denegauit, in domino confidentes et in potentia uirtutis eius, quod illos, qui illi putant excessum illius fouendo placere consuentes puluillos sub cubito manus eius et ipsius capiti ceruicalia supponentes, habebit de cætero uiliores, nec nos dante domino excessum eorum relinquemus inultum, utpote qui grauius inobedientiæ uitio laborantes eneruare non metuunt neruos ecclesiasticæ disciplinæ, cum secundum prophetam crimen ariolandi sit nolle acquiescere et scelus idololatriæ nolle obedire. Illos autem, qui tanquam obedientes filii se murum pro domo domini ponere maluerunt diligentius attendentes, quod beati sunt, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam, cum probati fuerint, accipient coronam, quam repromisit deus diligentibus se, plenius fouere curabimus et propensius honorare, et cum et nos ipsi pro tam euidenti iustitia, si necessitas postularet, non subterfug<i>emus cuiuscumque persecutionis subire grauamen, ne, quod dominus deus noster auertat, illis merito compati possemus, de quibus dicit improperando propheta Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas conuersi sunt in die belli scandalum non timentes, si quod forsan contra ueritatem et iustitiam contigit suboriri, eius exemplo commoniti, cui cum dixissent apostoli Nescitis, quia pharisæi audito hoc uerbo scandalizati sunt, respondit Cæci sunt et duces cæcorum. Monemus itaque fraternitatem tuam et exhortamur attentius ac per apostolica tibi scripta mandamus et districte præcipimus, quatenus prædictam interdicti sententiam a nobis confirmatam publice nunties et per totam terram regis non obstante appellatione et exceptione qualibet, quæ obiici posset, cum nulla tamen obiici possit, ab archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, templariis, hospitariis et uniuersis clericis sub præmissa districtione uice nostra præcipias inuiolabiliter obseruari, sic quod in tota terra illa præter baptisma paruulorum et pænitentias morientium, nullum penitus diuinum officium celebretur. Id autem tam prudenter et caute studeas adimplere, quod per nullum omnino ualeat impediri nec etiam præsciri possit, donec fuerit publicatum, inserens in litteris tuis tenorem præsentium litterarum, ut nullus occasione qualibet de cætero ualeat se excusari, diligenter etiam inuestigare procures et nobis per litteras tuas non differas intimare. si qui forsan et qui post publicationem huiusmodi uiolare præsumpseri<n>t sententiam interdicti, ut nos manus nostras in eos agg[r]auemus. Nam eos, qui hactenus præsumpserunt eidem sententiæ contraire, nostro reseruabimus arbitrio puniendos, quia si nobis fructus obedientiæ subtrahitur, nullus parendi locus aliis relinquetur.

Datum Laterani 5. idus martii pontificatus nostri anno 3.

20 etcetera] adressen og hilseformlen er ikke medtaget i a1a. I henhold til indledningen kan de udeladte dele rekonstrueres til uenerabili fratri .. (=Waltero) Rothomagensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

24 <curare>] mangler a1a, indsat efter Bouquet.

8 qu<æ>] qui a1a.

9 uirg<i>s] uirgas a1a.

13 <nostr>um] meum a1a.

16 commoueri] kan være fejl for commoneri.

— eam=Agnetem.

17 illam=Ingeburgem.

— †ductam legitime†] texten er øjensynlig korrupt i a1a. Der mangler en relativsætning svarende til den foregående quam contra interdictum ecclesiæ superduxerat. Ordene ductam legitime må have stået i denne sætning, der har haft et a se duxerat amouendam som andet led. Sætningen kan måske rekonstrueres til <quam licet> ductam legitime a se duxerat amouendam.

22 retinere non] non er overflødigt. En tilsvarende ulogisk konstruktion i Dipl. Danicum II:1 nr.14, jf. apparatet.

12 P.=Petro.

27 M.=Meliorem.

28 C.=Centium.

1 *propositum] est propositum a1a, men est passer ikke ind i konstruktionen. Bouquet opretholder est og indsætter <quod> foran diligenter, men denne rettelse er umulig, da eftersætningen i perioden begynder med rex ipse og overflødiggør et quod.

2 tenere] der synes at mangle et led som f. ex. non expauit, jf. under Reg.

— Ipse .. cardinalis=Petrus.

14-15 festum ascensionis domini proxime affuturum=18. maj 1200.

16 appellauit] muligvis fejl for compellauit.

