Gregorius episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis abbati sancte Marie de Esrom. eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis. in perpetuum.
Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium. ne forte cuiuslibet temeritatis incursus. aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino fili uestris iustis postulacionibus clementer annuimus. et monasterium sancte dei genitricis et uirginis Marie de Esrom in quo diuino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes. ut ordo monasticus qui secundum deum. et beati Benedicti regulam atque institucionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur.
Preterea quascunque possessiones. quecunque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet. aut in futurum concessione pontificum. largicione regum uel principum. oblacione fidelium. seu aliis iustis modis. pre<st>ante domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est. cum omnibus pertinentiis suis de Nibo. de Notaboda. de Iemnarof. et de Herleua. uillas cum omnibus pertinentiis earundem. quas dictum monasterium antequam Cisterciensium fratrum instituta susciperet. possidebat. de Willingrod. de Holosa. de Birgisholm. de Tothoholt. et de Stenholt. grangias cum omnibus pertinentiis earundem. de Hauerholm. de Sande. de Lathebo. de Kirkholm. de Mothorp. et de Wfholt. grangias cum omnibus pertinentiis earundem cum pratis. uineis. terris. nemoribus. usuagiis et pascuis in bosco et plano. in aquis et molendinis in uiis et semitis et omnibus aliis libertatibus et <i>mmunitatibus suis.
Sane laborum uestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale. ac eciam noualium. que propriis manibus aut sumptibus colitis siue de ortis uirgultis et piscacionibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat.
Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere. ac eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione. nullus audeat retinere. Quod si quis retinere forte presumpserit. licitum sit uobis in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes uel alienaciones aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus. Ad hec eciam prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis. et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat. uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat. ultra precium capituli uestri proui dentia constitutum nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit uobis in causis propriis siue ciuilem siue criminalem contineant questionem fratrum uestrorum testimoniis uti. ne pro defectu testium. ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel comuentus forenses uos ire. uel in iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat. nec ad domos uestras causa ordines celebrandi. causas tractandi. uel aliquos conuentus publicos conuocandi uenire presummat. nec regularem electionem abbatis uestri impediat. aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit. contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si uero episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere ac aliqua que ad officium episcopale pertinent uobis conferre rennuerit. licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent excercere. et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata. Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta. ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecracionibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere. sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem. qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere ac absque contradictione possitis. sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur. Quia uero imterdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem. et de quo plenam noticiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum. et uestium consecraciones altarium. ordinaciones monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis excommunicac<i>onis uel interdicti sententiam promulgauerint. siue etiam in mercennarios uestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persoluitis siue aliqua occasione eorum. que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt. seu benefactores uestros pro eo <quod> aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur. sententiam eandem protulerint ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam. Nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in monasterio uestro exclusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare. Paci quoque ac tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus. ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere. ignem apponere. sanguinem fundere. hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat excercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas. necnon et libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare. aut eius possessiones auferre. uel ablatas retinere. minuere. seu quibuslibet uexacionibus fatigare. sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura. salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constituc<i>onis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo tertioue commonita. nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat. reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte subiaceat ulcioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi. quatinus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.
Ego Gregorius catholice ecclesie episcopus <ss>.
Ego Pelagius Albanensis* episcopus <ss>.
Ego Gvido Prenest<i>nus* episcopus <ss>.
Ego Thomas. tituli. sancte Sabine presbyter cardinalis <ss>.
Ego Iohannes. tituli. sancte Praxedis presbyter cardinalis <ss>.
Ego B<a>rtholomeus sancte Pudentia<n>e presbyter cardinalis. tituli. Pastor<is> <ss>.
Ego O<c>tauianus. sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis <ss>.
Ego Romanus sancti Angeli diaconus. cardinalis <ss>.
Datum Laterani per manum Martini sancte Romane ecclesie uicecancellarii. viii. kalendas. marcii. indictione .i. incarnacionis dominice anno m.cc.xxvii. pontificatus uero domni Gregorii. pape. viiii. anno primo.
