forrige næste

In nomine domini amen. ♦ Anno domini m ccc xxo sexto. sabbato proximo ante diem sanctorum martirum Primi et Feliciani. conuenientibus Vibergis regni melioribus una cum popularibus ad electionem noui regis. placita tum fuit et concorditer ordinatum. ♦ <1> In primis. quod archiepiscopus et episcopi ac ecclesiastice persone. iuribus. iurisdictionibus. ac libertatibus suis. bonorum suorum et familie. gaudere debeant libere. prout ex antiquo. liberius consueuerunt ♦ <2> Item. quod decime ecclesiarum. per regem seu aliquem alium non petantur nec recipiantur. nec archiepiscopus siue aliquis alius facultatem habeat/ ipsas decimas alienandi. ♦ <3> Item. clerici et ecclesiastice persone. ad placitum seculare. uel coram iudice seculari non citentur uel trahantur nec tallientur. nec contra eos. littere regie quacumque ex causa impetrentur. sed quicumque contra eos agere habeat. coram iudice suo ecclesiastico in foro ecclesie agere teneatur ♦ <4> Item. nullus extraneus. ignote lingue uel imperfecte etatis. ad aliquam ecclesiam presentetur. et rex. aliquem clericum ad nullam ecclesiam presentet nisi in ea. merum ius patronatus habuerat ab antiquo ♦ <5> Item. nullus episcopus seu ecclesiastica persona capiatur. exulet. uel bonis suis priuetur. nisi ad mandatum summi pontificis specialiter si fuerit episcopus. set si inferior ecclesiastica persona quecumque. ad mandatum sui ordinarii iudicis spiritualis. dummodo coram eo canonice conuincatur. ♦ <6> Item a sacerdotibus parrochialibus. de terris suis. curie sue adiacentibus. nullum seruicium regium exigatur ♦ <7> Item. non grauentur claustra seu clerus. per equos et canes regis pascendos ♦ <8> Item. quod castrum in terra Borendholm. cum aliis bonis archiepiscopalibus. ad ecclesiam Lundensem redeant quantum in eo est rex. pro posse suo laboret fideliter et procuret. ♦ <9> Item. omnes milites et armigeri. de propria sua familia emendam trium marcharum uel nouem. secundum consuetudinem cuiuslibet terre. in quocumque placito seculari conuincantur libere percipiant. et ultra. si ad hoc exstiterint priuilegiati et frithkøp pro homicidio prout homines regis in Syalandia utuntur ♦ <10> Item homines regis. non cogantur ire in expedicionem uel edictum. extra limites et confinia regni/ nisi ipsorum habita super hoc uoluntate et consensu et quandocumque in edictum regis infra regnum siue extra. bellandi causa iuerint. rex ipsis necessaria ordinabit. et si capti fuerint. ipsos liberabit. et expedite redimat. saltem infra annum et pro deperditis satisfaciat. antequam secum secundario ire iubeantur in excercitum uel edictum. libertatibus suis pristinis. eciam si non iuerint. conseruatis. ♦ <11> Item. nullus cogatur. in castris regis manere propriis sumptibus et expensis ♦ <12> Item. rex. guerras contra aliquem inchoare non debeat. nisi prelatorum et pociorum regni consilio et consensu. ♦ <13> Item. omnia castra regalia. in Scania et Hallandia. exceptis Helsingborgh. Skanør. et Falkinbergh funditus destruentur. et de cetero nullatenus reedificentur. ♦ <14> Item. pro morte regis Erici interfecti incausatis qui eius morti presencialiter facto uel opere non interfuerunt. et qui non sunt legittime conuicti. ceterisque expulsis. et eorum heredibus. ac quibuscumque aliis. bonis suis iniuste priuatis. bona sua ueluti inuenta fuerint. libere restituantur. ♦ <15> Item. quicumque captiuitates siue dampna. aut debita ex parte corone Daciane incurrerant. ad quorum solucionem seu liberacionem corona regni obligatur. rex qui pro tempore fuerit. eos indempnes reddere teneatur. ♦ <16> Item. quod burgenses et mercatores. libere utantur suis mercaturis. absque aliquibus grauaminibus ac nouis theoloniis imponendis et absque quacumque quota mercimoniorum suorum. ducant extra regnum que uendenda habuerint uel emenda. nisi ex racionabili causa et urgente necessitate. rex de communi consensu meliorum regni. super aliquibus non educendis. inhibicionem duxerit faciendam. ♦ <17> Item. omnia et singula noua grauamina seu theolonia. contra leges iniuste introducta. et precipue theolonium in Aruus et Kalendburgh. uidelicet. tercia pars nauli. reuocentur et penitus anichilentur. nec per