forrige næste

Tekst efter Aa, for de forkortede formler se nr. 118:

Bonifatius etcetera dilecto filio magistro Iohanni de Borsnicz capellano nostro et causarum palacii apostolici auditori salutem etcetera ♦ Uite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita super quibus apud nos dilectus filius Conradus Snabel canonicus Sleswicensis fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales ♦ Dudum siquidem pro parte dilecti filii Wigandi Andemfelde rectoris parrochialis ecclesie sancti Heymerinni Maguntinensis felicis recordacionis Urbano pape VI predecessori nostro exposito quod orta dudum inter Wigandum ex parte una necnon Conradum prefatos et dilectum filium Theodericum de Lapide qui se gerit pro clerico Maguntinensis diocesis super canonicatu et prebenda ecclesie beate Marie ad Gradus Maguntinensis quos tunc per obitum quondam Henrici de Wesebaden ipsius ecclesie beate Marie canonici extra Romanam curiam defuncti uacantes Wigandus se uigore quarundam litterarum apostolicarum graciose sibi concessarum prout ex earum forma poterat infra tempus legitimum acceptasse ac illos sibi deberi dictosque Theodericum et Conradum huiusmodi acceptacioni contra iusticiam se opposuisse et opponere ac f<e>cisse et facere quominus sibi de dictis canonicatu et prebenda prouideretur eundemque Theodericum eosdem canonicatum et prebendam occupasse et detinuisse ac detinere indebite occupatos ipsosque Theodericum et Conradum impediuisse et impedire ac fecisse et facere quominus huiusmodi acceptacio debitum sortiretur effectum Theodericus uero et Conradus predicti quilibet uidelicet ipsorum eosdem canonicatum et prebendam ad se de iure spectare asseruerant prout asserebant materia questionis prefatus predecessor causam huiusmodi ad instanciam Wigandi predicti quondam Ricardo electo Tranensi tunc capellano sedis apostolice et causarum palacii apostolici auditori audiendam commiserat et fine debito terminandam non obstante quod causa ipsa de sui natura ad dictam curiam legitime deuoluta et apud eam tractanda et finienda non esset et cum potestate citandi predictos Theodericum et Conradum extra eandem curiam et ad partes quociens opus esset et quod idem electus tunc auditor ad instanciam dicti Wigandi coram eo in iudicio comparentis decreuerat et mandauerat predictos Theodericum et Conradum citari ad partes ut coram eo certo peremptorio competenti termino tunc expresso comparerent processuri in causa huiusmodi usque ad diffinitiuam sentenciam inclusiue prout existeret racionis et quod antequam huiusmodi citacio foret execucioni demandata a nonnullis asserebatur nulli ex eisdem Wigando Theoderico et Conrado in predictis canonicatu et prebenda seu ad eos ius competere prefatus predecessor uoluit et concessit uidelicet iii idus aprilis pontificatus sui anno undecimo eidem electo tune auditori dari per suas litteras in mandatis ut si per huiusmodi litis euentum sibi constaret nulli ex predictis Wigando Theoderico et Conrado in predictis canonicatu et prebenda seu ad eos ius competere eosdem canonicatum et prebendam siue ut prefertur siue alio quouis modo uacarent dummodo dicta die uidelicet iii idus aprilis non esset in eis alicui specialiter ius quesitum cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis illi ex predictis Wigando Theoderico et Conrado quem post diligentem examinacionem ad obtinendum eosdem canonicatum et prebendam ydoneum et sufficienciorem esse repperiret apostolica auctoritate conferret et eciam assignaret prout in nostris inde confectis litteris cum dictus predecessor antequam super huiusmodi concessione apostolice littere conficerentur debitum nature persoluisset plenius continetur ♦ Postmodum uero pro parte eiusdem Wigandi tacito per eum de huius modi uoluntate et concessione dicti predecessoris nobis exposito quod olim ipse in causa per eum contra dictos Theodericum et Conradum super eisdem canonicatu et prebenda quos ipse Wigandus tunc ut prefertur uacantes acceptauerat quosque Theodericus et Conradus predicti quilibet uidelicet ipsorum ad se de iure spectare asserebant et quos idem Theodericus occupabat et detinebat ut prefertur mota et in palacio predicto coram diuersis auditoribus causarum eiusdem palacii ex commissionibus apostolicis diucius uentilata unam pro se et contra dictos Theodericum et