forrige næste

Tekst efter A, udfyldt efter Aa1 og Thorsen:

In nomine patris et filii et spiritus sancti/ amen/ ♦ N[os consules et ciues in Opneraa statuta nostre] ciuitatis que skraa dicuntur. prout erant temporibus Woldemari regis. ordinauimus et. scribi fecimus in hune modum. ♦ <1> Primo quod quicumque ueniens uoluerit ciuis esse nobiscum dare debet aduocato. duas oras cupri et consulibus. ii. oras cupri infra sex ebdomedas. ♦ <2> [Item nostrum byfrith super aquas se ext]endit ad Skarfrif/ quicumque forefecerit infra hoc et querimonia lesi uenerit ad nos si est ciuis emendet aduocato tres marchas. et consulibus tantum. si est hospes soluat xla. marchas et consulibus tantum. uel legibus se defendat/ ♦ Si est delictum notorium emendet delinquens [absque legibus. ♦ <3> Item nostrum byfrith super terras] ad Kungslund ad riuulum ibidem proximum/ et eciam ad Gunny Thwet lith et eciam ad Kolsthorp sten[bruch] et ad riuulum northen by. ♦ Quicumque forefecerit infra huiusmodi limites si est ciuis emendet sicut dictum est. si hospes ut supra. si delictum est notorium [/ si non] legaliter [se excuset. ♦ <4> Item fægang nostrum esse debet] prout rex Woldemarus nobis donauit in campis septem ui[lla]rum. scilicet Horsthorp. Stubeby. Athorp. Hæsel. Gamel Opn[er] Loytæ et Brunnæmark. quatenus idem dominus rex Woldemarus quasdam terras que dicuntur Kungskøp in campo Gamel Opner et Kolsthorp/ pro sua pecunia [ibi]dem emit [a possessoribus et easdem terras predict|is possessoribus absque omni pecunia et precio redonauit ut nostrum fægang in Østerskugh perpetuo libere haberemus. ♦ <5> Item quicumque ciuis fundum habet soluat oram denariorum/ habens plures soluat plures die beati Andree/ non soluens emendat aduocato. tres marcas denariorum. ♦ <6> Item consules exigere [debent et recipere denarios dicto]s mynt penningh de quibus dabunt aduocato octo marcas. et non magis. <7> Item aduocatus exigat et recipiat in festo natiuitatis beati Iohannis baptiste solucionem. dictam arnægiald. de quolibet. matskap. xi denarios. de dimidio matskap dimidietatem illorum/ a non soluentibus recipiat twi [weth pand presentibus consulibus.] ♦ <8> Item nauta hospes ferens mercimonia soluat pro theloneo. scilicet pro quolibet lest. solidum denariorum. ♦ <9> Item hospes ferens korsbunden packe soluat pro quolibet vi. denarios/ pro pund humæl vi. denarios. pro equo quatuor denarios si sellam non habet. pro boue. iiiior denarios/ pro uacca tantum/ pro oue ii. denarios/ pro porco ii. denarios. ♦ [Huiusmodi theloneum non soluen]tes dabunt aduocato tres marcas et consulibus tantum. ♦ <10> Item hospes adueniens soluat semel in anno unum torghortigh et non sepius presente suo domestico. ♦ <11> Item institores dicti krembere non exponant res suos in foro nisi de uoluntate ciuium. ♦ <12> Item hospes cum naui sua ueniens emat pro se et [sociis suis unum bouem, un]um porcum/ unam ouem/ modiolum butiri/ griseum pannum ad unam tunicam. unum dwk ad uelum/ emens magis careat omnibus bonis secum existentibus. nisi emptum est a ciuibus cum consensu consulum. dimidietas cedat aduocato et dimidietas consulibus/ ♦ Alia bona in foro non emant ex[ceptis equis et equabus/ tam]en non in preiudicium ciuium/ quod forkøp dicitur/ ♦ <13> Item si ciuis uel mulier receperit pecuniam alicuius hospitis et emerit aliquod in preiudicium ciuium. si notorium est soluat consulibus tres marcas. negans defendat se cum suo hyghest lagh. ♦ <14> Item si hospes hospitem incausauerit apud nos super debitis/ si ha[bet apertas literas super hii]s/ incausatus satisfaciat conquerenti. alioquin legibus .xii. hominum se defendat/ uel cum suis nautis/ si copiam tantorum habet/ si minus habet de nautis/ ipsi cum eo iurent/ et ipsemet suo iuramento suppleat legem. supra skips borth pede posito. iurans quod in ista ciuitate non habet cognatos [uel amicos qui in lege se]cum uolunt esse/ equitans apud suum isteth/ plaustram apud plaustrum/ pedester apud lanceam suam. ♦ <15> Item aduocatus noster nullum ciuem debet captiuare pro quocumque delicto si sufficiens est ad satisfiendum pro suis delictis. uel poterit habere promissores bonos pro se. ♦ <16> Item [nullus hospes captiuari debet] qui promissorem potest habere pro ses ita quod ducatur per uicum unum [et] per alterum secundum morem antiqum. <17> Item secundum consuetudinem antiquam/ octo ueredicos habere debemus in ciuitate nobiscum commoran tes. habentes domos/ cum