Tekst efter a:
In nomine domini ♦ Ericus dei gratia Danorum Slauorumque rex, omnibus I præsens scriptum uisuris seu audituris, notum esse uolumus et constare, quod nos et gener noster uir nobilis, dominus Henricus Magnopolensis, cum magnifico principe auunculo nostro carissimo, domino Waldemaro marchione Brande<n>burgensi, placitauimus in hunc modum. ♦ <1.> Nos et gener noster Magnopolensis predictus incusamus dominum Vertzlaum ducem Slauorum et Cassubiæ illustrem, quod nobis per eum et suos de municionibus et terris suis exeundo et redeundo post zonam inter nos nuperrime placitatam dampna sunt illata. ♦ Si hoc fassus fuerit dominus Vertzlaus restaurare tenetur; si uero negauerit absoluere se debet ut est iuris; et istud facere debet infra hinc et festum epiphanie proxime affuturum. ♦ Nec de cetero idem dux damna debet inferre nobis aut domino Magnopolensi. ♦ <2.> Quod si facere recusa<re>t, ipse dominus marchio sibi adiutorio nullatenus esse debet. ♦ Si etiam idem dux nobis aut domino Magnopolensi damna postquam sibi intimata fuerit hæc zona intulerit, similiter sibi auxilio esse non debet marchio supradictus. ♦ <3.> Si uero ipse dux dominum Magnopolensem e conuerso incusauerit, id ipsum facere debet sibi uel gquicumque ipsum ducem W. nomine nostro incusauerit ♦ Si dux eundem reconuenire uoluerit, eidem ex parte nostra ut iuris est tenebitur respondere. ♦ <4.> Debet eciam dominus marchio nos iuuare contra archiepiscopum Lundensem et contra dominum Ericum ducem Slesuicensem et omnes eorum adiutores.♦ <5.> Sed ex quo Christoferus dux frater noster non uult in zona placitata esse, ipsum marchio predictus iuuare non debet, nec iuuamen facere contra ipsum. ♦ <6.> Etiam placitatum est inter comitem Iohannem de Kyl ex una parte, et Gerhardum et Henekinum comites Holzatiæ ex altera, quod comes Iohannes de Kyl debet obtinere suæ uitæ temporibus, ciuitatem Kyl, cum aduocati<a> et uasallis, prout eorum comes Henekinus antequam <capt>iuatus fuit, dictæ apposuit ciuitati. ♦ <7.> Eadem uero ciuitas aduocatia et uasalli in eisdem debent homagium facere comiti Henekino, sic quod mortuo comite Iohanne de Kyl prædicto ad ipsum Henekinum et suos hæredes deuolui debent et sua perpetuo permanere. ♦ <8.> Quæcunque etiam bona comes Iohannes de Kyl con tulit in feudum in guerra præsenti, hoc stabit in ordinatione nostra et domini marchionis, qualiter hoc debet obseruari. ♦ <9.> Sed Otto Spliith miles centum marcarum Lubecensium redditus, quos habet, debet his non obstantibus obtinere. ♦ <10.> De ciuitate etiam Nienstad et aliis bonis, quæ habet prædictus <comes> Henekinus et quæ <in>petit comes Iohannes de Kyl, qualitercunque nos et dominus marchio ordinauerimus est <ob>seruandum ♦ <11.> Quicquid autem Gerhardus comes Holsatiæ in possessione habet, hoc debet integraliter obtinere. ♦ <12.> De illis quoque qui comitem Adolphum occiderunt, qualiter nos et marchio predictus ordinauerimus est tenendum. ♦ <13.> Superhis firmiter obseruandis, quelibet pars pro se cum duodecim militibus utrobique faciet cautionem ♦ <14.> Quicunque autem istorum <trium> comitum hæc placita seruare uel cautionem prædictam facere recusarit contra talem nos cum domino Magnopolensi et dominus marchio iuuare debemus quousque adimpleat memorata. ♦ <15.> Debet etiam dominus marchio, comitem Henekinum fratrem nostrum solutum dimittere, qui ducet sine pecunia relictam marchionis Iohannis dominam Catharinam <in uxorem>. ♦ Cui idem comes Henekinus secundum ordinationem nostram et domini marchionis dotalitium assignabit. ♦ <16.