Conradum per quam inter cetera Wigando de ipsis canonicatu et prebenda prouisum et iidem canonicatus et prebenda sibi adiudicati et super eis Conrado et Theoderico prefatis perpetuum silencium impositum extiterant diffinitiuam sentenciam reportarat a qua pro parte ipsorum Conradi et Theoderici ad sedem fuerat appellatum predictam nosque causam appellacionis huiusmodi dilecto filio magistro Ricardo Yong capellano nostro et causarum palacii predicti auditori audiendam commiseramus et fine debito terminandam et deinde postquam idem Ricardus auditor ad nonnull<o>s actus in huiusmodi causa inter partes ipsas processerat ac quondam Heilmannus Ruberi clericus asserens sua interesse dictosque canonicatum et prebendam ad se spectare ad prosecucionem et defensionem huiusmodi cause pro huiusmodi suo interesse per eundem Ricardum auditorem de mandato nostro admissus fuerat idem Ricardus Yong auditor in huiusmodi causa procedens interlocutoriam per quam inter cetera pronunciauit predictam appellacionem pro parte ipsius Conradi ab eadem sen tencia ut premittitur interpositam fuisse et esse nullam ac nulliter et de facto interpositam et subsequenter unam per quam prefatam primam sentenciam confirmauit et aliam per quam dictos canonicatum et prebendam Wigando adiudicauerat et super eis Heilmanno prefatis perpetuum silencium imposuerat diffinitiuas sentencias promulgauerat cumque pro parte Conradi et Theoderici predictorum dumtaxat ab huiusmodi sentenciis ipsius Ricardi Yong auditoris ad sedem fuisset appellatum eandem nos ultimarum appellacionum huiusmodi causas bone memorie Andree episcopo Landauensi tunc capellano nostro et causarum dicti palacii auditori audiendas commiseramus et fine debito terminandas qui in causis huiusmodi procedens interlocutoriam per suam interlocutoriam diffinitiuam uero sentencias predictas per quam prefatus Ricardus Yong auditor dictam primam sentenciam confirmauerat ut prefertur per suam diffinitiuam sentenciam confirmarat et successiue cum prefatus Wigandus super execucione sentenciarum huiusmodi nostras ad certos iudices litteras impetrasset ac uigore litterarum et sentenciarum huiusmodi corporalem possessionem dictorum canonicatus et prebende fuisset assecutus nos ex causis pro parte dicti Conradi nobis expositis sub certis modis et forma eciam tunc expressis eidem episcopo tunc auditori commiseramus ut eundem Conradum pro quanto ipsum concerneret ad appellandum denuo a prefata prima sentencia restitueret et deinde postquam ipse episcopus tunc auditor uigore ultime commissionis huiusmodi eundem Conradum ad appellandum a dicta prima sentencia restituerat ipseque Conradus ab eadem prima sentencia ad sedem predictam denuo appellauerat nos causam nouissime appellacionis huiusmodi eidem episcopo tunc auditori audiendam commiseramus et fine debito terminandam qui in causa nouissime appellacionis huiusmodi ad nonnullos actus citra tamen conclusionem inter eosdem Wigandum et Conradum dicebatur processis- se quodque post dictam sentenciam per prefatum Ricardum Yong auditorem contra predictum Heilmannum ut premittitur latam et postquam nulla prouocacione suspensa in rem transiuit iudicatam idem Heilmannus qui ut asserebatur olim in nonnullis partibus fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collector fuerat omni iuri si quod sibi in dictis canonicatu et prebenda uel ad eos quomodolibet competebat aut competere poterat coram certis notario publico et testibus sponte et libere renunciauerat nos renunciacionem huiusmodi ratam et gratam habentes eidem episcopo tunc auditori per alias nostras litteras mandauimus ut si per euentum litis huiusmodi sibi constaret neutri dictorum Wigandi et Conradi in eisdem canonicatu et prebenda seu ad eos ius compet<e>re eosdem canonicatum et prebendam siue secundum premissa siue alias quouis modo aut ex alterius cuiuscunque persona uacarent eidem Wigando auctoritate nostra conferret et assignaret prout in ipsis litteris plenius continetur ♦ Postmodum uero sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Conradi peticio continebat nos causam huiusmodi tibi ex certis causis audiendam commisimus et fine debito terminandam tuque in causa ipsa ad nonnullos actus alias citra tamen conclusionem inter eosdem Conradum et Wigandum diceris processisse ♦ Cum autem sicut