aduocatos de cetero exigantur. ♦ <18> Item. rex et sui officiales. si qua mutua a mercatoribus receperint. eisdem satisfaciant. ♦ <19> Item. bondones. et alii regni incole. non grauentur per aduocatos regis. contra iura terre. nec tallientur indebite sine misericordia. sicut hucusque noscitur esse factum. ♦ <20> Item. bondones. non cogantur expensas regis ducere extra limites sui hæræth. ♦ <21> Item. ad quindenam. ante festum beati Iohannis baptiste. perlamentum in Nyburgh. annis singulis celebretur. ♦ <22> Item. rex omnino seruet leges regis Waldemari. et si quis in eis inueniatur defectus. per discretos et meliores regni in perlamento suppleatur ♦ <23> Item. nullus citetur ad placitum regis iusticiarium immediate. set primo ad placitum sui hæræth. et si inde citatus fuerit ad placitum generale. et si ibi stare iuri noluerit. coram rege citando uel appellando. examinetur causa sua ibidem coram rege uel suis iusticiariis. ubi si non habuerit iusticiam. prouocetur ad perlamentum generale. ♦ <24> Item. nullus capi debeat nec ad mortem dampnari uel bonis priuari. nisi prius iuste et secure uocatus. publice incausatus et legittime conuictus fuerit. prout exigunt leges terre ♦ Si uero rex. propter suam potenciam et extollenciam. huiusmodi mandatum transgrediens. aliquem non conuictum fecerit captiuari. illi qui tali eius mandato obedierint. et aliquem non conuictum captiuauerint. eo facto. pace sua sint priuati. nisi quis. manifesto facinore propter quod uita uel membris iuste carere debeat. fuerit deprehensus ♦ <25> Item. quicumque aduocatus uel alius. naufragium passos spoliauerit. uel eos impediuerit. ne homines conductiue obtineant pro bonis suis de naufragio recuperandis. et de hoc legittime conuictus fuerit. conquerenti quadraginta marchas. et regi tantum emendabit ♦ Si aduocatus fuerit. aduocacia sua carebit. et aduocaciam regiam. numquam de cetero obtinebit et huiusmodi causa in placito sicut hærwærck prosequetur. dictis eciam naufragiis. liceat tutorem legittimum recipere. pro dictis causis exsequendis ♦ <26> Item. uiuente et manente uno rege. rex secundus numquam in Dacia eligatur. nec de futuro rege. caucio uel promissio fiat aliqualis ♦ <27> Item. quilibet miles uel armiger seu alius quisquam. liberam habeat licenciam. edificia lignea aut lapi dea in sua propria curia. et ciues in sua ciuitate construendi ♦ <28> Item. pro litteris regis. conuicti emendabunt regi tamquam bondoni et non ultra. uidelicet. pro prima littera unam marcham denariorum. pro secunda tantum. pro tercia tantum. et pro quarta. tres marchas denariorum ♦ <29> Item. si rex. quemquam bonis suis iniuste spoliauerit. rex futurus. condignam ei faciet recompensam ♦ <30> Item. rex. nullam paark sibi pro sua uenacione usurpabit. nisi ea que paark fuerunt tempore regis Waldemari. ♦ <31> Item. priuilegia clericorum. militum. armigerorum. monasteriorum. ciuitatum. uillarum forensium et eorum statuta que byærk dicuntur et aliorum quorumcumque. gratis et absque precio. sallario scriptoris antiquitus consueto dumtaxat excepto. renouentur. ♦ <32> Item nullus clericus infra sacros ordines existens. sub pena amissionis officii et beneficii sui. seculares exactiones habeat. quoquo modo ♦ <33> Item dominus rex. aut aliquis alius cuiuscumque condicionis. dignitatis aut status existat. in aquis alicuius nisi propriis piscari. aut siluas alicuius nisi proprias succidere faciat. sine ueri possessoris uoluntate et consensu. ♦ <34> Item. rex non offendatur alicui. pro eo quod pro iure terre et utilitate regni loquatur. nec ob hoc ipsum aut suos persequatur ♦ <35> Item. non ponatur aduocatus in aliqua terra. siue capitaneus. nisi illius terre indigena. et idem aduocatus siue capitaneus. in quolibet hæreth. unum bondonem illius hærath. bona sufficiencia habentem ad emendandum si deliquerit. substituat officialem ♦ Idem uero aduocatus siue capitaneus et suus officialis. si contra iura et leges processerint et alicui iniurias intulerint. sicut ceteri bondones conuincantur. et unicuique de eis conquerenti satisfaciant. prout exigit ordo iuris ♦ <36> Item. cum rex. placitum suum iusticiarium teneri iusserit in aliqua terra. auditores sui