mansionibus dictis hws et heem. qui discernere debent super m[andøth waldtect et afhog, qui cass]ari non debent/ nisi iuxta librum legalem Sunderiucie. ♦ <18> Item quatuor nefningos habere debemus nobiscum commorantes/ habentes hws et heem/ consules ipsos eligant quolibet anno proximo placito post epyphaniam et aduocatus eos adiuret. qui discernent super husfrith. hemsoken. et furto. [habentes consilium suum cum senioribus et s]apientibus/ ipsi debent admoneri ad septimam ante ut iustum discernant/ si uero cassantur soluant pro husfrith suum boosloot/ pro hemsoken. tres marcas et pro furto similiter tres marcas denariorum aduocato regis. <19> Item ciuis uolens alium ciuem conuenire super debitis uel aliquibus [delictis conuenire faciet eum uocari et] nominari ad placitum. ♦ Si non uenerit secundo placito. prosequetur causam suam per trina lagdagh. ♦ Si uero colloquntur in placito ore ad os <et> incausatus non exhibuerit legem. seruentur contra eum trina laghdagh; ♦ Si quis contumaciter supersederit/ soluat conquerenti/ quod ab ipso iuste exigitur et [marca denariorum pro pena aduocato marca et consulibus] marca. ♦ <20> Item quicumque conuiua sancti Kanuti alium suum conuiuam incausauerit. super quacumque causa. sexta manu conuiuarum. scilicet quinque secum existentibus se defendat. ♦ Item hoc idem fiet de conuiuio sancti Nicholai. item de sancti Nicholai hwirdving/ hoc idem debet ob[seruari. ♦ <21> Item nullus ciuis de Opneraa citari] debet ad aliud placitum sed conquerens ad placitum nostrum ueniet recepturus id quod exigit ordo iuris. ♦ <22> Item si aliquis miles. armiger. uel alius quicumque pignus suum/ quod pand dicitur nobiscum posuerit et debito termino non redemerit/ exhib<er>i debet tribus [placitis et postea semel suo domestico t]unc uendatur. ubi uidebitur expedire/ quicumque pignus receperit habeat secum uicinos suos in testimonium. pro quanto expositum est. sed pincerna cereuisiam propinans et pignus recipiens non habeat uicinos in testimonium nisi uoluerit/ ♦ <23> Item nullus recipiatur in [ciuem] nobiscum [nisi habuerit literas apertas de] hæreth uel fidedignorum et bonorum testimonium super conuersacione sua laudabili et bona. ♦ Receptus autem in ciuem nostrum undecumque ueniens habeat plenam auctoritatem emendi. bona. terras et domos infra nostrum byfrith et iterum uendendi eadem absque requisicione cognatorum [cuicumque e]mere uf[olenti. ♦ <24> Item si quis minatur alicui] ciui incendium uel mortem. si duo ciues sui presentes hoc audiunt et testantur. capiatur/ si negauerit/ stabitur arbitrio et iudicio aduocati domini regis et consulum. ♦ <25> Item quicumque incausatur super solucione alicuius pecunie et legem firmauerit in placito [uel coram consul]|ibus si debito [laghdagh soluerit et satis]fecerit conquerenti/ nichil soluat aduocato et nichil con[sulib]us. ♦ <26> Leges eciam que firmantur in hælect quinto die post hælect soluentur. ♦ Item ciuis firmam legem pro quacumque causa uolens uelificare si non est sufficiens pro huiusmodi causa [satisfacere tunc ponat] pro se fideiussores ut lex soluatur q[uin]to die post suum reditum. ♦ <27> Item hospes cum [naui] sua [ueniens] applicet ad pontem/ a nullo licenciam petens dummodo theloneum debitum soluat. ♦ <28> Item quicumque hospes nauta uel alius ferens res suas ipse easdem deponat diebus festis uel n[on festis absque d]elicto uel eciam res suas congregat et deducat similiter absque delicto quod hæleghbrot dicitur. ♦ <29> Item quicumque moritur nobiscum bona hereditaria sint in mansione ubi sunt usque ad diem xxx./ consules eadem prospiciant. ♦ Si h[eredes ue]ri ueniant recipiant sua/ si non consules ipsa bona custodiant per annum et diem et non amplius/ ♦ Postea aduocatus habeat dimidietatem et consules medietatem eorundem. ♦ <30> Item bona puerorum quorum pater et mater obierant custodiant cognati propinquiores nobiscum uel extranei dummodo sufficientem caucionem pro eisdem sicut consulibus iustum et racionabile uisum [fuerit. ♦ <31> Item dominus] episcopus nullum ciuem citet/ ultra curiam Hæsel/ pro quo de quolibet matskap. duos cupreos denarios debet habere. ♦ <32> Item incausatus pro adulterio ipse uel ipsa/ uel pro usura/ defendat se legibus .xii. hominum/ nisi maritus uxorem uel uxor maritum incausauerit. ♦ <33> Item laici siue famuli clericorum uel eorum familia [agant contra ciuJes in placito ciuitatis super quibuscumque causis. ♦ <34> Item mulieres