17 abbati=R. (se nr. 70, idet det fulde navn ikke kan oplyses). 18 Marie] synes rettet a. 19 in perpetuum)] med majuskler og forkortet IN PPM a.
2 pre<st>ante] prerante a. 7 susciperet] det andet s rettet a. 13 <i>mmunitatibus] communitatibus a. 17 uestrorum] første r over linien a. 26 collatum ] mellem o og Il et bogstav udraderet a.
7 comuentus=conuentus. 15 aliqua] vistnok fejl for alia, jf. Tangl, Die päpstlichen Kanzlei-Ordnungen, s. 231. 15-16 rennuerit=renuerit. 17 excercere = exercere. 21 noscitur] r rettet a.
1 nullum] det andet u rettet fra a ? a. — imterdum=interdum. 8 excommunicac<i>onis] excommunicaconis uden forkortelsesstreg a. — etiam] herefter hul i pergamentet a. 10 occasione] o ligner et a a. 11 <quod>] mangler a, jf. Tangl 231. 12 laborandum)] med det andet a rettet a. 15 ulle)] formelret ille jf. Tangl 231. 16 apostolicorum] det sidste o ligner eta a. 28 communimus] com og munimus adskilt ved et hul i pergamentet a.
5 constituc<i>onis] constituconis uden forkortelsesstreg a. 6-7 correxerit] første r synes retteta. 14 E i Ego er ved alle underskrifterne ført sammen til eet stort, rødt E a. — <ss>] mangler her og ved de følgende underskrifter a. 15 Albanensis'] Albanensis ecclesie a. 16 Prenest<i>nus*] Prenesten ecclesie med to forkortelsestegn over sidste stavelse af Prenesten a. I nr. 75 findes endnu en kardinalbiskop som underskriver, og han kan muligvis være sprunget over i a. 19 B(ayrtholomeus] Bertholomeus a. — Pudentia<n>e] Pudentiarie a. 20 Pastor<is>] Pastorum a. 21 O<c>tauianus] Ott med forkortelsestegn til sidste t a. — diaconus] diac' rettet fra diaco a.
Gregor, biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner R., abbed i Vor Frue i Esrum, og hans brødre, nulevende såvel som tilkommende, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, hilsen til evig tid.
De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke frække overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige tros kraft. Derfor, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt jeres rimelige forlangender, tager den hellige Gudsmoder, Jomfru Marias kloster i Esrum, hvor I tjener Gud, under Skt. Peders og vor beskyttelse og styrker det med dette brevs privilegium. Vi fastsætter nu for det første, at den klosterorden, der er indrettet i samme kloster med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmelser, til evige tider ubrødeligt skal overholdes dér.
Endvidere skal alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket besidder på retmæssig og kanonisk vis, eller med Herrens bistand i fremtiden vil kunne erhverve gennem pavelig bevilling, kongelig eller fyrstelig gave, de troendes skænk eller på andre retmæssige måder, forblive urokket og urørt i jeres og jeres efterfølgeres eje. Heriblandt har vi ment særlig at burde nævne det sted, hvor fornævnte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender, landsbyerne Nybo, Nødebo, *Iemnarof og (Nørre-) Herlev med alle deres tilliggender, hvilke landsbyer nævnte kloster ejede, før det antog cistercienserbrødrenes bestemmelser, ladegårdene Villingerød, Holløse, Borsholm, Toelt og Stenholt med alle deres tilliggender, ladegårdene Havreholm, Sande, *Ladebo, *Kirkholm, Morup og *Wfholt med alle deres tilliggender, med enge, vingårde, jorder, lunde, skovhugst og græsgange, i skov og på mark, i vande og møller, på veje og stier og med alle deres andre friheder og immuniteter.
Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge jer tiender af jeres arbejde på de besiddelser, som I havde før det almindelige kirkemøde, eller af de nybrud, som I dyrker med egne hænder eller på egen bekostning, eller af jeres haver, krat og fiskerier eller af afkommet af jeres dyr,
Det skal også være jer tilladt at optage frie og ubundne mænd, gejstlige eller læge, der flygter fra denne verden, til helliggørelse og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Fremdeles forbyder vi, at nogen af jeres brødre efter at have aflagt løfte i jeres kloster må have ret til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at huse uden at have fået tilladelse dertil ved et af jeres samfund udstedt brev. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at yde husly, skal det stå jer frit for at forkynde dom over disse munke eller lægbrødre i henhold til reglen. Vi forbyder på det strengeste, at jorder eller noget som helst beneficium, der er overdraget jeres kirke, gives nogen til personligt eje eller afhændes på anden måde uden samtykke fra hele kapitlet eller den største eller forstandigste del af det. Men hvis gaver eller afhændelser finder sted på anden måde, end her er sagt, anser vi dem for ugyldige. Dernæst forbyder vi også, at nogen munk eller lægbroder, bundet af løfte aflagt i jeres hus, uden samtykke og tilladelse fra abbeden og flertallet i jeres kapitel går i borgen for nogen eller optager lån hos nogen ud over et beløb, der omsigtsfuldt fastsættes af jeres kapitel, medmindre det er til åbenbar nytte for jeres hus. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at gøre dette, skal konventet ikke på nogen måde være forpligtet til at bære ansvaret for sådant. Det skal endvidere stå jer frit for at gøre brug af jeres brødres vidneudsagn i jeres egne sager, hvad enten det er et civilt søgsmål eller en straffesag, for at jeres ret ikke skal lide skade i nogen henseende, fordi I mangler vidner. Fremdeles forbyder vi i kraft af vor apostoliske myndighed, at nogen biskop eller nogen anden person tvinger jer til at deltage i synoder eller retsmøder eller til at stå under verdslig domstol, hvad angår jeres formue eller ejendomme; heller ikke må han fordriste sig til at komme til jer for at foretage ordinationer, behandle retssager eller sammenkalde offentlige møder; heller ikke må han hindre et abbedvalg foretaget efter jeres regel eller på nogen som helst måde blande sig i indsættelser eller afsættelser af den, der til enhver tid er jeres abbed, imod cistercienserordenens bestemmelser. Men hvis den biskop, i hvis stift jeres hus er grundlagt, efter at være opfordret hertil med ydmyg og sømmelig hengivenhed nægter at velsigne en abbed, som er blevet indsat, og meddele jer andet, der hører under hans embede som biskop, skal det stå samme abbed frit for, såfremt han da er præst, at velsigne husets novicer og udføre andet, der hører hans embede til, ligesom det skal være jer tilladt at modtage alt det af en anden biskop, som utilbørligt bliver jer nægtet af jeres egen. Vi tilføjer, at biskopperne, når de modtager det lydighedsløfte, som aflægges af abbeder, der er blevet velsignet eller skal velsignes, skal nøje sig med den ordlyd og form, som det er bekendt, at ordenen fastsatte fra først af, nemlig således, at abbederne skal aflægge løfte til ham under forbehold af deres orden, og de må ikke tvinges til at afgive noget lydighedsløfte, der strider mod deres ordens statutter. For indvielser af altre eller kirker, for den hellige olie eller et hvilket som helst andet af kirkens sakramenter må ingen vove at afpresse jer noget under henvisning til, at det er skik og brug eller på anden måde; alt dette skal stiftets biskop yde jer uden vederlag. I modsat fald skal det stå jer frit for at henvende jer til den biskop inden for den almindelige kirke, I helst vil, forudsat at han ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og han skal, støttet på vor myndighed, yde jer, hvad der forlanges. Men skulle stiftets bispestol stå vakant, kan I i den tid frit og uden indvending modtage alle kirkens sakramenter af nabobisperne, dog således at jeres egne biskopper ikke senere lider nogen skade som følge heraf. Men eftersom I undertiden ikke har lejlighed til at få jeres egne biskopper i