forrige næste

Dilecto filio Eberhardo de Kistembureg priori prioratus hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani in Dacia Suecia et Noruegia salutem. ♦ Dum attenta meditatione (pensamus magna discrimina que dilecti filii .. magister et fratres hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani pro defensione catholice fidei sustinent continue in partibustransmarinis/ac beneficia que pau peribus consueuerunt preteritis temporibus ministrare sollicita nos urget affectio/ ut hospitalis eiusdem indempnitatibus oportunioribus/ quibus possumus remediis) occurramus. ♦ Sane dilectorum filiorum Petri de Ungula cancellarii et Leonardi de Tibertis uisitatoris citramontanorum/ et quamplurium aliorum (dicti magistri locatenentium in diuersis partibus cismarinis/necnon et preceptorum in prioratibus hospitalis eiusdem in Anglie/ Francie/ Aluernie/ Prouincie/ Alamanie/ Ispanie/ et Italie partibus consistentibus apud sedem apostolicam constitutorum oblata nobis nedum scripto/ sed etiam verbo petitio cuius tenorem facimus annotari presentibus continebat quod hospitale prefatum magnis/ et diuersis erat debitis/sicut et est uariis et diuersis creditoribus obligatum/ que pro euidentibus necessitatibus) hospitalis eiusdem cancellarius/ uisitator/ et alii loca tenentes/ et preceptores predicti recognouerunt/ et affirmauerunt fuisse contracta/ clare et aperte (ex causis legitimis coram nobis asserentes/ quod de huiusmodi debitis per dictum hospitale satisfieri non poterat/ uel ipsum ab ipsis debitis liberari/ nisi aliquos ex fratribus eiusdem hospitalis in rectores et priores prioratuum hospitalis ipsius consistentium in partibus cismarinis apostolice sedis prouidentia circumspecta cum ad magistrum et conuentum dicti hospitalis consistentes in partibus transmarinis non posset super hiis que celeris prouisionis remedium exigebant absque periculose more dispendio haberi recursus celeriter ordinaret/ qui habentes rectorias/ curas gubernationes/ et plenas ac liberas administrationes dictorum prioratuum ipsiusque hospitalis fratres quos ad singulas domos et baliuas subiectas prioratibus ipsius per singulos rectores et priores contingeret deputari/ de huiusmodi debitis congrua distributione/ et taxatione facta ut expedit inter ipsos integraliter satisfacerent creditoribus antedictis. ♦ Nos itaque in premissis et aliis dictum contingentibus hospitale/ ipsius profectum et comodum paternis affectibus prosequentes) super ordinatione rectorum et priorum ipsorum cum eisdem cancellario et uisitatore (ac aliis exponentibus prelibatis. de personis eiusdem hospitalis ad hec ordinandis discretione precipuis/ et ad hec utiliter exequenda/ sufficienter ydoneis et discretis tractatus sollicitos et deliberationem habuimus diligentem.) ♦ Et tandem cum post tractatus et deliberationem huiusmodi de persona tua/ et quampluribus aliis in diuersis prioratibus (cismarinis in rectores et priores ordinandis de fidelitate/ discretione/ et solicitudine ad talia oportunis a fidedignis laudabilia nobis testimonia sint relata) nos premissis digna consideratione pensatis/ te in priorem prioratus hospitalis eiusdem in Dacia/ Sueciay Noruegia/ de fratrum nostrorum consilio (auctoritate apostolica usque ad. decem. annos proxime futuros constituimus et etiam ordinamus/ uobis rectorias/ curas et gubernationes/ ac plenas et liberas administrationes eius/ ac iurium et pertinentiarum ipsius usque ad tempus predictum plenarie committendo. et nichilominus ut baliuas et domos hospitalis eiusdem in ipsis prioratibus consistentes per decem annos predictos fratribus eiusdem hospitalis ydoneis de quibus tibi in tuo prioratu uidebitur/ eorum uidelicet singulis singulas baliuas et domos/ et non plures concedere et committere ualeas. concedentes plenam et liberam facultatem. ac magistro qui nunc est et qui pro tempore fuerit/ et conuentui dicti hospitalis) districtius inhibentes. ne te per dictos decem annos/ a prioratu ipso/ ac cura et gubernatione (et administratione predictis/ seu fratres ipsos quibus baliuas et domos easdem committendas duxeris ut prefertur uel etiam concedendas aut eorum aliquem a baliuis et domibus ipsis uel ipsarum aliqua sine iusta rationabili et manifesta