> Si uero nos, quod absit ante assignationem dotalitii decesserimus, tune dictus comes Henekinus secundum ordinationem ipsius marchionis et generi nostri domini Magnopolensis, dictæ dominæ Catharinæ ipsum dotalicium assignabit. ♦ Et hæc assignatio dotalitii debet fieriintra annum et diem, postquam sibi fuerit carnaliter copulata. ♦ <17.> Idem comes Henekimus debet dominos de Manesuelt <et> Verningrode solutos facere. ♦ Si uero non possit comitem de Verningrode solutum facere, extunc debet dare pro eo tantum pecuniæ, quantum auunculus noster dominus marchio et dux Saxoniæ dominus Rudolphus duxerint æquum esse, et hoc faciet in termino quem iidem marchio et dux duxerint statuendum. ♦ <18.> Pro qua quidem pecunia, ipse comes Henekinus et cum eo dominus. Magnopolensis Gerhardus comes Holsatiæ et domicellus Henekinus de Werle, cum uiginti militibus per ipsum comitem Henekinum statuendis debent promittere fide data. ♦ <19.> Omni bus uasallis hine et inde debent <re>conferri bona eorum et dimitti. ♦ Hæc quoque castra debent destrui et non reedificari, uidelicet Vorstenhagen, Arensberghe Kanowe, Strasym, Romelowe, Suanebecke, et nouum castrum luani de <R>edegestorpe militis in palude edificatum. ♦ De aliis uero castris in presenti guerra edificatis fieri debet, prout dictus dux Saxoniæ dixerit, quod est iuris. ♦ Quicunque hoc facere recusarit hunc utrobique sine adiutorio dimittemus. ♦ <20.> De castro Hidzackker ac aliis controuersiis inter ducem Luneborg<ensem> et ducem Saxoniæ predictum pendentibus dominus marchio et dominus Magnopolensis predicti placitare deb<en>t si possunt eos in amicitia concordare. ♦ Quod si facere non poterunt, extunc jus dicet dux Saxoniæ super eo cui iuri stabitur utrobique. ♦ <21.> Super damnis inter uasallos marchionis et ducis Luneburgensis factis, suos ex utraque parte milites deputauerunt in iure uel amicitia decidendis. ♦ Qui si discordauerint in iure eligere debent mediatorem. ♦ Quidquid ille dixerit quod iuris fuerit est seruandum. ♦ <22.> Uasallis in terra marchionis habentibus bona in terris domini Magnopolensis, quos ipse dominus Magnopolensis sub se habere noluerit, idem dominus Magnopolensis, debet soluere bona illa iuxta communem terræ emptionem. ♦ Consimile dominus marchio, uasallis domini Magnopolensis, bona in marchia habentibus, quos marchio sustinere noluerit, facere prorsus debet. ♦ <23.> Uasallis uero ducum Stetinensium Ottonis et Vertzlai, qui se in guerra præsenti ab eis diuerterunt, ad nos et ad nostros fautores, et ex nomine comitibus de Gutzekowe, debent reconferri bona sua et debita solui, prout in litteris zonæ exprimitur prius datis. ♦ <24.> Consimile debet fieri uasallis et adiutoribus marchionis et ex nomine Henyngo de Plaue militi. ♦ Quicunque ista non fecerit, hunc utrobique sine adiutorio dimittimus.♦ <25.> Ad tollendam omnem dissensionem inter uasallos domini marchionis et domini Magnopolensis*, siue sint super distinctionibus, debitis, damnis, bonis, depactationibus aut aliis quibuscunque statuerunt ipsi suos milites utrobique, qui uenire debent <T>emplin dominica ante festum Nicolai proxima, et continuare ibidem per biduum et per dies duos sequentes in Ly<ch>en, ubi ipsos reformabunt in amicitia uel iure. ♦ <26.> Quidquid etiam <dominus> marchio domino Magnopolensi tenetur in debitis, de hoc partem suam quam pro principe Ruyanorum promisit defalcabit. ♦ De residuo autem marchio ordinabit, quod dominus Magnopolensis stet contentus, ceterosque comprormwissores principis Ruyanorum marchio monebit ut iuris est. ♦ <27.