7 subterfug<i>emus] subterfugemus a1a.

1 præsumpseri<n>t] præsumpserit a1a.

2 agg[r]auemus] r helt afslidt a1a.

27 Ephes. 5,27: gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam.

28 2. Par. 19,7 m.fl.: personarum acceptio.

1-2 Osee 12,7: in manu eius statera dolosa.

3-4 Isai. 5,20: Væ, qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras.

5 Jf. Ps. 57,2: recta iudicate fili hominum.

6 Sap. 1,1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram.

6-7 Ioan. 7,24: Nolite iudicare secundum faciem.

9-10 Prov. 13,24: Qui parcit uirgæ, odit filium suum.

10-11 Jf. Hebr. 12,6: Quem enim diligit dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit.

12 1. Tim. 1,5: de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.

21-22 Jf. Ioan. 19,11: nisi tibi datum desuper esset.

9 Jf. Luc. 10,34: alligauit uulnera eius, infundens oleum et uinum.

26 litteræ (Celestini): kendes ikke, jf. dog Cølestin III.s bulle af [1195 omkring 13. maj] Jaffé nr. 17243, jf. 17241-2. De foregående linier udviser ligheder med texten i disse buller, se SS. rer. Danicarum VI 84. Men nogen sikkerhed for, at en af dem direkte har dannet forlæg for nærværende text, kan der ikke tilvejebringes.

9 per litteras suas: tabt.

17-18 Isai. 51,3 m.fl.: gratiarum actio.

21-22 Jf. Ephes. 6,10: confortamini in domino et in potentia uirtutis eius.

23-24 Jf. Ezech. 13,18: Væ, quæ consuunt puluillos sub omni cubito manus et faciunt ceruicalia sub capite uniuersæ ætatis ad capiendas animas.

1-2 Jf. 1. Reg. 15,23: quasi peccatum hariolandi est repugnare et quasi scelus idololatriæ nolle adquiescere.

2-3 Jf. Ezech. 13,5: neque opposuistis murum pro domo Israel.

3-4 Matth. 5,10: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum.

4-5 Iacob 1,12: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam uitæ, quam repromisit deus diligentibus se.

9-10 Ps. 77,9: Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conuersi sunt in die belli.

12-13 Matth. 15,12: Scis quia pharisæi audito uerbo hoc scandalizati sunt.

13 Matth. 15,14: cæci sunt et duces cæcorum.

Innocens, biskop, Guds tjeneres tjener, og så videre .