eadem peticio subiungebat a nonnullis asseratur adhuc neutri dictorum Conradi et Wigandi et dictis canonicatu et prebenda seu ad eos ius competere nos statum cause huiusmodi habentes presentibus pro expresso ac uolentes dicto Conrado qui eciam ut asserit eosdem canonicatum et prebendam tunc ut prefertur per obitum dicti Henrici uacantes uigore quarundam litterarum apostolicarum graciose sibi concessarum prout ex ipsarum forma se posse credebat infra tempus legitimum acceptauit et de eis sibi prouideri fecit premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si per euentum litis huiusmodi tibi constiterit neutrum dictorum Conradi et Wigandi in prefatis canonicatu et prebenda seu ad eos ius habere eosdem canonicatum et prebendam quorum fructus redditus et prouentus uiginti marcharum argenti puri secundum communem extimacionem ualorem annuum ut ipse Conradus asserit non excedunt siue per dicti Henrici obitum siue alias quouis modo aut ex alterius cuiuscunque persona uel per liberam resignacionem alicuius per eum de illis apud sedem uel extra curiam predictas in manibus alicuius ad id potestatem habentis uel eciam coram notario publico et testibus sponte factam uacent eciam si tanto tempore uacauerint quod eorum collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta aut ipse canonicatus et prebenda disposicioni apostolice specialiter reseruati existant et persona per cuius factum ultimo uacauerint sedis predicte nuncius uel fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collector uel succollector seu eiusdem sedis uel alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus familiaris fuerit aut damnate memorie Roberto olim basilice duodecim apostolorum presbitero cardinali tunc antipape qui se Clementem VII ausu sacrilego nominabat uel aliis per processus apostolicos condemnatis adheserit eidem Conrado dummodo ipse in dictis canonicatu et prebenda intrusus non fuerit et tempore date presencium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare procures inducens per te uel alium alios eundem Conradum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendens inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac faciens ipsum Conradum uel dictum procuratorem pro eo ad huiusmodi prebendam in dicta ecclesia in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatis sibique de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus prouentibus iuribus et obuencionibus uniuersis integre responderi contradictores auctoritate nostra (appellacione postposita compescendo) non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis (– – –) quibus omnibus prefatum Conradum in assecucione dictorum canonicatus et prebende uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari seu si uenerabili fratri nostro archiepiscopo Maguntinensi et dilectis filiis capitulo dicte ecclesie uel quibusuis (– – –) ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possint quodque de canonicatibus (– – –) mencio specialis aut si dictus Conradus presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet seu quod idem Conradus ut asserit canonicatum et preben dam Sleswicensem et preposituram in Bargsusel eisdem canonicatu et prebende Sleswicensi canonice annexam quorum omnium fructus redditus et prouentus eciam uiginti marcharum argenti secundum extimacionem predictam ualorem annuum non excedunt obtinet et nos sibi nuper de beneficio ecclesiastico cum cura uel sine cura ad collacionem prouisionem presentacionem seu quamuis aliam disposicionem dilectorum filiorum prepositi decani cantoris et capituli beate Marie Erfordensis Sleswicensis et Maguntinensis diocesis ecclesiarum communiter uel diuisim pertinente uacante uel uacaturo per alias nostras litteras graciose mandauimus prouideri ♦ Uolumus autem quod quamprimum prefatus Conradus canonicatum et prebendam ecclesie beate Marie predictos presencium uigore fuerit pacifice assecutus predicte littere per quas illos acceptauit et de eis sibi prouideri fecit ut prefertur et processus habiti per easdem et quecunque inde secuta sint cassa et irrita nulliusque roboris uel momenti ♦ Et insuper exnunc irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari. ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum tercio nonas nouembris anno septimo/

24 f<e>cisse] facisse Aa.