causa remouere/ uel tibi huiusmodi prioratus seu cure uel gubernationis aut administrationis predictarum seu ipsis fratribus uel eorum alicui baliuarum/ et domorum huiusmodi uel alicuiusipsarum exercitium aut facultatem interdicere quoquomodo presumant. uel in eis tibi aut ipsis aut <ipsorum alicui> aliquod impedimentum afferre. quominus tu eiusdem prioratus dictique fratres/ et quilibet eorum baliuarum et domorum huiusmodi/ ac iurium/ et pertinentiarum ipsorum/ rectoriam/ curam/ gubernationem et administrationem plenarias exercere libere ualeas. non obstanti bus quibuscumque statutis et consuetudinibus eiusdem hospitalis contrariis iuramento) confirmatione apostolica uel quacumque firmitate alia roboratis (seu quibuscumque priuilegiis et indulgentiis dicte sedis eisdem hospitali magistro et conuentui communiter uel diuisim/ sub quacumque uerborum forma. uel expressione concessis/ per que presentibus non expressa uel totaliter non inserta/ effectus earum impediri ualeat uel differri. et de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis. ♦ Uerum quia hospitale prefatum dilectis filiis/ Bardorum/ et Perutiorum societatum de Florentia sociis/ et diuersis aliis creditoribus in magnis pecuniarum summis obligatum existit/ super distributione debitorum huiusmodi/ ut ab ipsis posset facilius releuari inter prioratus cismarinos eiusdem hospitalis) prouide facienda per cancellarium/ ac uisitatorem/ et alios exponentes predictos coram nobis habito diligenti tractatu. factaque distributione prout melius/ et comodius fieri potuit pro exoneratione debitorum ipsorum prouida et equali predictus prioratus tuus in centum marchis boni et puri argenti/ conuertendis in satisfactionem debitorum huiusmodi/ ad quorum solutionem predictis sociis et creditoribus faciendam/ in i<n>stanti astringi/et teneri te uolumus est taxatus. ♦ Preterea uoluimus et ordinauimus/ ac uolumus et etiam ordinamus/ quod responsionem consuetam ratione dicti prioratus thesaurario ultramarino dicti hospitalis anno quolibet solitam destinari que ad summam centum marcharum argenti ascendit ad presens usque ad plenam (et totalem satisfactionem debitorum huiusmodi singulis annis/ sociis et creditoribus predictis soluere/ ac ualorem expensarum que illis personis condam milicie templi que in dicto prioratu tuo morantur/ habes pro tempore ministrare/ ipsis successiuis temporibus cedentibus uel decedentibus responsionibus quas ut predicitur ad thesaurum debes mittere supradictum addere/ et eisdem debitis persolutis prefatas responsiones ad memoratum thesaurum annis singulis tenearis destinare/ ceteraque onera consueta et debita predicto tuo prioratui incumbentia supportare. ♦ Et ut super hiis eisdem sociis et creditoribus caueatur/ obligandi te ejusdem prioratus nomine/ ac ipsius) mobilia et immobilia (bona) presentia et futura/ usque ad dictas marcharum summas/ que racione taxacionis (ac responsionum pre dictarum/ te ac ipsum prioratum rationabiliter contingere dinoscuntur sociis et creditoribus antedictis sub penis sufficientibus ad premissa donec eis de prefatis pecuniarum summis plenarie fuerit satisfactum/ dictisque fratribus quibus huiusmodi baliuas et domos commiseris sub penis eisdem obligationer similem faciendi pro solutione huiusmodi debitorum. renunctiandi quoque de duahus dietis edite in concilio generali/ et omnibus felicis recordationis Bonifacii pape. viii. predecessoris nostri constitutionibus per quas in citando/ cognoscendo et subdelegando/ iudicum/ delegatorum et subdelegatorum per litteras dicte sedis potestas et iurisdictio restringuntur/ ac omnibus aliis litteris/ et indulgentiis apostolicis impetratis/ et etiam impetrandis/ omnique iuris canonici et ciuilis auxilio et conuentioni iudicum et locorum si dictorum sociorum et creditorum nomine sedis eiusdem litteras contigerit impetrari/ ac omnibus exceptionibus per quas contra socios et creditores eosdem tu et dicti fratres communiter uel diuisim possetis quomodolibet uos tueri. recognoscendi etiam per te ac fratres ipsos et quemuis eorum/ uel tuos et eorum/ ac cuiusuis ipsorum procuratores ad hoc legitime constitutos in presentia sociorum et creditorum ipsorum uel eorundem procuratorum ad hoc sufficiens