placiti siue iusticiarios. leges et iura ipsius terre scientes. de eadem terra constituat. et incausandi et agendi utantur legibus terre supradicte. nec quisquam. quacumque de causa ad placitum iusticiarium. citetur extra limites sue terre ♦ <37> Item bona sacerdotum uel clericorum. testatorum siue intestatorum decedencium. per aduocatos seu officiales regis uel episcoporum. seu alterius cuiuscumque. nullatenus impediantur. sed heredibus suis ueris. libere conseruentur. ♦ <38> Item. omnia grauamina et singula. nouiter im posita. uidelicet. haffnægyæld. ploghpenning. theolonia. saltagyald. staffngyæld. aut alia quecumque. post mortem regis Waldemari inuenta. amodo non petantur ♦ <39> Item. in nundinis quibuscumque per aduocatos regis uel aliquos alios. nullatenus inhibeatur ne quisquam emat uel uendat ea que ibi emenda uel uendenda fuerint ♦ <40> Item. ciues Lundinenses. ceterique uillani. uillarum forensium. plenam habeant facultatem et liberam licenciam. ciuitatem et uillas eorum. planctis. fossatis. muris et propugnaculis. pro totius regni et ipsorum utilitate et defensione secundum suam facultatem. prout melius poterint. muniendi ♦ <41> Item. nulli infra regni limites. predia et possessiones habentes. in Skanør uel aliis nundinis quibuscumque. per aduocatos seu alios quoscumque. aliquibus de causis impediantur nisi docere poterint quod in placito sui hæreth uel generali. prius legaliter sunt conuicti. uel ibidem manifesto facinore fuerint deprehensi ♦ <42> Item. omnes littere patentes. siue obligatorie siue alie. a quibuscumque personis. per uiolenciam. metum uel coactionem. per regem. uel suo nomine extorte. uires nullas omnino habeant. et anichilentur penitus et cassentur ♦ <43> Item. arfkøp. de cetero non soluatur. prout ab aliquibus per aduocatos exigatur ♦ <44> Item. expedicio naualis. nullatenus edicetur. nisi urgens et euidens necessitas ingruerit. et hoc de consilio episcoporum et meliorum regni fuerit ordinatum ♦ <45> Item. militibus. clericis. armigeris. ceterisque regni incolis uniuersis numquam inhibeatur. ne bona sua ducant infra regnum uel extra. prout eis uidebitur expedire ♦ <46> Item. non inueniantur noue leges. nisi de consensu totius regni in perlamento generali proxime celebrando. in quo uidelicet perlamento. liceat regi de consensu prelatorum regni supradictos articulos. mutare. diminuere uel augere. grauare uel eciam alleuiare secundum quod profectui et honori corone et regni. et utilitati rei publice uiderit expedire. ♦ Nos igitur Waldemarus dei gracia Danorum Sclauorumque rex et Gherardus eadem gracia comes Holsacie et Stormarie. per fidem nostram firmiter promittimus. et nos ad hoc per presentes stabiliter obligamus quod nos Waldemarus rex predictus. promissa omnia et quodlibet premissorum. necnon et omnes et singulos articulos quos dominus Cristophorus quondam rex Danorum in generali placito Wibergensi promisit tempore quo in regem Danorum fuit electus. prout in litteris suis patentibus. sub suo sigillo et meliorum regni. super hoc confectis. continetur. debebimus firmiter et inuiolabiliter. perpetuis temporibus obseruare. ♦ Insuper nos. Waldemarus rex. et G. comes. supradicti promittimus bona fide. quod pro premissis omnibus firmiter ut premittitur obseruandis. in perlamento generali proximo celebrando ampliorem faciemus caucionem. secundum meliorum regni consilium. prout-eis uidebitur expedire. ♦ In cuius rei testimonium et euidenciam firmiorem. sigilla nostra. una cum sigillis uenerabilium patrum. dominorum. Nicolai Burglanensis. Petri Ottoniensis. Iohannis Ripensis et Tukonis. Wibergensis. episcoporum Swenonis electi Arusiensis confirmati. Laurencii Jøns sun quondam dapiferi Alberti Albrictsun. Lodouici Albrictsun Nicolai Brock senioris. Nicolai Scaning. marskalci Erici<·> Abel. Waldemari. Augonis. Yuersun Pauli Pethersun Iacobi Grubbe. Iacobi Rostath. Pauli Magnussun. Petri Pethersun Nicolai Brock iunioris Augonis Eskilsun. Laurencii Lafrinssun Ebbonis Galt. Petri Rusticus Thorkilli Ebbysun. Petri Grubbe Strangonis Esgesun. Petri Wæther. Petri Gødhesun et Iacobi Niclesun. presentibus litteris sunt appensa. ♦ Actum et datum. loco. anno. et die supradictis.