Jo inderligere vi iblandt de rettroende konger og kristne fyrster elsker vor meget kære søn i Kristus Filip, de Franskes berømmelige konge, desto mere bekymrer vi os for hans frelse og med så meget des stærkere følelse befordrer vi hans hæder, og jo vigtigere og mere magtpåliggende det er for os at tage vare på alle kirkens bekymringer, desto mere er det vor pligt bekymringsfuldt at tænke på dens anseelse, for at ikke den, om hvilken der står skrevet, at den ikke har rynke eller plet, skal lide nogen forringelse eller pådrage sig nogen skændsel ved vor vanrøgt eller forsømmelighed. For at vi ikke skal have et galt mål eller en falsk vægt i hænderne, bør der ikke tages hensyn til personsanseelse, så at vi fælder een dom for de rige og mægtige, en anden for de usle og fattige og måler ud på een måde for disse, på en anden for hine eller dømmer uretfærdigt til fordel for en eller anden, da det jo hedder hos profeten: Ve dem, der kalder ondt for godt og godt for ondt, gør mørke til lys og lys til mørke. Thi det er os bekendt, at der er sagt os eller rettere sagt til os: Døm menneskenes børn retfærdigt og ligeså: Elsk retfærdigheden, I som er dommere på jorden, døm ikke efter skinnet. For om vi tog hensyn til personsanseelse, burde vi gøre det ikke i de ting, som betød en fare for de pågældende, men i det, som ledte frem mod deres frelse, og revse dem særlig strengt, som vi elskede særlig ømt, eftersom den, der sparer riset, ikke elsker sin søn ifølge Salomons vidnesbyrd, og eftersom der står skrevet, at Gud tugter hver søn, han har kær. Men idet vi har holdt os dette omhyggeligt for øje, har vi, for at vi ikke skulde give anledning til, at førnævnte konge, hvem vi elsker af et rent hjerte, en god samvittighed og en oprigtig tro, gik fortabt, og for at vi ikke heller skulde blive årsag til vor egen død, selv hvis vi undgik at bringe os i fare, ham i fordærv og kirken i vanry, så har vi både i den første tid efter vor ophøjelse og ofte senerehen ved vore breve ladet ham indstændigt tilskynde til at sende den medhustru bort fra sig, som han havde taget mod kirkens forbud, og påny i nåde tage hende til sig som sin ægtefælle, som han havde besluttet at sende væk skønt gift lovformeligt med hende, og vi har ikke nægtet ham retlig adgang til, når denne var genindsat efter loven, da med velvilje at påhøre og bønhøre ham, om han på lovlig vis havde noget at fremføre. For hvem vil ikke foretrække det retfærdige og hæderfulde og vige uden om, hvad der er skadeligt og uretfærdigt, således at han, når han har sendt hende bort, som han havde taget som medhustru mod kirkens forbud, og taget imod hende, som han i strid med retsordenen skilte sig ved, og det måske ikke bliver givet ovenfra, at han ønsker at beholde hende i nåde som sin ægtefælle — således at han fra det øjeblik af, om han har fortrøstning til sandhed og retfærdighed, både kan blive skilt fra hende ved dom, om dette bør ske, og få den anden tilbage, om det bør ske, for at ikke samme konge, hvis det kommer til at gå på anden måde, både skal bringe sin sjæl i fare, fordi han bedriver hor, og vække anstød i sin slægt, da det afkom, der måtte komme til verden under sådanne forhold, ikke kan regnes for ægtefødt, men derimod må anses for uægte. Men for at man ikke skulde tro, at vi lod hånt om hans frelse, såfremt vi lod tiden gå uden at gyde vin i de sår i hans sind, som ikke kunde læges ved olie, pålagde vi, omendskønt vi vidste, at han vilde føle lægens hånd desto hårdere, jo stærkere og mere indgroet sygdommen var blevet, da den truede ham med vanry blandt mennesker og tillige med en evig død, vor elskede søn Petrus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Via lata, det apostoliske sædes legat, som vi sendte til Galliens egne for korsets sag, for freden mellem kongerne og rigerne og ligeledes ganske særlig på grund af denne sag, at han, da kongen ikke havde ønsket at føje sig efter vore påmindelser og befalinger, på omhyggelig og frelsebringende måde skulde bevæge samme konge til at efterkomme vor befaling, og, hvis han ikke udrettede noget med sine påmindelser til ham, lægge hele hans land under interdiktdom. Det er nemlig ikke sådan, at hin skilsmissedom eller rettere sagt det komediespil, som samme konge måtte påberåbe sig til undskyldning for sig, på nogen måde kan undskylde hans handling, såsom han imod forbudet fra vor forgænger pave Cølestin, saligt ihukommet, skønt samme forbud med omhu blev fremlagt, udlagt og endelig forkyndt for ham igennem breve samt af Melior, saligt ihukommet, dengang kardinalpresbyter af SS. Giovanni e Paolo, det apostoliske sædes legat, og af vor elskede søn Centius subdiakon og vor notar, som var sendt ud i dette særlige øjemed — såsom han imod dette skaffede sig en anden som medhustru og ikke undså sig for at beholde hende, helt bortset fra at samme vor forgænger efter vore brødres råd omstødte nævnte skilsmissedom som fældet i hast med tilsidesættelse af retsordenen, imod en kvinde uden forsvarer og