tale, må I — hvis en biskop, der som sagt ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og som I har fuldt kendskab til, skulle passere jer på rejse — med det apostoliske sædes myndighed lade ham velsigne jeres kar og klæder, indvie altre og ordinere munke. Skulle fremdeles biskopper eller andre kirkeledere forkynde en suspensions-, bandlysnings- eller interdiktdom over jeres kloster eller derboende personer eller også over jeres daglejere, fordi I ikke betaler tiender som ovenfor sagt eller i anledning af bevillinger, I har fået ved pavestolens velvilje, eller skulle de forkynde og fælde en sådan dom over jeres velgørere, fordi de kærligt har ydet jer velgerninger eller tjenester eller hjulpet jer med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, regner vi denne dom for fældet i strid med det apostoliske sædes bevillinger og derfor ugyldig. Intet brev skal heller have retskraft, om hvilket man sikkert ved, at det er opnået imod de apostoliske privilegier, og uden at cistercienserordenen er nævnt. Ydermere skal I, selv om hele landet er lagt under interdikt, have lov til under udelukkelse af dem, der er bandlyst og ramt af interdikt, at holde gudstjeneste i jeres kloster, Da vi også med faderlig forsorg ønsker at skaffe jer fred og ro i fremtiden, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for jeres klosterbygningers eller ladegårdes klausur må vove at røve eller stjæle, sætte ild på, udgyde blod, frækt gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Ydermere stadfæster vi med apostolisk myndighed alle friheder og begunstigelser, som er tilstået jeres orden af vore forgængere som romerske paver og ligeså de friheder og fritagelser for verdslige krav, som I på gyldig vis har fået bevilget af konger og fyrster eller andre troende, og vi bekræfter dem ved dette privilegium. Vi bestemmer altså, at ingen som helst må driste sig til frækt at forstyrre nævnte kloster eller mindske eller røve dets ejendomme eller beholde det røvede eller plage det med nogen som helst fortrædigelser, men at alt skal bevares ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myndighed. Men hvis nogen gejstlig eller verdslig person i fremtiden formaster sig til at prøve på med viden og vilje at handle imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han, medmindre han, efter anden og tredie gang at være påmindet, ved en passende bod har gjort sin forbrydelse god igen, være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til ansvar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og forløsers den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og ved den yderste dom hjemfalden til den strenge hævn. Vor herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer denne stiftelses rettigheder, så at de både her kan nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige freds løn. Amen.
Jeg Gregor, den almindelige kirkes biskop, har skrevet under.
Jeg Pelagius, biskop af Albano, har skrevet under.
Jeg Guido, biskop af Palestrina, har skrevet under.
Jeg Thomas, kardinalpresbyter af Sta. Sabina, har skrevet under.
Jeg Iohannes, kardinalpresbyter af Sta. Prassede, har skrevet under.
Jeg Bartholomeus, kardinalpresbyter af Sta. Pudenziana, har skrevet under.
Jeg Octauianus, kardinaldiakon af SS. Sergio e Bacco, har skrevet under.
Jeg Romanus, kardinaldiakon af S. Angelo, har skrevet under.
Givet i Lateranet ved Martinus' hånd, den hellige romerske kirkes vicekansler, den 22. februar, i den første indiktion, år 122718) for Herrens menneskevorden, i hr. pave Gregor IX.s første paveår.
Esrumbogen indeholder umiddelbart efter nærværende tekst en udførlig liste i 18 punkter over de begunstigelser, som tilstås klostret gennem en pavebulle som den foreliggende, indledt med Religiosam uitam eligentibus. Ortved betragter denne liste som et uddrag af nærværende bulle, der indledes med de samme ord. Men tiendeformlen i listens punkt 2 passer ikke med de ændrede betingelser efter Laterankonciliet 1215 (se Dipl. Danicum I:4 nr. 64). Uddraget stammer da snarest fra en ældre, nu tabt pavebulle. Da også de øvrige punkter svarer til et 'stort privilegium' fra Innocens III.s tid (jf. ib. nr. 114), skal listen rimeligvis dateres [1198-1215]. Den er trykt under denne datering i Dipl. Danicum I:3,1 som nr. 250.