mandatum. habentium coram auditore causarum camere nostre/ te ac eundem prioratum tuum dictosque fratres/ balliuas/ et domos in dictis pecuniarum summis/ tibi ac dicto prioratui tuo ut premittitur impositis/ et taxatis ex causis predictis sociis et creditoribus ipsis uos teneri/ quousque eis de dictis pecuniarum summis fuerit ut premittitur integre satisfactum. et insuper summittendi te et fratres predictos communiter uel diuisim/ iurisdictioni potestati/ et sententiis auditoris eiusdem in uestras et cuiuslibet uestrum personas iurisdictionem ipsius specialiter et ex certa scientia prorogandi/ ita quod idem auditor ratione recognitionis et summissionis huiusmodi) quantum ad negotium summarum marcharum ipsarum pertine<t> in personas uestras (iurisdictionem omnimodam exercere/ ac excommunicationis/ suspensionis/ et interdicti sententias si expedierit ualeat promulgare/ plenam et liberam tibi/ ac eisdem fratribus auctoritate presentium concedimus facultatem. ♦ Uolumus etiam et concedimus iuxta quod per te Eberhardum et cancellarium et uisitatorem/ ac eiusdem magistri locatenentes/ et alios superius nominatos fuit postulatum a nobis/ quod tu dictique fratres si in terminis qui ad hoc de tuo et ipsorum fratrum/ ac sociorum/ ac creditorum predictorum consensu fuerint constituti huiusmodi pecuniarum summe/ ad quarum solutionem tu dictique fratres sociis et creditoribus ipsis uos duxeritis obligandum non fuerint persolute/ dampna/ expensas/ et interesse eisdem sociis et creditoribus de bonis prioratus et baliuarum ac domorum predictorum) reficere teneamini ita tamen quod de taxatione/ ac responsionibus antedictis nichil penitus minuatur pretextu interesse sumptuum et dampnorum huiusmodi cum de illis integre tenemini/ satisfacere ut prefertur quodque sociis et creditoribus ipsis pretextu cuiusuis constitutionis canonice/ ac ciuilis/ et cuiuscumque indulgentie sedis eiusdem de quibus in nostris litteris plenam et expressam oporteret fieri mentionem/ et per que/ uos uel successores uestri possetis in hac parte quomodolibet uos tueri/ pecuniam debitorum huiusmodi in eiusdem hospitalis utilitatem conuersam fore probandi necessitas non incumbat/ sed sola uestra confessio instrumentis confectis seu conficiendis super debitis supradictis inserta sufficiens plena et efficax probatio irrefragabiliter habeatur/ ♦ Et nichilominus (uolumus/ ac tibi in uirtute obedientie districte precipiendo mandamus quatinus fratres illes quibus baliuas et domos huiusmodi dicto durante decennio ut premittitur committere te continget attente sollicites/ et si fuerit necesse compellas/ ut eam portionem que de taxatione et responsionibus antedictis fuerit/ per te ipsis/ imposita/ et taxata singulis annis cum integritate persoluant ♦ Et ut aperte sciatur qualiter tu et fratres ipsi ordinationem nostram predictam in huiusmodi exonerationis/ ac taxationis et responsionum solutione seruabitis/ expresse mandamus/ ut uos de omni eo quod pro ipsis fuerit/ dicto durante decennio/ per te et singulos de fratribus antedictis annis singulis exolutum/ per instrumenta publica uel autenticas litteras nos et dietam sedem/ ac magistrum et conuentum predictos omnimode certificare/ anno quolibet nullatenus omittatis. ♦ Ceterum uniuersis fratribus donatis sororibus/ hominibus/ et uassallis prioratus eiusdem damus tenore presentium districtius in mandatis. ut omnes de prioratu ipso tibi cui subesse noscuntur in omnibus et singulis que ad officium tuum pertinent deuote pareant et intendant/ concessa tibi procedendi contra eos qui contradictores extiterint uel rebelles ad penas debitas secundum regulam ac statuta/ et laudabiles consuetudines hospitalis predicti plena auctoritate presentium facultate. ♦ Per hoc autem prefatis magistro et conuentui/non intendimus imposterum derogare. quin ad ipsos prefato finito decennio/ aut etiam te/ cedente uel decedente concedendi prioratum eundem uel alias ordinandi de ipso iuxta ipsius hospitalis laudabiles consuetudines et statuta libera potestas et facultas pertineat sicut prius. ita tamen quod illi qui infra dictum decennium te cedente uel decedente ut prefertur in regimine dicti prioratus fuerit subrogatus/ ea que restabunt pro tempore preterito