10 compet<e>re] competre Aa.

19-20 nostra (appellacione postposita compescendo)] nostra etcetera Aa.

1: c: 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8.

Bonifacius o.s.v. til sin elskede søn magister Johannes de Borsnicz, vor kapellan og apostolisk auditør, hilsen o.s.v.

Det liv, den vandel i ærbarhed og gode sæder og den retskaffenheds øvrige rosværdige fortjenester og dyder, for hvilke vor elskede søn Konrad Snabel, kannik i Slesvig, anbefales til os ved troværdige mænds vidnesbyrd, bevæger os til at vise Dig en nådig gavmildhed. I sin tid forklarede jo vor elskede søn Wigandus Andemfelde, sognepræst ved sognekirken sankt Heymerinnus i Mainz over for vor forgænger pave Urban 6. — salig ihukommelse —, at der i sin tid opstod anledning til strid mellem fornævnte Wigandus på den ene side og desuden fornævnte Konrad og vor elskede søn Theodericus de Lapide, som udgiver sig for gejstlig i Mainz stift, om det kanonikat og den præbende ved kirken sankt Maria ad Gradus i Mainz, som da var ledige ved afdøde Henricus de Wesebadens død, kannik ved denne sankt Mariakirke, han, der var afgået ved døden uden for den romerske kurie, og som Wigandus havde forsikret, således som han forsikrede, han havde godkendt inden det lovformelige tidspunkt i kraft af et apostolisk brev, der nådigt var tilstået ham, således som han kunne det ifølge dets ordlyd, og at de skyldtes ham, og at nævnte Theodericus og Konrad mod retfærdigheden havde modsat og modsatte sig denne godkendelse og havde bevirket og bevirkede, at han ikke fik nævnte kanonikat og præbende ved provision, og at samme Theodericus havde bemægtiget sig og utilbørligt havde besiddet og besad samme kanonikat og præbende, og at denne Theodericus og denne Konrad havde forhindret og forhindrede og havde bevirket og bevirkede, at denne godkendelse ikke fik sin tilbørlige virkning, men fornævnte Theodericus og Konrad, nemlig enhver af dem, havde forsikret, således som de forsikrede, at samme kanonikat og præbende med rette tilkom dem, og at fornævnte forgænger på indtrængende opfordring af fornævnte Wigandus havde overdraget afdøde Ricardus, udvalgt biskop af Trani, dengang det apostoliske sædes kapellan og apostolisk auditør, at høre denne sag og bringe den til en tilbørlig afslutning, uanset at denne sag efter sin natur ikke på lovformelig vis var hjemfaldet til nævnte kurie og ikke skulle behandles og afsluttes ved den, og med fuldmagt til at stævne fornævnte Theodericus og Konrad uden for samme kurie og til deres lande, så ofte det var nødvendigt, og at samme udvalgte biskop, dengang auditør, på indtrængende opfordring af nævnte Wigandus, der gav møde for ham på dommersædet, havde erklæret og befalet, at fornævnte Theodericus og Konrad skulle stævnes til deres lande, for at de til en da udtrykt bestemt passende peremptorisk termin kunne give møde for ham, idet de i denne sag ville skride frem lige til slutdom inklusive, således som det stemte med fornuften, og at det, førend denne stævning var overgivet til udførelse, forsikredes af nogle, at der ikke tilkom nogen af samme Wigandus, Theodericus og Konrad ret angående fornævnte kanonikat og præbende eller til dem. Fornævnte forgænger ønskede og tilstod da, nemlig 11. april i sit 11. pontifikatsår, at det ved hans brev skulle pålægges samme udvalgte biskop, dengang auditør, som befaling, at han, hvis det ved udfaldet af denne proces stod ham klart, at der ikke tilkom nogen af fornævnte Wigandus, Theodericus og Konrad ret angående fornævnte kanonikat og præbende eller til dem, med apostolisk myndighed med fuld kanonisk ret og al ret og tilbehør skulle overdrage og ligeledes anvise samme kanonikat og præbende til den af fornævnte Wigandus, Theodericus og Konrad, som