Constitutio Valdemariana

Item ducatus Sunder Iucie regno et corone Dacie non unietur nec annectetur ita quod unus sit dominus utriusque.

28 sabbato...….. Feliciani] sabbato proximo ante festum sanctorum Primi et Feliciani Ab.

1 quod.....debeant libere] quod persone ecclesiastice iuribus, iurisdictionibus et libertatibus bonorum suorum ac familie sue libere gaudere deberent Ab.

4 item.....alienandi] item quod decime ecclesiarum a rege non peterentur, nisi urgens necessitas incubuisset, et ad hoc consensus episcoporum et meliorum regni adhiberetur. Et tunc prelatis et ecclesie sufficiens fieret caucio pro eisdem Ab.

6 item.....teneatur] item quod clerici et persone ecclesiastice ad placitum seculare uel coram iudice seculari non citarentur nec talliarentur nec contra eos littere regie impetrarentur seu darentur quacunque de causa, sed foro ecclesie contra eos agere tenerentur Ab.

10 item.....antiquo] item quod nullus extraneus et ignote ligue (!) uel imperfecte etatis ad aliquam ecclesiam f presentaret, nisi sibi merum ius in dicta ecclesia competeret ab antiquo Ab.

17 item.....exigatur] item quod a sacerdotibus ruralibus de terris uni curie adiacentibus nullum seruicium regium exigeretur Ab.

18 item.....pascendos] item quod grauerentur claustra per equos uel canes regis pascendos Ab.

19 item.....procuret] item quod terra Borendholm cum aliis bonis archiepiscopalibus ad ecclesiam Lundensem redirent, et quantum in eo fuit (!) rex eciam ad hoc fideliter laboraret Ab.

20 Borendholm] tilf. i margin: Bornholm Aa.

4 consensu] herefter overstreget: item omnia castra regalia in Scania et Aa.

8 excercitum=exercitum.

14 item.....restituantur] item quod pro morte Erici regis incausatis, qui eius morti precencialiter facto uel opere non interfuerunt et qui non fuerunt legitime conuicti, ceterisque expulsis et eorum heredibus ac quibuscunque aliis bonis suis minus iuste priuatis bona sua ubi inuenta fuerint restituerentur Ab.

21 item.....faciendam] item quod burgenses et mercatores libere uterentur suis mercimoniis absque grauaminibus et uariis theoloneis imponendis, et absque quacunque nota (!) mercimoniorum suorum ducerent quocunque uellent Ab.

14 generale] i margin en note (fra 16. aarh.): quod appellatur a placito generali ad regem et ab eo ad parlamentum Aa.