rixas mouentes adinuicem uel mulier obprobriosa uerba dans ut uerba contumeliosa uiro uel mulieri. si negat/ iuramento .xii. hominum se defendat. uel si defecerit deferat lapides ad hoc deputatos uel satisfaciat conquerenti [et aduocato et consuli]bus prout eis uidebitur. ♦ <35> Item maritus inueniens adulterum manifeste cum uxore sua tunc faciat si uoluerit secundum librum legalem. ♦ <36> Item si domus aliqua incensa fuerit extendente se flamma supra tectum et pulsata campana cum clamore populi. si est ciuis soluat aduocato tres marcas et consulibus [tantum si est hospes] uel non habens domum et fundum. satisfaciat/ prout aduocato et consulibus iustum uidetur. ♦ <37> Item equi. eque. uel pecora nostra non debent impediri. sed si inpetuntur pro annona uel graminibus uel feno excuset se reus iuramento .xii. hominum uel infra solmerky trina laghdagh contra eum obseru[entur per eosdem.] ♦ <38> Item nostrum fortæ non debet arari nec supra ipsum edificari nisi de uoluntate consulum/ quicumque hoc fecerit emendet iuxta arbitrium consulum et aduocati. ♦ <39> Item conducens domum uel nauem in presentia bonorum;/ si non intrauerit. soluat dimidietatem precii. si intrauerit soluat totum promissum. ♦ <40> Conducens djomum nolens soluere] debito termino/ possessor recipiat quod sibi debetur. absque omni delicto/ ♦ Si familia non delinquit contra domesticum. maneat ad terminum/ ♦ <41> Item nauta. dictus skipher. et secum in naui existentes sua bunkæ non aperiant antequam satisfactum fuerit pro naulo et omnibus causis inter ipsum et nautas [motis qui contra] hoc fecerit soluat skipher et nautis tres marcas. ♦ <42> Item si quis inpeditus fuerit/ quod besæt dicitur et recesserit soluat aduocato tres marcas et consulibus tres marcas. ♦ <43> Item aduocatus noster uel quicumque alius nullam habeant auctoritatem uendendi. et alienandi seu assignandi cuicumque aliquem fundum iuxta ciuitatem [nostram scilicet] in nostro fortæ et fælith infra nostrum byfrith. ♦ Sed si aliquis fundos edificare desolatos uoluerit hoc de consensu et uoluntate consulum habeat et optineat et aduocato nostro dimidiam marcam denariorum pro bool. mutæ. persoluat. ♦ <44> Item quicumque debitum modium uel mensuram et ulnam rectam. inuentus f[uerit non habere pro] prima uice soluat aduocato tres marcas. denariorum et consulibus tantum. ♦ <45> Item quicumque propinans cereuisiam dacam uel traufnisiam. debitam mensuram siue amphoram bonam et rectam iuxta antiquum modum ciuitatis non habuerit .ix. solidos denariorum cupri duplicatos persoluat. quorum medietas cedat aduocato et reliqua medietas con[sulibus assignetur]. ♦ <46> Item nullus de ciuibus nostris suum conciuem. super causis inter ipsos prius domi motis extra ciuitatem nostram in Skania uel alibi conueniri debet nisi sibi in placito nostro/ manifeste iusticia fuerit denegata. sed causam suam cum domi redierit coram nobis in placito nostro proponat recepturus iu[sticie complemen]tum. ♦ <47> Item quicumque aliqua mercimonia/ ligna cremalia uel edificialia/ carpenta uel quodcumque aliud emere uoluerit/ in foro nostro/ uel extra. testes ad hoc habeat/ ut si res empta inpetitur. et uendens appropriauerit et confitetur se uendidisse. emptor rei sit excusatus et causa sequatur uenditorem. ♦ <48> Item nullus [hospes apud nos] potest emere. butirum in modiolis nec cutes bouinas uel uaccinas nec borellum nec eciam pelles quascumque ab aliquibus nisi a ciuibus nostris. qui uero contra fecerit/ soluat aduocato tres marcas et consulibus tantum. ♦ <49> Item hospites ferentes humæl in modiolis non uendant sed integrum thrymit u[el dimidiam sim]ul uendere debent. ♦ <50> Item ferentes pannos integros. non in ulnis numeratis. sed in frustis integris uendant. ♦ <51> Item quicumque. deferentes sal in lagenis uel magno et integro pund uendere tenentur et non in modiolis minutis in preiudicium nostrorum ciuium. <52> Item ferentes/ traufnisiam uel alecia/ [in lagenis inte]gris et non denariatibus minutis. uel amphoris uendere tenentur. ♦ Quicumque in premissis iam proximo capitulis. offenderit uel contra fecerit soluat pro pena aduocato tres marcas et consulibus tantum ♦ <53) Item aduocatus noster nullam arduam causam contra quemcumque ciuem uel hospitem in placito nostro incipiat [nec prosequatur nisi] consulibus uisum fuerit quod iustam causam habeat litigandi et tunc eam causam de consilio consulum prosequi poterit prout exigit ordo iuris.