> Qui si non satisfecerint, tunc idem dominus Magnopolensis domino marchioni faciet quod est iuris. ♦ <28.> Super ducentorum talentorum Brandenburgensium redditibus, quos dominus Magnopolensis a marchione in feudo habuit, commissum est utrobique ordinationi domini Droysikonis et <R>edekindi de Rede<re> ♦ Quidgquid super eo iustum esse dixerint, in hoc contenti erunt utrobique. ♦ <29.> Contulit insuper dominus marchio domino Magnopolensi terram Stargardiæ cum omni iure quo eam a marchione <Iohanne> et suis progenitoribus habuit possidendam. ♦ <30.> Dictus quoque dominus Magnopolensis castrum <E>ldeneburg presentare debet domino marchioni et castrum Vredenhagen cum uasallis et terris attinentibus et ipsos castellanos <illorum> castrorum et uasallos terrarum homagium iussit facere marchio, ita quod si marchio predictus sine herede filio decesserit, ipsa castra <E>ldeneborg et Vredenhagen cum uasallis et terris attinentibus ad ipsum dominum Magnopolensem et suos hæredes debent deuolui et eorum iusta bona perpetuo permanere. ♦ <31.> Quidquid Reymarus de Malin miles et sui patrui in uilla Lubetz habent, marchio debet ipsis persoluere, prout Droyseko et Georgius Hasenkop milites dixerint persoluendum. ♦ <32.> Illi quoque de Plesse situm molendini super <E>ldenam et alia sua bona ibidem absque omni impedimento possidere debent cum eo iure quo ipsa ante ædificationem castri <E>ldeneburg habuerunt, nec ibidem aliquis alteri facere debet iniuriam utrobique, ♦ <33.> Nos etiam et dominus Magnopolensis predictus propter aliquem non debemus ipsius domini marchionis fieri inimici, nec ipse e conuerso noster erit propter aliquem inimicus ♦ <34.> In hanc zonam pro nostra parte recepimus dominos infrascriptos, ducem uidelicet Luneburgensem, Rodolfum et Eri cum duce<s> Saxoniæ, Hauelbergensem Zuerinensem et Razeburgensem episcopos, Ottonem comitem de Hoya Gerhardum <comitem Holtzatie>, Henekinum de Werle, Nicolaum et Bernardum comites de Gutz<k>owæ et omnes nostros alios adiutores. ♦ <35.> Hi omnes et eorum singuli debent omnes distinctiones suas iustas et limites obtinere. ♦ Quicumque præmissorum nostrorum adiutorum hanc zonam et alias inter nos placitat<a>s obseruare noluerint, talibus auxiliari nolumus utrobique. ♦ <36.> Super premissis omnibus et singulis adimplendis et firmiter obseruandis gener noster dominus Henricus Magnopolensis pro nobis et pro se ipso tantummodo ciuitates Woldegge Lychen et Wesenberge cum castro et omnibus eorum attinentiis domino marchioni titulo pignoris obligauit. ♦ Quas munitiones dictus dominus Magnopolensis suis militibus uidelicet Alberto de De<w>itz, Wedegoni de Plote et Bussoni de Dola presentauit, ita uidelicet quod si nos aut dominus Magnopolensis aliquid contra zonam inter nos et dominum marchionem placitatam fecerimus, et illud <infra> duos menses proximos, postquam requisiti fuerimus, non fecerimus retractari, extunc predicti milites munitiones huiusmodi cum suis attinentiis ipsi domino marchioni debebunt statim <presentare> dum fuerint requisit<i>. ♦ Quas tunc ipse dominus marchio et sui hæredes tanquam iusta sua bona perpetuo possidebunt. ♦ <37.> Super quo dicti tres milites cum septem suis amicis data fide promiserunt prout in eorum litteris super hoc datis exprimitur euidentius. ♦ <38.