20 facinore] herefter overstreget: conuictus fuerit Aa.

23 conductiue] herefter overstreget: habeant Aa.

5 condignam] herefter overstreget: eu Aa.

15 succidere] succindere Aa.

19 et idem.....capitaneus] gentaget i Aa.

2 aut] herefter overstreget: ala Aa.

27 dei gracia] tilføjet i margin i Aa.

4 G.=Gherardus.

9 Petri] herefter overstreget: toto Aa.

12 <·>] mgl. Aa.

15 Petri] herefter overstreget: Gub Aa.

31: cf. 1320. 25. januar.

Herrens Navn Amen. I det Herrens Aar 1326, Lørdagen før Martyrerne Primus' og Felicianus' Dag, kom Rigets bedste Mænd sammen i Viborg tillige med Almuen, for at vælge en ny Konge, og følgende blev vedtaget og i Enighed fastsat:

§ 1. For det første skal Ærkebiskoppen, Biskopperne og de gejstlige frit nyde deres Rettigheder, Retsplejebeføjelser og Friheder over deres Gods og Undergivne, saaledes som de frit plejer fra gammel Tid.

§ 2. Fremdeles maa Kirketienderne ikke opkræves og modtages af Kongen eller nogen anden, og hverken Ærkebiskoppen eller nogen anden har Myndighed til at afhænde Tienderne.

§ 3. Fremdeles maa Klerke og Gejstlige ikke stævnes til eller føres for et verdsligt Ting eller en verdslig Dommer, og de maa ikke beskattes, og der maa ikke erhverves Kongebreve imod dem i nogensomhelst Sag, men enhver, der skal føre Proces mod dem, maa procedere for vedkommende gejstlige Dommer ved en gejstlig Ret.

§ 4. Fremdeles maa ingen fremmed, der taler et fremmed Sprog eller mangler den kanoniske Alder, præsenteres til nogen Kirke, og Kongen maa ikke præsentere nogen Klerk ved nogen Kirke, medmindre han fra gammel Tid har fuld Patronatsret til den.

§ 5. Fremdeles maa ingen Biskop eller Gejstlig fængsles, sendes i Landflygtighed eller berøves sit Gods undtagen efter særlig Ordre fra Paven, hvis det drejer sig om en Biskop, men hvis det drejer sig om en Gejstlig af lavere Rang, efter Ordre af hans ordinære gejstlige Dommer, forudsat at han forinden af denne fældes efter den kanoniske Ret.

§ 6. Fremdeles maa der ikke kræves nogen Tjeneste til Kongen af Sognepræsterne for den Jord, der hører til deres Gaard.

§ 7. Fremdeles maa Klostre og Gejstlighed ikke besværes med at føde Kongens Heste og Hunde.

§ 8. Fremdeles skal Kongen efter bedste Evne arbejde troligt paa og drage Omsorg for, at Borgen paa Landet Bornholm tillige med de andre ærkebiskoppelige Godser saa vidt det staar til ham kan vende tilbage til Lundekirken.

§ 9. Fremdeles skal alle Riddere og Væbnere af deres egne Undergivne frit oppebære Tremarksbøder eller Nimarksbøder efter hvert Lands Sædvane, paa hvilket verdsligt Ting de end fældes, og derudover, hvis de har Privilegium derpaa, ogsaa Fredkøb for Manddrab, saaledes som Kongens Mænd bruger det paa Sjælland.

§ 10. Fremdeles maa Kongens Mænd ikke tvinges til at drage i Leding eller Udbud udenfor Kongerigets Grænser og Omraader, med mindre deres frivillige Samtykke dertil er indhentet, og naar som helst de drager i Kongens Udbud for at føre Krig, indenfor Riget eller udenfor, skal Kongen sørge for deres Fornødenheder, og hvis de falder i Fangenskab, skal han befri dem og omgaaende løskøbe dem, i det mindste inden et Aar, og han skal erstatte dem deres Tab, førend de en anden Gang faar Ordre til at rykke ud med ham til Leding eller Krig, idet deres gamle Friheder dog skal bevares, selvom de ikke rykker ud.

§ 11. Fremdeles maa ingen tvinges til paa egen Regning og Bekostning at ligge i Kongens Borge.