Nos. igitur. Woldemarus dei [gracia dux Iucie preci]bus predictorum consulum et ciuium nostrorum in Opneraa. inclinati de meliorum nostrorum militum et aliorum consilio et assensu predicta statuta omnia suprascripta tanquam racionabilia more aliarum ciuitatum et uillarum in nostro ducatu et dominio prudentum consilium edita et leges/ et consuetudines b[onas et approbatas quas] a nostris progenitoribus scilicet rege Woldemaro et aliis regibus/ principibus. et ducibus. liberius habuerant. dimittimus/ ratificamus/ approbamus et sigilli nostri munimine confirmamus/ prohibentes districte/ per graciam nostram ne quis aduocatorum nostrorum seu quicumque alius in nostro [dominio uel ducatu] constitutus ipsos ciues nostros super premissis graciis aliquatenus audeat molestare/ quod si aliquis ausu temerario contrafecerit uel attemptauerit/ indignacionem nostram incurrat et non effugiat ulcionem. ♦ Datum Sunderborgh in presencia nostra. anno domini. mo. trescentesimo tricesimo quinto die apostolorum Philippi et Iacobi de nostrorum meliorum consilio et assensu.

19 stenb[ruch]] paa Thorsens tid kunde læses stenb; han udfylder stenb[ro]; Ab har brugghe.

24 A: qt med abbrevitur = quatenus = Aa1 og Ab <wente>; men mon ikke fejl for qui.

18 si] tilf. o. l.

8 boosloot] herefter rasur i A.

13 <et>] mgl. A.