> Hos uero tres milites a municionibus predictis non debet dominus Magnopolensis quamdiu uixerint amouere. ♦ Si uero dictorum trium aliquis decesserit, tunc quemcunque dominus marchio de consiliariis domini Magnopolensis elegerit, hunc in locum defuncti cum eadem autoritate, quam defunctus habuit statuemus, quando nos aut dominus Magnopolensis fuerimus requisiti ♦ <39.> Et econtra dominus marchio pro se ipso solo castrum <E>ldeneborg et Vredenhagen et Meyenborg ciuitatem cum castro cum suis attinentiis nobis et domino Magnopolensi etiam titulo pignoris obligauit. ♦ <40.> Quas munitiones dictus dominus marchio Droysekoni <R>edekino de <Redere> et Iohanni de Crochge<re> suis militibus pre sentauit similiter eisdem modis et conditionibus sicut dominus Magnopolensis suas munitiones predictas dictis suis militibus presentauit. ♦ <41.> Ad maiorem autem certitudinem et cautelam dominus Rudolphus dux Saxoniæ predictus pro nobis <ex nostra> parte data fide promis<i>t, ita uidelicet quod quicunque nostrum hanc zonam, uiolauerit, erusdem dominus dux debet fieri inimicus. ♦ <42.> Preterea nos et una nobiscum dominus Magnopolensis, dominus dux Lunenhburgensis, Henricus comes Suerinensis Gerhardus comes Holszatiæ, Henekinus domicellus de Werle, necnon uiginti milites nostri infrascripti: Bosso de Dolla, Albertus Dewitz, Vedekinus de Plote, Henricus Vilitz, Henricus Soneke, Ulricus de Ylefelde, Henricus de Heydebrake, Duserus, Villekindus de Dolla <Nicolaus> Manduuell, Zabellus de Helpede, Iohannes Rosendal, Georgius Hasenkop, Wipertus <L>utzow, Reymarus de Malin, Conradus de Cremun, Reymarus de Wedele, Reymarus de Plesse, Bernardus et Henricus Moltzan promiserunt fide data. ♦ <43.> Dux quoque Lunenburgens<i>s decem milites Henricus comes Suerinensis quinque milites, Henekinus domicellus de Werle decem milites, Nicolaus et Bernardus comites de Gutzicowe quinque milites singuli pro se statuerunt fideiussores domino marchioni. ♦ Et ipse marchio eisdem e conuerso singulis totidem milites pro se statuit fidetussores. ♦ Per has quoque litteras aliis nostris litteris inter nos hine et inde datis nolumus in aliquo derogari. ♦ <44.> In premissorum testimonium sigilla nostra uidelicet et dominorum Henrici Magnopolensis, Rudolfi ducis Saxoniæ, Ottonis ducis Lunenburgensis, Henrici comitis Suerinensis, Gerhardi comitis Holszatiæ et Henekini domicelli de Werle nostrorum compromissorum presentibus sunt appensa. ♦ Datum Templin anno domini m ccc decimo septimo in festo beatæ Catharinæ.
5 Brande(n)burgensi] Brandeb. a.
13 recusa(re)t] foreslaar Mekl. UB.; recusarit a; recusat b.
14 idem] mgl. b.
17 uel] a; et b.
18 W=Wertzlaum,
22 in.....esse] a zona placitata b.
26 debet.....Kyl)] mgl. b.
aduocati(a) aduocatis a.
27 (capt)iuatus] Mekl. UB.; appriuatus a, b.
2 Spliith] Spliit b.
5 comes] mgl. a,b.
(in)petit] petit a,b.
6 (ob)seruandum)] b; seruandum a.
7 Holsatiæ] Holzatie b.
11 istorum(trium)] istorum tum a,b.
16 (in uxorem)] mgl. a, b; foreslaaet af Mekl UB.
18 tunc] tum a.
23 (et)] de a, b;
den herre aff Mansfeld oc Wernigerode Hvitfeld.
26 dominus Rudolphus] dominus mgl. b.
28 dominus] b. dux a.
1 (re)conferri] conferri a,b.
3 Strasym] Strasvin b.
4 (R)e-)] Be-a,b.
6 recusarit] recusauit b; recusau(er)it Mekl. UB.
7 Hidzackker] Hidtz- b,
8 Luneborg(ensem)] Luneborg a,b.
9 deb(en)t] foreslaar Mekl. UB.; debebant a, debuerit b.
13 deputauerunt] deputauerint b,
14 iure)] uoce b.
20 Ottonis] Otthonis &.
26 dissensionem] offensionem et defensionem b;
all ydermeere misforstand Hvitfeld.
27 *] et siue a.