han efter omhyggeligt at have prøvet ham måtte finde egnet og fyldestgørende til at besidde samme kanonikat og præbende, hvad enten de måtte være ledige som fornævnt eller på enhver anden måde, når blot der nævnte dag, nemlig 11. april, ikke særligt var søgt ret for nogen angående dem, således som det fuldstændigt indeholdes i vort herom affattede brev, da nævnte forgænger var afgået ved døden, førend apostolisk brev kunne affattes om denne bevilling. Men senere forklarede samme Wigandus personligt os i det stille angående nævnte forgængers vilje og bevilling, at han fordum i den sag, der var rejst af ham mod nævnte Theodericus og Konrad angående samme kanonikat og præbende, som da som fornævnt var ledige og som denne Wigandus havde godkendt, og som fornævnte Theodericus og Konrad, nemlig enhver af dem, forsikrede tilkom dem med rette, og som samme Theodericus bemægtigede sig og besad som fornævnt, og som længe var behandlet i fornævnte palads for forskellige apostoliske auditører sammesteds ifølge apostoliske fuldmagter, havde hjembragt en slutdom for sig og mod nævnte Theodericus og Konrad, ved hvilken Wigandus blandt andet ved provision havde fået dette kanonikat og denne præbende, og samme kanonikat og præbende var tildømt ham, og der var pålagt fornævnte Konrad og Theodoricus evig tielse angående dem, fra hvilken der på denne Konrads og denne Theodericus' vegne var appelleret til fornævnte sæde, og at vi havde overdraget vor elskede søn magister Ricardus Yong, vor kapellan og apostolisk auditør, at høre denne appelsag og bringe den til en tilbørlig afslutning, og efter at samme Ricardus, auditør, dernæst var skredet til forskellige handlinger i denne sag mellem disse parter, og afdøde Heilmannus Ruberi, gejstlig, der forsikrede, at det vedkom ham, og at nævnte kanonikat og præbende tilkom ham, på vor befaling havde fået tilladelse til at forfølge og forsvare denne sag til fordel for denne hans interesse gennem samme Ricardus, auditør, var samme Ricardus Yong, auditør, skredet frem i denne sag og havde udstedt en interlokutorisk dom, ved hvilken han blandt andet forkyndte, at fornævnte appel, der på denne Konrads vegne som fornævnt var indgivet fra samme dom, ikke var og er nogen indgiven (appel) og faktisk uden nogen ret, og derefter én slutdom, ved hvilken han stadfæstede fornævnte første dom, og en anden, ved hvilken han havde tildømt fornævnte Wigandus nævnte kanonikat og præbende og havde pålagt fornævnte Heilmannus evig tielse angående dem, og da der på fornævnte Konrads og Theodericus' vegne blot var blevet appelleret til samme sæde fra disse domme af denne Ricardus Yong, auditør, havde vi overdraget Andreas, biskop af Llandaff, salig ihukommelse, dengang vor kapellan og apostolisk auditør, at høre disse sidste appelsager og bringe dem til en tilbørlig afslutning, og denne, der skred frem i disse sager, havde ved sin slutdom stadfæstet fornævnte interlokutoriske dom ved sin interlokutoriske og ved sin fornævnte slutdom, ved hvilken fornævnte Ricardus Yong, auditør, som fornævnt havde stadfæstet nævnte første dom, og da fornævnte Wigandus derefter havde opnået vort brev til bestemte dommere angående eksekveringen af disse domme og i kraft af dette brev og disse domme havde opnået faktisk besiddelse af nævnte kanonikat og præbende, havde vi af grunde, der under bestemte ligeledes da udtrykkeligt omtalte betingelser og regler blev forebragt os på nævnte Konrads vegne, overdraget samme biskop, da auditør, at han skulle føre samme Konrad tilbage til sin forrige stilling, for så vidt som det angik at appellere på ny fra fornævnte første dom, og efter at denne biskop, da auditør, dernæst i kraft af dette sidste hverv havde ført samme Konrad tilbage