17 Kanuti] herefter rasur i A. 24 exhib(er>i] exhibi A.

1 requisicione] tilf. o. l.

30 persoluat] tilf. o. l.

8 borellum] Thorsen retter til botellum, »der dog i det mindste omtrent betyder, hvad der kan antages at være meningen«; Ab har kaluerhude.

I Faderens, Sønnens og den Helligånds navn, amen. Vi rådmænd og borgere i Åbenrå har fastsat og ladet skrive vor stadsret, som kaldes skrå, således som den var på kong Valdemars tid, på følgende måde:

<1> For det første, at enhver ankommende, som vil være borger hos os, skal give fogeden 2 øre i kobber og rådmændene 2 øre i kobber inden 6 uger. <2> Fremdeles vor byfred strækker sig tilvands til Skærrev; når nogen forser sig indenfor dette område og den skadelidte kommer med klage til os, skal en borger bøde 3 mark til fogeden og ligesåmeget til rådmændene, men hvis det er en fremmed, skal han betale 40 mark og ligesåmeget til rådmændene eller forsvare sig med loven. Hvis forseelsen er vitterlig, skal overtræderen bøde uden lov. <3> Fremdeles vor byfred strækker sig tillands til Kongslund til den nærmeste bæk der og ligeledes til Gunnetved led og ligeledes til Kolstrup stenbro og til bækken Nordenby. Enhver som forser sig inden for disse grænser, skal bøde som nævnt er, hvis han er borger; hvis han er fremmed, som ovenfor, hvis forseelsen er vitterlig; hvis ikke skal han forsvare sig efter loven. <4> Fremdeles skal vor fægang være således, som kong Valdemar har skænket os den, på syv landsbymarker, nemlig Hostrup, Stubbæk, Årup, Hessel, Gammel-Opnør, Løjt og Brundemark (eftersom) samme herre, kong Valdemar købte for sine penge nogle jorder, som kaldes kongskøb på Gammel-Opnør og Kolstrup mark af ejerne og uden penge og betaling tilbagegav han samme jord til førnævnte ejere, for at vi frit til evig tid kunne have vor fægang i Østerskov. <5> Fremdeles enhver borger, som har en toft, skal betale 1 øre penge, har han flere, skal han betale flere, til St. Andreas dag, og den, som ikke betaler, skal bøde 3 mark penge til fogeden. <6> Fremdeles skal rådmændene opkræve og oppebære de penninge, som kaldes møntpenninge, og af dem skal de give fogeden 8 mark og ikke mere. <7> Fremdeles skal fogeden opkræve og oppebære afgiften kaldet arnegæld til St. Hans dag: Af hvert madskab 11 penninge, af et halvt madskab halvdelen heraf; af ikke betalende skal han tage dobbelt pant i rådmændenes nærværelse. <8> Fremdeles skal en fremmed skipper, som har købmandsvarer med sig, betale told, nemlig for enhver læst 1 ørtug penge. <9> Fremdeles skal en fremmed som har korsbundne pakker, betale 6 penninge for hver, 6 penninge for et pund humle, 4 penninge for en hest, hvis den ikke føres i tømme, 4 penninge for en okse, ligeså for en ko, 2 penninge for et får og 2 penninge for et svin. De, som ikke betaler denne told, skal give fogeden 3 mark og rådmændene ligesåmeget. <10> Fremdeles skal en fremmed, som ankommer, en gang om året i nærværelse af hans vært betale en torveørtug og ikke oftere <11> Fremdeles må de handelsmænd, som kaldes kræmmere, ikke udstille deres varer på torvet, undtagen med borgernes samtykke. <12> Fremdeles må den fremmede, som kommer i skib, købe for sig og sine fæller 1 okse, 1 svin, 1 får, 1 skippund smør, gråt stof til en kjortel og 1 sejldug; køber han mere, skal han miste alt sit gods, som han har hos sig, medmindre det er købt af borgerne med rådmændenes samtykke; halvdelen (af godset) skal tilfalde fogeden, den anden halvdel rådmændene. Andre varer må de ikke købe på torvet undtagen heste og hopper, dog ikke til borgernes skade, hvilket kaldes forkøb. <13> Fremdeles hvis en borger eller en kvinde modtager penge af en fremmed og køber noget til borgernes skade, skal han, hvis det er vitterligt, betale rådmændene 3 mark; nægter han, skal han forsvare