uel futuro de taxatione/ et responsionibus predictis implenda implere et facere teneatur/ ♦ Uolumus insuper et expresse. mandamus ut si te prioratum ipsum dictosque fratres/ aut ipsorum aliquem baliuas et domos predictas/ uel aliquam earundem aut ipsorum mobilia et immobilia bona/ aut eorum aliquid tibi et eidem prioratui tuo/ quomodolibet subiectis/ pro taxationis et responsionum huiusmodi solutione obligare continget/ ea et ipsorum quodlibet ab eadem/ et quauis alia obligatione infra quinquenium proxime secuturum absolvere tenearis/ et totaliter liberare. ita quod eodem elapso quinquenio prioratus et baliue ac domus/ et bona predicta et ipsorum quodlibet a predicta et qualibet alia obligatione per omnia sint libera/ et etiam absoluta. ♦ Alioquin te eisdem prioratu cura/ gubernatione et administratione ipsius/ dictosque fratres et quemlibet eorum qui uidelicet mandatum nøstrum huiusmodi non curaueritis adimplere dictis domibus et baliuis/ et ipsarum qualibet extune apostolica auctoritate priuamus. ♦ Tenor autem dicte petitionis que predictorum supplicantium erat munita sigillis per omnia talis est.) Supplicant sanctitati uestre (deuoti filii uestri fratres ordinis hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani/ lingue Alamanie/ Anglie/ Francie/ Aluernie/ Prouincie/ Ispanie/ et Italie hic in curia existentes/ communiter et concorditer/ quod cum dictus ordo sit in pluribus et diuersis debitis obligatus/ de quorum debitorum obligatione comode exire non potest; ymmo per sanctitatem uestram ordinetur/ rectores/ et priores/ qui prioratus ipsius ordinis gubernent et regant/ ex auctoritate et concessione uestra per decem annos continuos et completos/ (domos) ac baliuas ipsorum prioratuum dicti ordinis concedant fratribus suis ad dictos decem annos/ et se obligent efficaciter mercatoribus quibus ipse ordo obligatus existit/ pro solutione dictorum debitorum/ et quantitatibus eis debitis donec ipsa totaliter fuerint persoluta/ quatenus de benignitate sedis apostolice/ et gratia speciali dignemini. eis quibus uolueritis de fratribus lingue cuiuslibet prioratus ad dictum tempus ipsos prioratus eiusdem ordinis concedere/ et eis licentiam et potestatem dare concedendi baliuas fratribus suis ad prefatum etiam tempus ad quod possint se obligare efficaciter dictis mercatoribus pro pecuniarum summis et quantitatibus eis debitis usque ad satisfactionem predictorum integram debitorum et quod ab hac uice inantea placeat sanctitati uestre quod potestas ordinandi et concedendi dictos prioratus ad magistrum et conuentum hospitalis predicti more solito et secundum bonas consuetudines et statuta eiusdem ordinis libere reuertantur. ♦ Et nos fratres Petrus de Ungula cancellarius et frater Leonardus de Tibertis uisitator citramontanus una cum infrascriptis fratribus eiusdem ordinis/ uidelicet fratre Richardo de Pauelino locum magistri tenente in prioratu Anglie/ et fratre Matheo eius socio pro lingua Anglie/ fratre Symone/ Rati preceptore Brie/ et sancti Manilii/ et fratre Petro de Mallio preceptore de Lauduno pro lingua Francie/ fratre Oddone de Menteatuto locum magistri tenente in prioratu Aluernie/ ac fratre Artaldo de sancto Romano preceptore Lugduniensi pro lingua Aluernie/ fratre Aymerico de Tourino preceptore Podii Suirani/ fratre Artaldo de Chauenouo preceptore Caturcensis/ fratre Bermundo Maurini preceptore de Salonio/ fratre Ghingone de Bello/ Castro preceptore Uiuariensi/ fratre Heliono de Uillanoua preceptore Manoasce/ et fratre Hugone Eustachii preceptore Aquenensi pro lingua Prouincie/ fratre Martino Petri de Ros castellano Emposte/ et fratre Garzia Bugia/ preceptore beate Marie de Laorta pro lingua Ispanie/ fratre Paulo de Mutina preceptore Erfordie/ et fratre Egidio de Passanant preceptore in Gethehem pro lingua Alemanie/ et etiam fratre Neapoleone de Tibertis preceptore Fauentie/ et fratre Theobaldino de Vignali preceptore Teruisii pro lingua Italie sigilla nostra huic supplicationi duximus appendenda/ ut predictis maiorem dignetur uestra sanctitas dare fidem. ♦ Scripta Auinione die. uicesima mensis iulii. anno domini mo.ccco decimoseptimo pontificatus nostri anno primo/) ♦ Datum Auinione. xii. kalendas augusti anno primo.