28 depactationibus] depart- b.
29 <T>emplin] Remplin a, b.
1 Ly(ch)en] Lyben a,b.
2 <dominus>] dux a
6 tunc] hiuc b.
9 Droysikonis] Troy- b.
10 <R>edekindi] Bedekindi de Reder a, b.
12 (Iohanne)] cf. nr. 513.
14 (E)ldeneburg] Old- a.
15 (illorum)] foreslaar Mekl. UB., IX a, b;
predictorum nr. 513...
16 marchio] Mekl. UB. antager, at der derefter mangler: ipsi domino Magnopolensi; cf. nr. 513.
17 (E)ldeneborg] Old- a.
20 Malin] Malm b.
21 Droyseko] Tr-&å.
22 Illi] Filii b;
de aff Plesz Hvitfeld.
molendini] molendinum b.
23 (E)ldenam] Old- a.
24 (E)ldeneburg] Old- a.
29 Rodolfum] Rudolphum b.
1 duce(s)] ducem a.
2 (comitem Holtzatie)] b;
Adolphum a, Hvitfeld.
3 Gutz(k)ouæ] Gutzouæ a.
4 Hi.....obtinere] mgl. b, men gengivet hos Hvitfeld.
6 placitat(a)s] placitatos a.
10 Wesenberge] Wesenberghe b.
12 De(w)itz] Deritz a.
15 (infra)] cf. nr. 513; inter a; intra b.
17 (presentare)] mgl. a.
18 requisit(i)] requisita a,
21 a] mgl. b.
25 statuemus) statuimus b;
aut] et b.
27 (E)ldeneborg] Old- a.
30 (R)edekino de (Redere)] Dedekino de Cedem a; Dedekino de Reden b; Cedenitz Hvitfeld.
Croghe(re)]Croghem a, b.
4 (ex nostra)] .... a; mgl.b.
promis(i)t] promiserit a.
5 nostrum)] nostram b.
10 Vilitz] Lisch=Dargatz;
Henrich Vilitz/ Henseke Doserode, Willicken de Dola Hvitfeld;
Duserus=Henricus de Wodensweghe Lisch.
11 (Nicolaus)] mgl. a, b; Niclas Hvitfeld.
12 (L)utzow] retter Mekl. UB.; Butzow a; Bützow b;
14-15 Lunenburgens(i)s] Lunenburgenses a.
24 Templin] Templini b.
I Herrens navn. Vi Erik, af Guds nåde de Danskes og Venders konge, vil, at det skal være kendt og vitterligt for alle, der får dette brev at se eller hører det læse, at vi og vor måg, den ædle mand, herr Henrik af Meklenborg, har sluttet forlig med den stormægtige fyrste, vor højtelskede onkel, herr Valdemar, markgreve af Brandenburg, på følgende måde. <1> Vi og vor fornævnte måg, herren af Meklenborg, anklager herr Vartislav, den berømmelige hertug af Venden og Kassubien for, at der er tilføjet os tab af ham og hans folk, der drog ud af og ind i hans borge og lande efter den sone, der nylig blev sluttet mellem os. Hvis hertug Vartislav indrømmer dette, er han pligtig at erstatte det; men hvis han nægter, skal han rense sig som retten bestemmer, og det skal han gøre i tiden fra nu af og indtil førstkommende Helligtrekongers dag, og den samme hertug skal ikke i fremtiden påføre os eller fyrsten af Meklenborg tab. <2> Men hvis han afslår at gøre det, skal den herre markgreven ikke yde ham hjælp. Men hvis den samme hertug ligeledes påfører os eller herren af Meklenborg tab, efter at denne sone er ham meddelt, skal fornævnte markgreve på samme måde ikke yde ham hjælp. <3> Men hvis omvendt denne hertug anklager fyrsten af Meklenborg, skal han gøre (selve) dette overfor ham; og enhversomhelst, der anklager denne hertug Vartislav i vort navn, er forpligtet til, hvis hertugen tager til genmæle, at svare den samme for vor part, som retten bestemmer. <4> Den herre markgreven skal også hjælpe os imod ærkebispen af Lund og imod hertug Erik af Slesvig og alle deres tilhængere. <5> Men da vor broder hertug Kristoffer ikke vil være med i den sone, som vi har afsluttet, skal den fornævnte markgreve ikke hjælpe ham, men heller ikke yde hjælp imod ham. <6> Der er også blevet sluttet forlig imellem grev Johan af Kiel på den ene side og greverne Gerhard og Henneke af Kiel på den anden side, at grev Johan af Kiel skal holde staden Kiel i sine levedage med fogedi og vasaller, som deres greve Johan, før han blev taget til fange, lod tillægge nævnte stad. <7> Men den samme stad, fogediet og vasallerne i samme skal aflægge mandsed til grev