sig med sit højeste gilde <14> Fremdeles hvis en fremmed sagsøger en anden fremmed overfor os med hensyn til gæld, skal sagsøgte fyldestgøre sagsøgeren, hvis han har et åbent brev desangående; i modsat fald skal han forsvare sig med 12 mandsed eller med sine sømænd, hvis han har så stort et mandskab; hvis han har færre sømænd, skal disse sværge sammen med ham, og han skal med sin ed udfylde loven ved at sætte sin fod på sit skibsbord og sværge, at han i denne stad ikke har slægtninge eller venner, som vil være i lov med ham; på samme måde skal den ridende gøre det på sin stigbøjle, den kørende på sin vogn og den gående på sit spyd. <15> Fremdeles må vor foged ikke fængsle nogen borger for nogen forseelse, hvis han er i stand til at fyldestgøre for sine forseelser, eller han kan få gode forlovere for sig. <16> Fremdeles må ingen fremmed fængsles, hvis han kan få forlovere for sig, således at han føres gennem en gade og gennem en anden ifølge gammel skik. <17> Fremdeles skal vi ifølge gammel skik have 8 sandemænd, som bor sammen med os i staden og har bolig kaldet hus og hjem, og de skal træffe afgørelse om manddrab, voldtægt og afhug; og de må kun fældes efter sønderjyllands lov. <18> Fremdeles skal vi have 4 nævninge, som bor hos os og har hus og hjem; rådmændene skal udvælge dem hvert år på det første ting efter helligtrekongersdag, og fogeden tage dem i ed; de skal træffe afgørelse om husfred, hjemsøgning og tyveri efter rådslagning med de ældste og klogeste, og de skal en uge i forvejen formanes til at træffe en retfærdig afgørelse; fældes de, skal de for husfred betale deres boslod, for hjemsøgning 3 mark og for tyveri ligeledes 3 mark penge til kongens foged. <19> Fremdeles hvis en borger vil stævne en anden borger angående gæld eller en forseelse, skal han lade ham stævne og nævne til tinge. Hvis han ikke kommer til det andet ting, må han forfølge sin sag med trende lovdage. Men hvis de tales ved på tinge, mund til mund, og den anklagede ikke byder lov, fastsættes der trende lovdage mod ham. Hvis han formasteligt sidder dem overhørig, skal han betale klageren, hvad denne med rette kræver af ham og 1 mark penge i bøde, 1 mark til fogeden og 1 mark til rådmændene. <20> Fremdeles skal enhver St. Knuds gildebroder, som anklager en anden af sine gildebrødre i en eller anden sag, forsvare sig med 6. hånd blandt gildebrødrenes, nemlig han selv sammen med 5 andre. Fremdeles skal det samme ske med St. Nikolajs gilde, fremdeles om Sankt Nikolajshvirving skal det samme overholdes. <21> Fremdeles må ingen borger fra Åbenrå stævnes til et andet ting, men klageren skal komme til vort ting for at modtage, hvad retten byder. <22> Fremdeles hvis nogen ridder, væbner eller nogen anden sætter sit pant hos os og ikke indløser det til tiden, skal det opbydes på tre ting og derefter en gang til hans vært, hvorefter det skal sælges, hvor det er fordelagtigt; enhver, som modtager pant, skal have sine naboer hos sig til vidnesbyrd om, for hvor meget det er sat i pant, men en krovært, som udskænker øl og modtager pant, behøver ikke naboers vidnesbyrd, medmindre han selv ønsker det. <23> Fremdeles skal ingen optages som borger hos os, hvis han ikke har et åbent brev fra sit herred eller vidnesbyrd af troværdige og gode mænd om rosværdig og god vandel. Men er han optaget som vor borger, skal han, uanset hvor han er kommen fra, have fuld ret til at købe gods, jord og hus indenfor vor byfred, og atter uden at spørge sine slægtninge ret til at sælge det til enhver, der vil købe. <24> Fremdeles hvis nogen truer nogen borger med brand eller død, skal han, dersom to af hans borgere er tilstede og hører det, fængsles; hvis han nægter, skal det stå til den herre kongens fogeds og rådets afgørelse og dom. <25> Fremdeles