til sin forrige stilling med hensyn til at appellere fra nævnte første dom, og denne Konrad på ny havde appelleret til fornævnte sæde fra samme første dom, havde vi overdraget samme biskop, da auditør, at høre denne sidste appelsag og bringe den til en tilbørlig afslutning, og man sagde, at han i denne sidste appelsag mellem samme Wigandus og Konrad var skredet til nogle handlinger, dog uden afslutning, og at samme Heilmannus, der fordum, som det forsikredes, i nogle lande havde været kollektor af afkastninger og indkomster der skyldtes det apostoliske sæde, efter nævnte dom, der som fornævnt var fældet af fornævnte Ricardus Yong, auditør, mod fornævnte Heilmannus, og efter at den var overgået til en afgjort sag, da der ikke svævede nogen appel, af egen drift og frit havde givet afkald på al ret, hvis der på nogen måde tilkom ham nogen angående nævnte kanonikat og præbende eller til dem eller kunne tilkomme ham nogen, i nærværelse af en bestemt offentlig notar og visse vidner, og vi havde anerkendt og godkendt dette afkald, pålagde vi samme biskop, da auditør, ved et andet brev fra os, at han, hvis det ved udfaldet af denne proces stod ham klart, at der ikke tilkom nogen af nævnte Wigandus og Konrad ret angående samme kanonikat og præbende eller til dem, med vor myndighed skulle overdrage og anvise samme Wigandus samme kanonikat og præbende, hvad enten de var ledige i overensstemmelse med fornævnte eller i øvrigt på enhver anden måde eller fra en hvilken som helst anden person, således som det fuldstændigt indeholdes i dette brev. Men senere, således som en ansøgning, der for nylig er forebragt os på nævnte Konrads vegne, indeholdt, over drog vi Dig af visse grunde at høre denne sag og bringe den til en tilbørlig afslutning, og Du siges at være skredet til nogle handlinger i denne sag mellem samme Konrad og Wigandus, dog uden afslutning. Men da, således som samme ansøgning tilføjede, det stadig forsikres af nogle, at der ikke tilkommer nogen af nævnte Konrad og Wigandus ret angående nævnte kanonikat og præbende eller til dem, og da vi anser denne sags stilling for udtrykt med dette brev, og da vi under hensyntagen til hans fornævnte fortjenester ønsker at vise nævnte Konrad er særlig nåde, han, der ligeledes, som han forsikrer, inden det lovformelige tidspunkt godkendte samme kanonikat og præbende, der da som fornævnt var ledige ved nævnte Henricus' død, i kraft af et apostolisk brev, der nådigt var tilstået ham, således som han troede han kunne ifølge dets ordlyd, og lod dem give til sig ved provision, pålægger vi Dig, gode søn, ved apostolisk brev, at Du, hvis det ved udfaldet af denne proces står Dig klart, at ingen af nævnte Konrad og Wigandus har ret angående fornævnte kanonikat og præbende eller til dem, med vor myndighed skal sørge for med fuld kanonisk ret og med al ret og tilbehør at overdrage og anvise samme Konrad samme kanonikat og præbende, hvis afkastninger, afgifter og indkomster, som denne Konrad forsikrer, ikke overstiger en årlig værdi af tyve mark lødigt sølv ifølge den almindelig indtægtsangivelse, hvad enten de er ledige ved nævnte Henricus' død eller i øvrigt på enhver måde eller fra en hvilken som helst anden person eller ved, at en eller anden af egen drift frivilligt har givet afkald på dem ved fornævnte sæde eller uden for fornævnte kurie i hænderne på en eller anden, der har fuldmagt dertil, eller ligeledes i nærværelse af en offentlig notar og vidner, selv om de har været ledige så lang tid, at deres overdragelse ifølge Laterankonciliets bestemmelser på lovformelig vis er hjemfaldet til fornævnte sæde, eller dette kanonikat og denne præbende særligt er reserveret for apostolisk rådighed, og den person, ved hvis handling de sidst