§ 12. Fremdeles maa Kongen ikke begynde Krig mod nogen undtagen med Raad og Samtykke af Prælaterne og Rigets Stormænd.

§ 13. Fremdeles skal alle kongelige Borge i Skaane og Halland nedrives til Grunden med Undtagelse af Helsingborg, Skanør og Falkenberg, og de maa ingenlunde bygges op igen.

§ 14. Fremdeles skal de for Mordet paa Kong Erik anklagede, som ikke ved Handling eller i Gerning personligt deltog i Mordet, og som ikke er blevet lovligt fældede, samt de andre forviste og deres Arvinger og enhver, der ellers uretfærdigt har mistet deres Ejendom, have deres Ejendom frit tilbage, i den Stand de forefindes.

§ 15. Fremdeles skal den regerende Konge holde dem skadesløse, der har paadraget sig Fangenskab eller Tab eller Gæld for den danske Krones Skyld, hvis Kronen er forpligtet til at løskøbe dem eller betale for dem.

§ 16. Fremdeles kan Borgere og Købmænd frit drive deres Købmandsskab uden Byrder eller nye Toldafgifter, og de kan uden nogen Procentafgift paa deres Varer udføre, hvad de har at sælge eller købe, med mindre Kongen af skellig Grund og tvingende Nødvendighed med fælles Samtykke af Rigets bedste Mænd mener at maatte udstede Forbud mod Udførsel af visse Varer.

§ 17. Fremdeles skal alle nye Byrder og Toldafgifter, der uretmæssigt er indført paa Trods af Lovene, og særlig Tolden i Aarhus og Kalundborg, nemlig en Trediedel af Fragten, tilbagekaldes og helt og holdent ophæves og maa for Fremtiden ikke opkræves af Fogederne.

§ 18. Fremdeles skal Kongen og hans Embedsmænd betale, hvad de modtager som Laan af Købmændene.

§ 19. Fremdeles maa Bønderne og Rigets andre Indbyggere ikke imod Lands Lov paalægges Byrder af Kongens Fogeder, og de maa ikke uretmæssigt beskattes uden Barmhjertighed, saaledes som det hidtil vides at være sket.

§ 20. Fremdeles maa Bønderne ikke tvinges til føre Kongens Kost udenfor deres Herreds Grænser.

§ 21. Fremdeles skal der hvert Aar afholdes Hof i Nyborg 14 Dage før St. Hans.

§ 22. Fremdeles skal Kongen ubetinget overholde Kong Valdemars Love, og hvis der forefindes Mangler ved dem, skal de udfyldes af Rigets kyndige og gode Mænd paa Hoffet.

§ 23. Fremdeles maa ingen stævnes umiddelbart til Kongens Retterting, men først til sit Herredsting, og hvis han derfra stævnes til Landstinget og ikke vil staa til Rette der, kan han stævnes til eller appellere til Kongen, og hans Sag undersøges da hos Kongen eller hans Rettere, og hvis han heller ikke faar sin Ret dér, kan der appelleres til Hoffet.

§ 24. Fremdeles maa ingen sættes i Fængsel, dømmes til Døden eller berøves sin Ejendom, med mindre han forinden retmæssigt og betryggende er stævnet, offentligt anklaget og lovligt fældet, saaledes som Lands Lov kræver det. Men hvis Kongen i Kraft af sin Magt og Ophøjethed overtræder denne Bestemmelse og lader en Mand sætte i Fængsel uden Dom, skal de, som har adlydt denne hans Befaling og fængslet en Mand, der ikke var dømt, ved selve deres Handling være fredløse, med mindre det drejer sig om en, der er paagrebet i en vitterlig Misgerning, for hvilken han med Rette bør bøde med Liv eller med Lemmer.

§ 25. Naar fremdeles en Foged eller en anden udplyndrer skibbrudne eller hindrer dem i at leje Mænd til at redde deres Gods fra Skibbruddet, og han paa lovlig Vis bliver fældet herfor, skal han bøde Klageren 40 Mark og Kongen lige saa meget. Hvis han er Foged, skal han miste sit Embede og kan aldrig senere faa et kongeligt Fogedembede, og en Sag af den Art skal forfølges paa Tinge som Hærværk, og det skal være de skibbrudne tilladt at tage en Værge efter Loven til at føre deres Sag.