Henneke (Johan), således at når fornævnte grev Johan af Kiel er afgået ved døden, bør de overgå til denne Henneke (Johan) og hans arvinger og evindeligt forblive deres. <8> Også skal der træffes bestemmelser om alt det jordegods, som grev Johan af Kiel i den nuværende krig bortforlenede, af os og den herre markgreven, hvorledes der skal iagttages herom. <9> Men ridder Otto Spliet skal beholde den indtægt på 100 mark lybsk, som han har, idet dette ikke er til hinder derfor. <10> Om staden Neustadt og om andet jordegods, som fornævnte grev Johan har, og som grev Johan af Kiel gør krav på, skal der ligeledes iagttages, hvorledes vi og den herre markgreven måtte bestemme. <11> Og det, som grev Gerhard af Holsten har i sin besiddelse, skal han beholde ubeskåret. <12> Fremdeles om dem, som dræbte grev Adolf, skal der holdes, således som vi og fornævnte markgreve bestemmer. <13> Til den urokkelige overholdelse af dette skal hver part for sig stille sikkerhed med tolv riddere på begge sider. <14> Men hvilken som helst af disse (tre) grever, der nægter at holde disse beslutninger eller at stille fornævnte sikkerhed, mod en sådan skal vi og den herre markgreven sammen med herren af Meklenborg yde hjælp, indtil han opfylder det nævnte. <15> Fremdeles skal den herre markgreven lade vor broder grev Henneke løs. Han skal uden penge ægte enken efter markgreve Johan fru Katarina, hvem den samme grev Henneke efter vor og herr markgrevens bestemmelse skal anvise en medgift. <16> Men hvis vi før anvisningen af medgiften skulde dø, hvad Gud forbyde, så skal nævnte grev Henneke (Johan) efter markgrevens og vor måg, fyrsten af Meklenborgs, bestemmelse anvise nævnte fru Katarina denne medgift; og denne anvisning af medgiften skal ske inden år og dag, efter at hun er blevet legemligt forenet med ham. <17> Samme grev Henneke (Johan) skal lade herrerne af Mansfeld og Wernigerode løs. Men hvis han ikke skulde kunne løse greven af Wernigerode, da skal han for ham give så mange penge, som vor onkel, herr markgreven, og hertug Rudolf af Sachsen måtte anse for billigt, og han skal gøre det til den tid, som de samme, markgreven og hertugen, måtte bestemme. <18> Men for disse penge skal grev Johan og med ham hertugen af Meklenborg, grev Gerhard af Holsten og junker Johan af Werle med tyve riddere, der skal udnævnes af denne grev Johan, love på deres gode tro. <19> Til alle vasaller på begge sider skal deres jordegods tilbagegives og overlades. Også skal disse borge nedrives og ikke genopbygges, nemlig Fürstenhagen, Arnsberg, Kanow, Strasen, Ramelow, Schwanbeck og den ny borg, som Iwan von Restorf har bygget i mosen. Men om de andre borge, der er blevet bygget i den nuværende krig, skal der ske, sådan som den nævnte hertug af Sachsen siger, at det er ret. Enhversomhelst, der nægter at gøre dette, ham vil vi på begge sider lade uden hjælp. <20> Om borgen Hitzacker og de andre stridigheder mellem hertugen af Lüneburg og fornævnte hertug af Sachsen skal de fornævnte, den herre markgreven og herren af Meklenborg, forhandle om at forene dem mindeligt, hvis det er muligt; men hvis de ikke kan gøre det, skal hertugen af Sachsen afsige dom herom, og ved denne dom skal begge parter blive stående. <21> Vedrørende de tab, der er sket mellem markgrevens og hertugen af Lüneburgs vasaller, har de på begge sider udpeget deres riddere til at træffe en afgørelse ved rettens hjælp eller i mindelighed; men hvis de er uenige om dommen, skal de vælge en opmand, og det, som han siger er ret, skal holdes. <22> De vasaller i markgrevens land, der har jordegods i herren af Meklenborgs lande, og som herren af Meklenborg ikke ønsker