er blevet ledige, har været fornævnte sædes nuntius eller kollektor eller underkollektor af afkastninger og indkomster, der skyldes det apostoliske kammer, eller i tjeneste ved samme sæde eller hos en eller anden af vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, eller har været tilhænger af Robertus, — fordømmelig ihukommelse — fordum kardinalpresbyter af basilika SS. XII Apostoli, dengang modpave, som i forbryderisk forvovenhed kaldte sig Clemens 7., eller af andre, der er fordømt ved apostoliske processer, når blot denne (Konrad) ikke har trængt sig ind i nævnte kanonikat og præbende, og der ikke på tidspunktet for dette brevs givelse særligt er søgt ret for nogen angående dem. Du skal personlig eller ved en eller flere andre indføre samme Konrad eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af fornævnte kanonikat og præbende og deres omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen, idet enhver uretmæssig besidder er fjernet derfra, og skaffe denne Konrad eller nævnte befuldmægtigede for ham anerkendelse som kannik og broder til denne præbende i nævnte kirke, efter at I har anvist ham sæde i koret og plads i kapitlet med fuld ret som nævnt og sørge for, at der fuldt ud svares ham af samtlige afkastninger, afgifter, indkomster, rettigheder og oppebørsler af dette kanonikat og denne præbende, idet Du med vor myndighed skal tugte dem, der sætter sig herimod, under udelukkelse af appel, uanset alle herimod stridende bestemmelser og sædvaner i denne kirke, selv om de er (— — —). Det er nemlig vor vilje, at fornævnte Konrad med hensyn til opnåelse af nævnte kanonikat og præbende skal foretrækkes for alle disse, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre kanonikater og præbender og beneficier; (Din overdragelse skal endvidere gælde), uanset om vor ærværdige broder ærkebiskoppen af Mainz og vore elskede sønner kapitlet ved nævnte kirke eller hvilke som helst andre (— — —) tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning, og at kanonikater og præbender (— — —) særlig omtale sted; (Din overdragelse skal også gælde), hvis nævnte Konrad ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed på at ville overholde denne kirkes bestemmelser og sædvaner, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den, og når han kommer til denne kirke, gør det i egen person, eller (uanset) at samme Konrad, som han forsikrer, besidder et kanonikat og en præbende i Slesvig og provstiet i Barvid syssel, der på kanonisk vis er annekteret til samme kanonikat og præbende i Slesvig, — alle disses frugter, indtægter og indkomster overstiger ligeledes ikke en årlig værdi af tyve mark sølv ifølge fornævnte indtægtsangivelse — og vi for nylig ved et andet af vore breve nådigt har befalet ved provision at lade ham give et kirkeligt beneficium med eller uden sjælesorg, hvortil vore elskede sønner provst, dekan, kantor og kapitel ved sankt Maria kirker i Erfurt, Slesvig og Mainz stift, i fællesskab eller hver for sig har overdragelses-, provisons-, præsentations- eller al anden rådighedsret, som er eller bliver ledigt. Men det er vor vilje, at så snart fornævnte Konrad i kraft at dette brev ukæret har opnået fornævnte kanonikat og præbende ved sankt Maria kirke, skal fornævnte brev, ved hvilket han godkendte dem og lod sig dem give ved provision som fornævnt, og de processer, der er holdt på grundlag af samme, og alt, hvad der er fulgt derefter, være kasseret og ugyldigt og uden nogen styrke eller betydning. Og desuden erklærer vi det fra nu af ugyldigt og magtesløst, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom skulle forsøge at handle anderledes i denne sag. Givet ved S. Pietro i Rom den 3. november i vort syvende (pontifikats)år.