enhver, som sagsøges for betaling af penge og fæster lov på tinge eller for rådmændene, og betaler og fyldestgør klageren til den skyldige lovdag, skal intet betale til fogeden og rådmændene. <26> Men lov, som fæstes i helg, skal præsteres fem dage efter helg. Fremdeles skal den borger, som fæster lov i nogen sag, og som vil sejle bort, hvis han ikke evner at fyldestgøre for denne sag, stille forlovere for sig, at loven vil blive præsteret fem dage efter sin tilbagekomst. <27> Fremdeles må en fremmed, som ankommer med sit skib, fortøje det til skibsbroen uden at spørge nogen om lov, når blot han betaler den skyldige told. <28> Fremdeles må enhver fremmed, skipper eller anden, som bringer sine varer med sig, oplagre dem på helligdage eller ikke helligdage uden bøde, og ligeledes samle dem sammen og transportere dem bort uden den bøde, som kaldes helgbrud. <29> Fremdeles, når nogen dør hos os, skal hans arvegods forblive på hans bopæl, hvor det er, indtil rådmændene til den 30. dag syner det. Hvis de rette arvinger kommer, modtager de deres, hvis ikke, skal rådmændene opbevare godset år og dag og ikke længere. Derefter skal fogeden have en halvdel og rådmændene en halvdel. <30> Fremdeles skal de nærmeste indenbys eller udenbys frænder opbevare børns gods, hvis fader og moder er døde, når blot de stiller tilstrækkelig sikkerhed for det, således som det måtte synes rådmændene retfærdigt og fornuftigt. <31> Fremdeles skal den herre biskop ikke stævne nogen borger længere end til gården Hessel, hvorfor han skal have to kobberpenninge af hvert madskab. <32> Fremdeles skal han eller hun, der anklages for hor eller for åger, forsvare sig med 12-mandsed, undtagen når ægtemanden anklager hustruen eller hustruen ægtemanden. <33> Fremdeles skal lægfolk, som er gejstliges tjenere eller tilhører deres husstand, søge deres ret over borgere på bytinget i alle sager. <34> Fremdeles skal kvinder, som gensidigt skælder hinanden ud, eller en kvinde som anvender ukvemsord, som er nedsættende for en mand eller kvinde, forsvare sig, hvis hun nægter, med 12-mandsed; fældes hun skal hun bære de hertil bestemte stene eller tilfredsstille klageren, fogeden og rådet efter deres skøn. <35> Fremdeles skal den ægtemand, som åbenlyst finder horkarlen sammen med sin hustru, gøre hvad han vil i overensstemmelse med landsloven. <36> Fremdeles hvis et hus kommer i brand og luerne viser sig over taget og stormklokkerne ringer og folkets råb høres, skal han, hvis han er borger, betale 3 mark til fogeden og ligeså meget til rådmændene; hvis han er fremmed eller ikke har hus og hjem, fyldestgør han efter fogedens og rådmændenes skøn. <37> Fremdeles skal vore heste, hopper eller kreaturer ikke tages i nam, men hvis de anklages (for at have gået) i korn, græs eller hø, skal den anklagede rense sig med 12-mandsed, eller der skal inden solemærke gives ham trende lovdage af dem (, der klager). <38> Fremdeles må vor forte ikke pløjes ej heller må der bygges hus derpå undtagen med rådmændenes samtykke; den som gør det, skal bøde efter rådmændenes og fogedens skøn. <39> Fremdeles skal den, der lejer hus eller skib i gode mænds nærværelse og ikke overtager hus eller skib, betale halvdelen af lejesummen; overtager han det, skal han betale alt det lovede. <40> Fremdeles må ejeren tage fra den, der lejer hus og ikke vil betale til den skyldige termin, hvad der tilkommer ham uden al brøde. Hvis tjenestekarlen ikke forser sig mod husherren, kan han forblive til terminen. <41> Fremdeles skal den sømand, som skal kaldes skipper, og de med ham ombordværende, ikke åbne deres lasterum, førend der er gjort fyldest for hyre og for alle sager, som er opstået mellem ham og søfolkene; den, som handler herimod, skal betale skipperen og søfolkene 3 mark. <42> Fremdeles