at have under sig, skal samme fyrste af Meklenborg betale for dette jordegods efter landets almindelige pris. Aldeles det samme skal den herre markgreven gøre overfor de af herren af Meklenborgs vasaller, der har jordegods i markgrevskabet, og som markgreven ikke ønsker at understøtte. <23> Men til hertugerne Otto og Vartislav af Stettins vasaller, som i den nuværende krig er gået over fra dem til os og til vore tilhængere og ved navns nævnelse greverne af Gützkow, skal deres jordegods tilbagegives, og gælden betales, således som der står i det tidligere udstedte sonebrev. <24> Aldeles det samme skal ske med hensyn til markgrevens vasaller og hjælpere og ved navns nævnelse ridder Henning von Plau. Hvemsomhelst der ikke skulde gøre dette, vil vi på begge sider lade uden hjælp. <25> For at fjerne enhver strid mellem den herre markgreven og herren af Meklenborgs vasaller, hvad enten det er om grænser, tab, gæld, jordegods, aftaler eller om nogetsomhelst andet, har de på begge sider udpeget deres riddere, som bør komme til Templin førstkommende søndag før St. Nikolai dag og blive der i to dage og i de to følgende dage i Lychen, hvor de skal omstemme dem mindeligt eller ved rettens hjælp. <26> Og af den gæld, som den herre markgreven har til fyrsten af Meklenborg, skal han afkorte den del, som han har lovet for fyrsten af Rygen; men hvad resten angår, skal markgreven ordne det, så at fyrsten af Meklenborg kan være tilfreds og markgreven vil påminde fyrsten af Rygens øvrige forlovere, således som det er ret. <27> Og hvis de ikke fyldestgør det, så skal samme herre af Meklenborg yde herr markgreven, hvad retten kræver. <28> Med hensyn til den indtægt på 200 talenter brandenburgske penge, som herren af Meklenborg har i forlening af markgreven, er det fra begge sider overladt til herr Droiseke og Redeke von Rederns bestemmelse, og hvad de siger at være retfærdigt med hensyn dertil, det vil de på begge sider stille sig tilfreds med. <29> Ydermere har den herre markgreven overdraget herren af Meklenborg landet Stargard med al ret, som han fik det til besiddelse af markgrev (Johan) og hans forfædre. <30> Den nævnte herre af Meklenborg skal også overdrage den herre markgreven borgen Eldenburg og borgen Wredenhagen med vasaller og tilliggende lande, og markgreven skal lade disse borges slotshøvedsmænd aflægge mandsed, således, at hvis fornævnte markgreve skulde dø uden en søn til arving, så skal disse borge Eldenburg og Wredenhagen med vasaller og tilliggende lande overgå til herren af Meklenborg og hans arvinger og forblive deres rette gods evindelig. <31> Det, som ridder Reimar von Mallin og hans onkler ejer i landsbyen Lübz, skal markgreven betale dem for, således som ridderne Droiseke og Georg Hasenkopf siger, at der skal betales. <32> Også skal de af Plessen beholde den mølle, der ligger ved Elde og deres øvrige gods sammesteds uden enhver hindring og med den ret, som de besad det med før bygningen af borgen Eldenburg, og ingen skal tilføje den anden nogen uret på begge sider. <33> Heller ikke skal vi og fornævnte herre af Meklenborg blive den herre markgrevens fjender for nogen andens skyld, og han omvendt heller ikke vor fjende for nogen andens skyld. <34> I denne sone indbefatter vi på vor side nedenfor skrevne herrer, nemlig hertugen af Lüneburg, hertugerne Rudolf og Erik af Sachsen, bisperne af Havelberg, Schwerin og Ratzeburg, grev Otto af Hoya, grev Gerhard af Holsten, (fyrst) Henneke af Werle, greverne Nicolaus og Bernhard af Gützkow og alle vore fornævnte hjælpere. <35> Alle disse og hver enkelt af dem skal beholde deres besiddelser og retfærdige grænser, men alle de