uden mindste viden om, hvad der gik for sig, da hun ikke kunde tale fransk, og som desuden appellerede til os, hvad hun havde adgang til, hvilke ting er notoriske og ikke kan tilsløres ved nogen udflugt — for nu at være tilbageholdende og forbigå, at det i en sag af denne betydning i henhold til de kanoniske bestemmelser havde været på sin plads at få det apostoliske sædes dom heri. Men fornævnte kardinal udførte vor befaling i troskab og med omhu, og da han havde rettet indtrængende formaninger til kongen og intet udrettede og så, at hans møje var spildt, så forkyndte han da interdiktdom over hele kongens land og befalede kirkens prælater i samme land ved breve, hvori han også havde optaget ordlyden af vort brev, både selv at overholde dommen og i deres kirker lade den overholde af andre, og skønt samme konge på det koncilium, som kardinalen havde sammenkaldt til Dijon — for at denne ikke skulde tage skridt imod ham — lod indbringe en appel for vor domstol, så forkyndte kardinalen denne interdiktdom, fordi der ikke i et sådant fald burde tages hensyn til en appel, da vi selv i denne sag havde sørget for at udstede forbud mod nogen hindring i form af appel. Men han lod bekendtgøre, at hvis nogen biskop måtte fordriste sig til at sætte sig imod interdiktdommen, var han suspenderet fra sit biskoppelige embede, mens alle andre suspenderedes fra deres embede og fra at bestyre det og oppebære indtægter af det, hvilken stand eller rang de end tilhørte. Men alle, der skulde stå til rette for ulydighed, indkaldte han for det apostoliske sæde til førstkommende Kristi Himmelfartsdag. Men omendskønt en læges midler undertiden er hårde for den syge, så vender han sig dog til den tro læge med taksigelser, når han mærker medicinens styrke, og de, som tidligere så at sige befordrede hans sygdom ved at lade stå til og som tidligere var ham kære, de falder derefter i unåde hos ham, og derfor har vi håb om, at samme konge vil omvende sig, da han, om han vel ikke har tilbudt os fuld og fyldestgørende bod ved sine sendemænd, dog ikke har afvist denne aldeles eller gjort det i trods, og derfor har vi i Herren og i hans vældige styrke tillid til, at kongen for eftertiden ikke vil sætte dem så højt, som mener at behage ham ved at understøtte ham i hans forseelse og som syr bind under hans håndled og laver slør til hans hoved, og med Guds hjælp vil heller ikke vi lade deres forseelse uhævnet, da det er folk som, hårdt tynget af en syndig ulydighed, ikke undser sig for at udmarve og svække den kirkelige tugt, og da egenrådighed i henhold til profeten er en trolddomssynd og ulydighed en afgudsbrøde. Men de, der som lydige sønner har foretrukket at rejse sig som en mur for Herrens hus og omhyggeligt har holdt sig for øje, at salige er de, som forfølges for retfærdighedens skyld — eftersom de, når de har stået deres prøve, skal få den sejrskrans, som Gud har lovet dem, der elsker ham — dem vil vi helt og fuldt begunstige og hædre, også fordi vi heller ikke selv for denne sag, så åbenbart retfærdig, vil unddrage os nogen som helst hård forfølgelse, om nødvendigheden kræver det, for at vi ikke, hvad Herren vor Gud forbyde, med rette kunde føle med dem, som profeten håner, når han siger: Efraims børn var rustede bueskytter, men svigtede på stridens dag, og vi vil ikke nære frygt for at vække anstød, om der skulde ske noget imod sandhed og ret, manet ved hans exempel som sagde: De er blinde vejledere for blinde, da apostlene havde sagt til ham: Ved I ikke, at farisæerne blev forargede ved at høre det, I sagde?. Vi påminder dig altså, broder, vi opfordrer dig indtrængende og befaler og indskærper dig nøje ved dette vort apostoliske brev offentligt at kundgøre førnævnte interdiktdom, som vi har stadfæstet, og på vore vegne med nysnævnte strenghed at indskærpe, at den bliver overholdt ubrødeligt af ærkebiskopper, biskopper, abbeder, priorer, tempelherrer, hospitalsbrødre og alle gejstlige i hele kongens land uanset nogen som helst appel og indsigelse, som kunde rejses, da jo dog ingen lader sig rejse herimod, på den måde at ingen som helst gudstjenestlig handling afholdes i hele landet udover barnedåb og skriftemål for de døende. Men sørg for med iver at opfylde dette så klogt og forsigtigt, at ingen overhovedet kan hindre det eller få det at vide i forvejen, førend det bliver kundgjort, og indføj i dine breve ordlyden af dette brev, så at ingen herefter kan undskylde sig med noget som helst påskud, og du skal ligeledes med omhu skaffe dig oplysninger om og strax ved breve meddele os, hvorvidt nogen skulde fordriste sig til at krænke interdiktdommen, efter at den er forkyndt, og hvem det er, for at vi kan lade dem mærke vor tunge hånd. Thi vi forbeholder os efter vor vilje at straffe dem, som indtil nu har fordristet sig til at modsætte sig samme dom, eftersom der ikke vil være nogen grund for andre til at adlyde, såfremt vi ikke længere kan nyde godt af lydighed. Givet i Lateranet den 11. marts i vort pavedømmes tredie år.