1 (pensamus-remediis)] etcetera ut in sexta proxima precedenti usque Aa. Alle udfyldninger er foretaget efter den bulle, der henvises til: Reg. Avin,7 f.587r.—583v.; den er stilet til tre Johanniterpriorer, hvad der nødvendiggør, at dens flertal overalt her er ændret til enkelttal.

8 (dicti-necessitatibus)] etcetera usque Aa.

16 (ex causis-prosequentes)] etcetera usque Aa.

1 (ac...diligentem)] etcetera usque Aa.

6 (cismarinis...relata)] etcetera usque Aa.

10 (auctoritate...hospitalis)] etcetera ut supra proxime usque Aa.

21 (et administratione...iuramento)] etcetera ut supra proxime usque Aa.

28 (ipsorum alicui)] mgl. Aa.

3 (seu... hospitalis) etcetera in predicta sexta superiori littera usque Aa.

17 i(n)stanti] istanti Aa.

22 (et...ipsius)] etcetera ut supra proxime usque Aa.

31 (bona)] mgl. Aa.

32 (ac...huiusmodi)] etcetera ut supra proxime usque Aa.

28 pertine(t)] pertine Aa.

(iurisdictionem...predictorum))] etcetera in eadem proxime superiori usque Aa.

18 (uolumus. . .est.)] etcetera ut in eadem proxime precedenti usque Aa.

24 (deuoti... primo)] etcetera in predicta sexta proxime precedenti/ usque Aa.

31 (domos)] mgl. Aa.

Til vor elskede søn Eberhard von Kistemburg, prior for prioratet i Danmark, Sverige og Norge under Johanniterhospitalet i Jerusalem, hilsen.

Når vi med årvågen opmærksomhed (tænker på de store farer, som vore elskede sønner stormesteren og brødrene i Johanniterhospitalet i Jerusalem til stadighed er udsatte for i landene hinsides havet under forsvaret for den katolske tro, og på de velgerninger, som de i fortiden har plejet at yde de fattige, opfyldes vi af kærlig bekymring for med de bedst mulige midler) at råde bod på samme hospital i dets nød.

I en ansøgning fra vore elskede sønner kansleren Petrus de Ungula og visitatoren Leonardus de Tibertis, som begge virker på denne side Alperne, og fra mange andre (stedfortrædere for nævnte stormester i forskellige lande på denne side havet og fra præceptorerne i samme hospitals priorater i England, Frankrig, Auvergne, Provence, Tyskland, Spanien og Italien ved det apostoliske sæde — hvilken ansøgning er forebragt os ikke blot skriftligt, men også mundtligt, og hvis ordlyd vi lader optage i dette brev, — udtales det, at fornævnte hospital stod og endnu står i stor og forskellig gæld til mange forskellige kreditorer, hvorom) samme hospitals kansler, visitator og andre stedfortrædere og fornævnte præceptorer har erkendt og bekræftet, at den var blevet stiftet til at dække hospitalets åbenlyse fornødenheder. De har klart og tydeligt (af legitime grunde over for os erklæret, at hospitalet ikke var i stand til at dække denne gæld eller kunde frigøres for den, med mindre det apostoliske sæde i sit vidtskuende fremsyn —, da man med hensyn til dette, som krævede hastig hjælp, ikke uden at risikere farlig forhaling kunde ty til nævnte hospitals stormester og konvent i landene på den anden side havet —, indsatte nogle af samme hospitals brødre til styrere og priorer i hospitalets priorater i landene på denne side havet, og disse så, når de havde styrelsen, tilsynet, ledelsen og den fulde og uindskrænkede administration af nævnte priorater og hospitalets brødre, som de enkelte styrere og priorer udsendte til de enkelte huse og områder, skulde foretage en rimelig fordeling og taksering af denne gæld mellem dem, som det er passende, og derefter fuldtud fyldestgøre de ovennævnte kreditorer.

Da vi derfor med hensyn til det forud anførte og andet hospitalet vedrørende med faderlig kærlighed er betænkt på dets fremgang og tarv, har vi angående ordinationen af rektorer og priorer haft omhyggelige forhandlinger og en nøje rådslagning med kansleren, visitatoren (og de andre fornævnte, som fremfører sagen, om hertil at indsætte personer fra samme hospital, som ragede op over andre ved deres hæderlighed og var tilstrækkelig egnede og kloge til på nyttig måde at udføre dette). Og da vi endelig efter disse forhandlinger og denne rådslagning fra troværdige folk har fået rosende vidnesbyrd om Din person og om adskillige andre, som skulde kunne indsættes til styrere og priorer i forskellige priorater (på denne side havet og var passende til sådanne opgaver ved troskab, klogskab og samvittighedsfuldhed), beskikker og indsætter vi efter at have taget alt det forudskikkede i rimelig betragtning efter vore brødres råd (med apostolisk myndighed Dig som prior i hospitalets priorat i Danmark, Sverige og Norge for de næstkommende ti år, og vi betror Dig i fuld udstrækning for ovennævnte tid styrelsen, tilsynet og ledelsen samt den fulde og uindskrænkede administration af dette priorat med dets rettigheder og tilliggender. Og endvidere giver vi Dig fri og uindskrænket bemyndigelse til, at Du skal kunne betro og overdrage samme hospitals ejendomme og huse i disse priorater i de fornævnte ti år til dertil egnede brødre af samme hospital, som Du finder passende, dog til hver af dem kun een ejendom og eet hus, og ikke flere, idet vi strengt forbyder stormesteren, både nu og i fremtiden, og nævnte hospitals konvent i de ti år) at driste sig til at fjerne Dig fra prioratet og fornævnte tilsyn, ledelse (og administration eller fjerne de brødre eller en enkelt af dem, til hvem Du, som angivet, betror eller også overdrager disse ejendomme og huse, fra ejendommene og husene eller noget enkelt sådant uden retfærdig, gyldig og åbenbar grund eller på nogen måde at afskære Dig fra udøvelsen af et sådant priorat eller fornævnte tilsyn, ledelse eller administration eller brødrene eller nogen af dem fra adgangen til sådanne ejendomme og huse eller et enkelt af dem, eller at hindre Dig eller dem eller nogen af dem i, at Du frit og uindskrænket kan udøve ledelse, tilsyn, styrelse og administration af samme priorat og nævnte brødre og hver enkelt af dem og forestå styrelsen af sådanne ejendomme og huse og deres rettigheder og tilbehør.