af vore fornævnte hjælpere, der ikke vil overholde denne sone, og de andre, der er besluttet imellem os, dem vil vi ikke hjælpe på nogen af siderne. <36> Med hensyn til opfyldelsen og den urokkelige overholdelse af alt det fornævnte, alt og hver enkelt ting deraf, har vor måg, herr Henrik af Meklenborg alene, for os og sig selv pantsat den herre markgreven stæderne Woldeck, Lychen og Wesenberg med borgen og alle deres tilliggender; og disse borge skal den nævnte herre af Meklenborg overgive til sine riddere, nemlig Albrecht von Dewitz, Wedekin von Platen, og Busso von der Dollen, således at hvis vi eller herren af Meklenborg skulde gøre noget imod den sone, der er sluttet imellem os og den herre markgreven, og vi ikke har ladet det gøre om inden de to nærmest følgende måneder, efter at vi er blevet opfordret dertil, da skal de fornævnte riddere straks overgive disse borge med deres tilliggende til den herre markgreven, når de bliver opfordret dertil, og den herre markgreven og hans arvinger skal da beholde den som sit rette gods evindelig. <37> Herpå har de nævnte tre riddere sammen med syv af deres venner givet deres endelige løfte, således som det tydeligt står i deres herom udstedte brev. <38> Men disse tre riddere skal herren af Meklenborg ikke fjerne fra de fornævnte borge, sålænge som de lever. Men hvis en af de nævnte tre skulde dø, da skal den herre markgreven vælge hvem han vil af herren af Meklenborgs råder, og ham skal vi indsætte i den dødes sted med samme myndighed, som den afdøde havde, når vi eller herren af Meklenborg bliver opfordret dertil. <39> Og på den anden side har den herre markgreven for sig alene også til os og herren af Meklenborg pantsat borgen Eldenburg og Wredenhagen og Meyenburg, staden og borgen med dens tilliggender. <40> Og disse borge har den nævnte herre markgreve ligeledes på samme vilkår og betingelser overdraget til sine riddere Droiseke, Redeke von Redern og Johan von Kröcher, som fyrsten af Meklenborg overdrog sine fornævnte borge til sine nævnte riddere. <41> Og til større vished og forvaring har fornævnte herre, hertug Rudolf af Sachsen, for os på vore vegne afgivet sit endelige løfte, at hvemsomhelst af os, der bryder denne sone, hans fjende skal den herre hertugen være. <42> Desuden har vi og sammen med os herren af Meklenborg, den herre hertugen af Lüneburg, grev Henrik af Schwerin, grev Gerhard af Holsten, junker Johan af Werle og vore tyve nedenfor skrevne riddere: Busso von der Dollen, Albrecht Dewitz, Wedekin v. Platen, Henrik Vilist, Henrik Söneke, Ulrich von Ilenfeld, Henrik von Heidebrek, Duser, Villekind von Dollen, Nicolaus Manteuffel, Sabel von Helpte, Johan Rosendal, Georg Hasenkopf, Wichbert von Lützow, Reimar von Mallin, Konrad von Kramon, Reimar von Wedel, Reimar von Plessen, Bernhard og Henrik von Maltzan givet vort endelige løfte. <43> Fremdeles stiller hertugen af Lüneburg for sit vedkommende ti riddere som kautionister for markgreven, grev Henrik af Schwerin fem riddere, junker Henneke af Werle ti riddere, greverne Nicolaus og Bernhard von Gützkow fem riddere hver især; og markgreven stiller omvendt hver især af de samme lige så mange riddere som kautionister. Vi vil fremdeles, at der ikke ved dette brev skal foregribes noget i vore andre breve, der er givet os imellem på begge sider.
<44> Til vidnesbyrd om det fornævnte er vort segl og segl tilhørende vore forlovere nemlig de herrer Henrik af Meklenborg, hertug Rudolf af Sachsen, hertug Otto af Lüneburg, grev Henrik af Schwerin, grev Gerhard af Holsten og junker Henneke af Werle, hængt under dette brev. Givet i Templin i det Herrens år 1317 St. Katrines dag.