§ 26. Fremdeles maa ingen anden Konge vælges i Danmark, saalænge Kongen er i Live og forbliver i Landet, og der maa ikke stilles nogen Sikkerhed eller aflægges noget Løfte om den fremtidige Konge.

§ 27. Fremdeles skal enhver Ridder eller Væbner eller enhver anden have fri Ret til at opføre Bygninger af Træ eller Sten paa deres egen Gaard og Borgerne ligeledes i deres Byer.

§ 28. Fremdeles skal de dømte for Kongebreve bøde ligesaa meget til Kongen som til Bonden og ikke derudover, nemlig for første Brev 1 Mark Penge, for andet lige saa meget, for tredie ligesaa meget og for fjerde 3 Mark Penge.

§ 29. Fremdeles hvis Kongen uretmæssigt berøver nogen hans Gods, skal den følgende Konge give ham passende Erstatning.

§ 30. Fremdeles maa Kongen ikke tilegne sig nogen Dyrehave til sin Jagt, undtagen de Dyrehaver som fandtes paa Kong Valdemars Tid.

§ 31. Fremdeles skal de Gejstliges, Riddernes, Væbnernes, Klostrenes, Købstædernes og Torvekøbingernes Privilegier og deres Love, som kaldes Birk og alle andre Privilegier fornys uden Vederlag og Betaling, dog med Undtagelse af det fra gammel Tid sædvanlige Skriversalær.

§ 32. Fremdeles maa ingen Gejstlig. der har modtaget de hellige Vielser, paa nogen Maade have verdsligt Ombud, hvis han ikke vil miste sit Embede og sit Beneficium som Straf.

§ 33. Fremdeles maa hverken Kongen eller nogen anden, uanset hans Stilling, Grad eller Stand, fiske i nogens Vand undtagen i sit eget eller lade hugge i nogens Skov undtagen i sin egen uden den rette Besidders Vilje og Samtykke.

§ 34. Fremdeles maa Kongen ikke harmes paa nogen, fordi han taler for Lands Ret og Rigets Tarv, og han maa ikke af den Grund forfølge ham eller hans.

§ 35. Fremdeles maa ingen ansættes som Foged i noget Land eller som Høvedsmand undtagen en, der er indført i det Land, og samme Foged eller Høvedsmand skal som sin Stedfortræder i hvert Herred kun indsætte en Bonde fra det Herred, som har tilstrækkeligt Gods til at betale Bøden, hvis han forser sig. Ligeledes skal en Foged eller en Høvedsmand eller deres Stedfortræder fældes som de andre Bønder, hvis de gaar frem mod Ret og Lov og gør nogen Uret, og de skal give Bøde til enhver, der klager over dem, saaledes som Retsordenen kræver det.

§ 36. Fremdeles skal Kongen, naar han befaler at holde sit Retterting i noget Land, indsætte som sine Hørere og Rettere Folk fra samme Land, der er kyndige i det Lands Love og Ret, og Sagsøgte og Sagvoldere skal bruge ovennævnte Lands Love, og ingen maa i nogen Sag stævnes til Retterting udenfor sit Lands Grænser.

§ 37. Fremdeles maa hverken Kongens eller Biskoppernes eller nogen andens Foged eller Ombudsmand paa nogen Maade lægge Haand paa

afdøde Præsters eller Gejstliges Gods, hvad enten de har gjort Testamente eller ej, men deres Gods skal frit bevares for deres rette Arvinger.

§ 38. Fremdeles maa alle nyligt paalagte Byrder, nemlig Havnegæld, Plovpenning, Told, Saltgæld, Stavnsgæld og alle de andre, der er opfundet efter Kong Valdemars Død, fra nu af ikke opkræves.

§ 39. Fremdeles maa Kongens Fogeder eller andre ikke paa noget Marked paa nogen Maade hindre nogen i at købe eller sælge det, som er til Købs eller til Salg dér.