Denne bestemmelse gælder, uanset hvilkesomhelst herimod stridende bestemmelser og sædvaner i samme hospital, selv om de er bekræftede med ed), apostolisk stadfæstelse eller nogensomhelst anden bekræftelse (eller hvilkesomhelst privilegier og begunstigelser af nævnte sæde, som i hvilkensomhelst ordlyd og form er tilstået samme hospital, stormester og konventet under eet eller hver for sig, hvorved, når de ikke er udtrykt eller fuldstændigt optaget i dette brev, virkningen heraf kan hindres eller udsættes, og hvorom — og om hvis fulde ordlyd — der ord til andet skal finde særlig omtale sted i vort brev. Men eftersom fornævnte hospital står i gæld til vore elskede sønner Bardiernes og Peruzzi'ernes handelshuse i Firenze og forskellige andre kreditorer for store pengesummer, har kansleren, visitatoren og de andre forud omtalte, som har forelagt sagen i vor nærværelse ført en indgående forhandling om en fornuftig fordeling af denne gæld mellem hospitalets priorater på denne side havet, for at få den afbetalt på den letteste måde), og efter at denne fordeling er bleven foretaget, så godt og passende, som ske kunde, er Dit fornævnte priorat med henblik på fornuftig og ligelig aflastning af gælden blevet ansat til 100 mark godt og rent sølv, som skal anvendes til betaling af gælden, og det er vor vilje, at Du øjeblikkelig skal være bundet og forpligtet til at indbetale dette beløb til fornævnte selskaber og kreditorer.

Fremdeles har vi villet og bestemt, ligesom vi vil og også bestemmer, at Du skal være pligtig til hvert år at betale det sædvanlige beløb, som nævnte priorat årlig plejer at sende til nævnte hospitals skatkammer på den anden side havet, der for tiden beløber sig til en sum af 100 mark sølv, — indtil gælden til fornævnte selskaber og kreditorer er fuldt (og helt erlagt, og til at lægge værdien af de udgiftsposter, som Du for tiden har at yde de medlemmer af den tidligere tempelherreorden, som opholder sig i Dit nævnte priorat, efterhånden som de i tidens løb helt bortfalder eller aftager, til de indbetalinger, Du som anført er pligtig hvert år at sende til ovennævnte skatkammer, og, når samme gæld er fuldt betalt, hvert år at tilsende omtalte skatkammer fornævnte indbetalinger samt at bære de øvrige sædvanlige og skyldige byrder, der påhviler Dit priorat.

Og for at der kan stilles samme handelshuse og kreditorer sikkerhed herfor, giver vi Dig ved nærværende brev fuld og uindskrænket bemyndigelse til på samme priorats vegne at forpligte Dig og dets rørlige og urørlige gods i nutid og fremtid indtil de nævnte markbeløb, som efter fornævnte vurdering og indbetalinger erkendes med rimelighed at falde på Dig og prioratet over for de nævnte handelshuse og kreditorer under straffe, som er tilstrækkelige til det forudskikkede, indtil der er gjort dem fuld fyldest for fornævnte pengesummer, og til at afgive en lignende forpligtelse under samme straffe for de brødre, som Du betror sådanne ejendomme og huse, til betaling af sådan gæld, og tillige til at give afkald på den på det almindelige kirkemøde udstedte bestemmelse om de to dagsrejser og alle vor forgænger salig ihukommelse, pave Bonifacius 8.s bestemmelser, hvorved dommeres, delegaters og subdelegaters myndighed og jurisdiktion med hensyn til at stævne, undersøge og subdelegere indskrænkes ved brev fra nævnte sæde, samt afkald på alle andre apostoliske breve og bevillinger — både dem, I har opnået, og dem, I fremtidig måtte opnå — og på al støtte i den kanoniske og den borgerlige ret, og på aftale om dommere og værneting, om der for disse handelshuse og kreditorer skulde kunne opnås brev fra dette sæde, og på alle indsigelser, hvorved Du og nævnte brødre, i fællesskab eller hver for sig, fremtidig kunde dække Eder overfor handelshusene og kreditorerne. Vi giver Dig fremdeles bemyndigelse til, at Du og brødrene eller Dine og deres og hver enkelts på lovlig måde indsatte befuldmægtigede, i overværelse af handelshusene og kreditorerne eller sammes befuldmægtigede, som har tilstrækkeligt mandat hertil for dommeren for vort kammers sager kan anerkende, at Du, Dit priorat og nævnte brødre, ejendomme og huse af fornævnte grunde skylder fornævnte handelshuse og kreditorer de nævnte pengesummer, der, som det forudskikkes, er pålagt og ansat for Dig og Dit nævnte priorat, indtil de, som det forudskikkes, har fået fuld satisfaktion for de nævnte pengesummer. Ydermere giver vi Dig bemyndigelse til at underkaste Dig og fornævnte brødre i fællesskab eller hver for sig samme auditørs jurisdiktion, myndighed og domme, og til i særdeleshed og efter sikker viden at udstrække hans jurisdiktion til Eders personer, således at samme auditør i henhold til denne anerkendelse og underkastelse angående disse markbeløb skal kunne udøve enhver jurisdiktion over Eders personer, og hvis det er gavnligt, skal kunne forkynde bans-, suspensions- og interdiktsdomme.