hvis nogen bliver hindret, hvad der kaldes besat, og han tager bort, skal han betale fogeden tre mark og rådmændene tre mark. <43> Fremdeles skal vor foged eller nogen anden ikke have myndighed til at sælge eller afhænde nogen toft ved vor by, nemlig på vor forte eller fælled indenfor vor byfred, til nogensomhelst. Men hvis nogen vil bebygge nogle øde tofter skal han have og opnå rådmændenes samtykke og tilslutning hertil, og han skal betale vor foged en halv mark i bolafgift. <44> Fremdeles skal enhver, som befindes ikke at have rigtig skæppe eller mål og ret alen, første gang betale fogeden tre mark og rådmændene ligesåmeget. <45> Fremdeles skal enhver, der udskænker dansk øl eller travenøl og ikke har rigtigt mål eller en god og rigtig kande i overensstemmelse med stadens gamle mål, betale 9 ørtug dobbelt i kobberpenning, hvoraf den ene halvdel skal tilfalde fogeden, den anden overdrages rådmændene. <46> Fremdeles skal ingen af vore borgere møde i retten med nogen medborger uden for vor stad, i Skåne eller andetsteds, i nogen sag, som tidligere er opstået mellem dem hjemme, medmindre der åbenlyst er blevet forment ham retfærdighed på vort ting, men han skal fremsætte sin sag for os på vort ting, når han vender hjem, for at modtage retfærdighedens fyldestgørelse. <47> Fremdeles skal enhver, som vil købe varer, brænde eller tømmer, vogne eller hvadsomhelst andet på vort torv eller udenfor torvet, have vidner derpå, for at køberen, hvis de solgte ting gøres til genstand for retskrav, og sælgeren må hjemle dem og tilstå at have solgt ham dem, kan være sagesløs og sagen følge sælgeren. <48> Fremdeles må ingen fremmed hos os købe smør i skæpper eller okse- ko- eller kalvehuder eller pelse af nogen slags af nogen som ikke er vor borger; men den som handler herimod, skal betale fogeden tre mark og rådmændene ligesåmeget. <49> Fremdeles må fremmede, som bringer humle med sig, ikke sælge den i skæpper, men de skal sælge den i hele drømt eller tillige i halve. <50> Fremdeles må de, som bringer hele stykker tøjer, ikke sælge det i alenmål, men i hele stykker. <51> Fremdeles skal de der fører salt med sig, sælge det i tønder eller i store og hele pund og ikke i små skæpper til vore borgeres skade. <52> Frem deles skal de, der fører travenøl eller sild med sig, sælge det i hele tønder og ikke i småpartier eller i kander. Enhver som forser sig mod de foregående paragraffer eller handler derimod, skal betale 3 mark i bøde til fogeden og ligesåmeget til rådmændene. <53> Fremdeles skal vor foged ikke påbegynde og forfølge nogen kapitalsag mod en borger eller fremmed, uden at rådmændene synes, at han har en retfærdig sag at fremføre, og så skal han efter rådmændenes råd forfølge sagen, som retsordenen kræver.

Men vi Valdemar, af Guds nåde hertug af Jylland, imødekommer vore førnævnte rådmænds og borgeres bønner og overlader, stadfæster, godkender og med vort segl som værn bekræfter vi med vore bedste mænds, riddere og andres, råd og samtykke alle ovenforskrevne bestemmelser såsom fornuftige og givne efter andre byers og købingers skik i vort hertugdømme og landsområde efter de visestes råd sammen med de love og gode og anerkendte sædvaner, som de i frihed har haft af vore forgængere, nemlig af kong Valdemar og andre konger, fyrster og hertuger. Vi forbyder strengt ved vor nåde, at nogen af vore fogeder eller nogen anden i vort landområde og hertugdømme på nogen måde fordrister sig til at antaste disse vore borgere med hensyn til førnævnte nåde, og hvis nogen måde i ubesindig voven fordrister sig til at handle herimod eller forsøger herpå, vil han pådrage sig vor harme og ikke undgå vor hævn. Givet i Sønderborg i vor nærværelse 1335 på apostlene Filip og Jakobs dag med vore bedste mænds råd og samtykke.