§ 40. Fremdeles skal Borgerne i Lund og de andre Bymænd fra Torvekøbingerne have fuld Myndighed og fri Lejlighed til at befæste deres Stad og Byer med Palisader, Voldgrave, Mure og Forsvarsværker til hele Rigets og deres eget Tarv og Forsvar, saa godt de kan.

§ 41. Fremdeles maa ingen, der har Grunde og Besiddelser indenfor Rigets Grænser, paa Skanør eller paa noget andet Marked blive hindrede af Fogeder eller nogen anden for nogen Sag, med mindre man kan paavise, at de forinden er blevet fældet efter Loven paa deres Herredsting eller Landsting, eller at de sammesteds er blevet paagrebet i en vitterlig Misgerning.

§ 42. Fremdeles skal alle aabne Breve, hvad enten det er Gældsbreve eller andre, der af Kongen eller i hans Navn er afpresset nogen med Vold, Trudsel eller Tvang, overhovedet ikke have nogen Gyldighed, men helt og holdent tilintetgøres og ophæves.

§ 43. Fremdeles skal der ikke for Fremtiden betales Arvekøb, saaledes som det gennem Fogederne kræves af nogle.

§ 44. Fremdeles maa Søleding paa ingen Maade udbydes, med mindre bydende og aabenbar Nødvendighed gør det paakrævet, og den bliver forordnet med Raad af Biskopperne og Rigets bedste Mænd.

§ 45. Fremdeles maa det aldrig forbydes Riddere, Gejstlige, Væbnere og alle Rigets andre Indbyggere at føre deres Gods ind eller ud af Riget, saaledes som det synes dem hensigtsmæssigt.

§ 46. Fremdeles maa der ikke opfindes nye Love undtagen med hele Rigets Samtykke paa det Hof, som næste Gang skal afholdes, paa hvilket Hof det skal være Kongen tilladt med Samtykke af Prælaterne og Rigets bedste Mænd at forandre, formindske eller forøge, skærpe eller ogsaa mildne ovennævnte Paragraffer, efter hvad de synes at tjene Kronens og Rigets Velfærd og Ære og Statens Tarv.

Vi Valdemar, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, og Ger hard, af samme Naade Greve af Holsten og Stormarn, lover fast paa vor Tro og forpligter os med dette Brev varigt til, at vi Valdemar, fornævnte Konge, fast og ubrødeligt til evig Tid skal overholde fornævnte Løfter, alle og ethvert, samt de Paragraffer, alle og enhver, som Hr. Kristoffer, fordum de Danskes Konge, lovede paa Landstinget i Viborg, dengang han blev valgt til de Danskes Konge, saaledes som det staar at læse i hans derom affattede aabne Brev under hans og Rigets bedste Mænds Segl. Desuden lover vi ovennævnte Kong Valdemar og Grev Gerhard paa vor Tro, at vi paa det almindelige Hof, som næste Gang skal afholdes, vil give en større Sikkerhed for den faste Overholdelse af alt det ovenfor anførte, som ovenfor skrevet staar, efter Raad af Rigets bedste Mænd, saaledes som det synes dem hensigtsmæssigt. Til Vidnesbyrd om dette og til sikrere Bevis herfor er vore Segl hængt under dette Brev tilligemed Segl af de ærværdige Fædre og Herrer Niels af Børglum, Peder af Odense, Jens af Ribe og Tyge af Viborg, Biskopper, Svend, udvalgt og stadfæstet Biskop af Aarhus, Lars Jonsen, fordum Drost, Albert Albertsen, Ludvig Albertsen, Niels Brok den Ældre, Niels Skaaning, Marsken Erik, Abel Valdemarsen, Ove Iversen, Povl Pedersen, Jakob Grubbe, Jakob Roost, Povl Mogensen, Peder Pedersen, Niels Brok den Yngre, Ove Eskildsen, Lars Larsen, Ebbe Galt, Peder Bonde, Torkild Ebbesen, Peder Grubbe, Strange Esgesen, Peder Vædder, Peder Gødesen og Jakob Nielsen.

Handlet og givet ovennævnte Sted, Aar og Dag.

Den Valdemarske Forordning?.

Fremdeles maa Hertugdømmet Sønderjylland ikke forenes med og sammenlægges med Danmarks Rige og Krone, saaledes at den samme hersker over begge.