Vi vil og indrømmer også, i overensstemmelse med hvad Du, Eberhard og kansleren og visitatoren og samme stormesters stedfortrædere og de andre ovenfor nævnte har begæret af os, at Du og nævnte brødre, hvis disse pengesummer, til hvis erlæggelse Du og nævnte brødre har forpligtet Eder overfor de nævnte handelshuse og kreditorer, ikke betales til de terminer, som med samtykke fra Dig og brødrene og de fornævnte handelshuse og kreditorer er fastsat dertil), da skal være pligtige til af det gods, som tilhører fornævnte priorat, ejendomme og huse, at erstatte samme handelshuse og kreditorer tab, udgifter og interesse, dog således at der absolut intet skal fradrages fra fornævnte ansættelse og indbetalinger under påskud af disse renter, udgifter og tab, da I, som ovenfor sagt, er pligtige at svare dem fuldtud, og at der ikke skal påhvile handelshusene og kreditorerne nogen nødvendighed for af hensyn til nogen som helst kanonisk og civilretlig bestemmelse og nogensomhelst bevilling fra samme sæde, hvorom der i vort brev skulde finde fuldstændig og tydelig omtale sted, og hvorved I og Eders efterfølgere på nogen måde skulde kunne dække Eder i dette anliggende at bevise, at gældsbeløbet er anvendt til samme hospitals tarv, men Eders tilståelse, optaget i de dokumenter, som er blevet eller måtte blive nedskrevet om ovennævnte gæld, skal for sig alene ubrydeligt anses for tilstrækkeligt, fuldgyldigt og virkningsfuldt bevis. (Og vi vil og pålægger Dig strengt efter Din lydighedspligt indstændigt at formane og om nødvendigt tvinge de brødre, Du, som anført, i disse ti år betror sådanne ejendomme og huse, til hvert år fuldtud at betale den andel, som af Dig er pålagt dem med hensyn til bemeldte ansættelse og indbetalinger, og som de er lignet til. Og for at det klart kan vides, hvorledes Du og brødrene overholder vor fornævnte anordning med hensyn til betaling af sådan afvikling, ansættelse og indbetalinger, pålægger vi Dig udtrykkeligt, at Du ikke må undlade hvert år i offentlige dokumenter eller autentiske breve at give os og nævnte sæde og fornævnte stormester og konvent fuld underretning om alt, hvad der i nævnte tiår bliver betalt for dem af Dig og hver enkelt af ovennævnte brødre. Samtlige brødre, indgivne, søstre, tjenere og vasaller under samme priorat giver vi i kraft af dette brev strengt påbud om, at alle fra prioratet fromt skal adlyde Dig og rette sig efter Dig, som de i eet og alt, der angår Dit embede, vides at være undergivne, idet vi ved dette brev giver Dig fuld bemyndigelse til over for de opsætsige og genstridige at skride til de straffe, som er forskyldt i henhold til fornævnte hospitals regel, statutter og prisværdige sædvaner. Herved er det dog ikke vor hensigt at gøre indgreb i stormesterens og konventets ret for fremtiden, men efter fornævnte tiårs forløb eller også, når Du drager bort eller afgår ved døden skal de som tidligere have fri myndighed og ret til i overensstemmelse med hospitalets prisværdige sædvaner og statutter at bortgive dette priorat eller på anden måde træffe bestemmelse derom, dog således at den, der inden de ti års forløb indsættes i Dit sted som styrer af nævnte priorat, hvis du, som anført, drager bort eller afgår ved døden, skal være pligtig at opfylde og gøre det, som står tilbage, for den forløbne tid eller den kommende tid, og som vil være at opfylde med hensyn til fornævnte ansættelse og indbetalinger.

Det er ydermere vor vilje og vort udtrykkelige påbud, at hvis det kommer til at forpligte Dig, prioratet og nævnte brødre eller en af dem, fornævnte ejendomme og huse eller et af dem —, eller deres rørlige og urørlige gods eller en del deraf —, som på nogen måde er underlagt Dig og samme Dit priorat til erlæggelse af de ansatte indbetalinger, skal Du være pligtig at fritage dem og hvert enkelt af dem for samme og enhver anden forpligtelse for de næstfølgende fem år og helt lade dem være fri derfor, således at prioratet og fornævnte ejendomme, huse og gods og hvert enkelt af dem først efter de fem års forløb skal være fuldstændig befriet og fritaget for denne og for enhver anden forpligtelse. I modsat fald fratager vi Dig fra da af med apostolisk myndighed samme priorat og tilsynet, ledelsen og bestyrelsen deraf, og de nævnte brødre og hver enkelt af dem, som ikke sørger for at opfylde dette vort påbud, fratager vi de nævnte huse og ejendomme — og hver enkelt af dem.

Ordlyden af nævnte ansøgning, som var bekræftet med de fornævnte ansøgeres segl, lyder som helhed således):

Eders hellighed bønfaldes af (Eders ydmyge sønner, brødre af St. Johanneshospitalets orden i Jerusalem af provinsen Tyskland, England, Frankrig, Auvergne, Provence, Spanien og Italien nærværende her i kurien i fællesskab og enighed. Da nævnte orden er bundet af megen forskellig gæld, fra hvilken gældsforpligtelse den ikke let kan frigøre sig, beder vi om, at det gennem Eders hellighed må blive bestemt, at lederne og priorerne, der styrer og leder ordenens priorater, med Eders myndighed og tilladelse i ti sammenhængende og samfulde år skal overdrage de (huse) og ejendomme, der tilhører nævnte ordens priorater, til deres brødre for det nævnte tiår og forpligte sig med retsvirkning til at svare de købmænd, som ordenen er i gæld til, nævnte gæld og de beløb, der skyldes dem, indtil de er fuldstændig betalt, for at I med det apostoliske sædes velvilje og af særlig nåde må værdiges at overdrage samme ordens priorater til dem, som I vil af hvert priorats brødre for det nævnte tidsrum og at give dem tilladelse og fuldmagt til at overdrage ejendommene til deres brødre ligeledes til den nævnte termin, til hvilken de med retlig virkning kan forpligte sig til at svare de nævnte købmænd de pengesummer og beløb, der skyldes dem, indtil den fuldstændige erlæggelse af fornævnte gæld. Vi beder om, at det herefter må behage Eders hellighed, at magten til at råde over og bortgive nævnte priorater skal vende tilbage til stormesteren og fornævnte hospitals konvent på den sædvanlige måde og i overensstemmelse med samme ordens gode sædvaner og bestemmelser. Og vi broder Petrus de Ungula, kansler, og broder Leonardus de Tibertis, visitator, på denne side af Alperne tilligemed nedenskrevne brødre af samme orden, nemlig broder Ricardus de Pavelino, stormesterens stedfortræder i prioratet England. og broder Matheus, hans fælle i prioratet England, broder Simon Rati, præceptor i Brie og St. Manilius, og broder Petrus de Mallio, præceptor af Laon, for provinsen Frankrig, broder Oddo de Menteatuto, stormesterens stedfortræder i prioratet Auvergne og broder Artaldus de sancto Romano, præceptor i Lyon for provinsen Auvergne, broder Aymericus af Torino, præceptor i Pexiora, broder Artaldus de Chavenovo, præceptor i Quercy, broder Bermundus Maurini, præceptor i Salonium, broder Ghingo de Bello Castro, præceptor i Vivier, broder Helionus de Villanova, præceptor i Manosque, og broder Hugo Eustachii, præceptor i Aix for provinsen Provence, broder Martinus Petri de Ros, kastellan i Amposte, og broder Garcia Bugia, præceptor i Vor Frue de La Horta for provinsen Spanien, broder Paulus de Modena, præceptor i Herford, og broder Aegidius de Passanant, præceptor i Gethehem for provinsen Tyskland, og også broder Neapoleon de Tibertis, præceptor i Faenza, og broder Theobaldinus de Vignaldi, præceptor i Treviso, for provinsen Italien, har ladet vore segl hænge under denne bønskrivelse, for at Eders Hellighed må værdiges at skænke det fornævnte større tiltro. Skrevet i Avignon den 20. juli i det herrens år 1317 i vort pontifikats 1. år). Givet i Avignon den 21. juli i (vort pontifikats) første år.