Tekst efter Aa:
In nomine domini, amen. ♦ Anno natiuitatis eiusdem m. ccc. nonagesimo nono, indictione septima, mensis augusti die .v. hora quasi sexta, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini Bonifacii, diuina prouidentia pape noni anno decimo in mei notarii publici et testium subscriptorum presentia personaliter constitutus discretus uir, dominus Iohannes Maarth, canonicus Vybergensis, quandam litteram papiriam produxit, uim appellationis seu appellacionum in se continentem, et legit in hec uerba. ♦ In nomine domini, amen. ♦ Cum secundum sacrorum canonum tradicionem appellationis remedium sit in oppressorum subsidium salubriter institutum, hinc est quod ego Iohannes Maarth, canonicus Vibergensis, procurator et procuratorio nomine uenerabilis in Christo patris ac domini, domini Laghonis, dei gratia episcopi Vibergensis, et totius capituli eiusdem ecclesie ordinis sancti Augustini, habens ad infrascripta plenum et sufficiens mandatum coram uobis, hic astantibus, et presertim coram illis, quorum interest seu interesse poterit quomodolibet in futurum, et uobis, notario publico, animo appellandi dico et propono, quod honorabilis in Christo pater ac dominus, dominus Petrus, dei gratia episcopus Burglanensis, salua sua reuerentia familiam dictorum dominorum meorum episcopi et capituli ecclesie Vybergensis et insulanos in insula Lesse, Burglanensis diocesis, cum diuersis uexationibus, molestiis, iniuriis taliacionibus et incommodis per suos nonnullos iniquos friuolos et inanes processus et sententias, in predictos familiam et insulanos fulminatas et emissas, ipso iure nullas, aggrauauit minus iuste contra priuilegia apostolica, predictis episcopo et capitulo gratiose indulta et concessa, in non modicum prescriptorum dominorum meorum episcopi et capituli preiudi cium contemptum iniuriam et grauamen. ♦ In premissis autem idem dominus episcopus Burglanensis non contentus canonicos, quos habent episcopus et capitulum ecclesie Vybergensis instituere et destituere in capellis insule, que eis sunt subiecte bono iure de consuetudine laudabili et prescriptione antiqua cuius contrarium memoria hominum non existat, sententie excommunicationis, que non meretur dici friuola et ipso iure nulla, temere innodauit, capellas et cimiteria non uiolatas per suos presbiteros fecit reconciliari, corpora mortuorum pie et iuste decedentium et penitentia salutari in extremis agentium inhumaniter mandauit exhumari sacrorum canonum in contemptum. ♦ Insuper appellando contestor nomine domini mei episcopi et totius capituli ecclesie Vybergensis et ad animum reuoco illam fraudulentam machinacionem, quam memoratus dominus Petrus episcopus Burglanensis maliciose et insidiose attemptare presumpsit in ..... consedentibus ipsis quatuor episcopis Ripensi, Arwsiensi, Vybergensi et dicto Burglanensi in ecclesia cathedrali Arusiensi iuxta summum altare in quadam camerula sub infima missa in consilio ex mandato illustrissime principis ac domine, domine Margarete, dei gracia Dacie, Swecie, Norwegieque regine pro re ..... pacis et concordie in dominum Arusiensem et q ..... de suo capitulo amicabiliter tractaturis audiui bullam sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii pape noni quoddam priuilegium sue libertatis ..... Vibergensis collata ..... episcopum Vibergensem ibidem productam et Arusien ..... eidem domino ..... predicti domini mei episcopi Vibergensis ut leo rapiens inaniter spoliauit ..... episcopum Vybergensem ..... ac infra ..... misse solempnia ..... sacri corporis dominici et sanguinis pretermissis aperto hostio dicte camerule assistebant satellites dicti episcopi Burglanensis armati et parati cum gladiis euaginatis et tensis balistis sacerdotem celebrantem tempore communionis eukaristie diuinum officium perturbando ab altari detrudentes et per fenestras dicte camerule gladios immittebant ipsum dominum meum Vybergensem innoxium hostiliter interficere molientes, ita quod ipse dominus episcopus Vybergensis manus eorum impias solo dei nutu et domini episcopi Ripensis adiutorio non protegente speciali nullatenus euasisset. ♦ Quo facto dictus dominus episcopus Burglanensis in predictis suis satellitibus armatis confidens dictam bullam apostolicam sacrilega manu spoliatam ab ecclesia uiolenter asportauit domino apostolico in magnam irreuerentiam pariter et contemptum, nam claues Petri despexerat et ecclesiasticam leserat potestatem, propter quod non dubito predictum dominum Burglanensem episcopum in canonem late sententie dampnabiliter incidisse et non eo minus, ut asseritur, ea, que sunt ordinis, exercuisse in anime sue periculum et grauamen. ♦ Item appellando dico et propono, quod memoratus episcopus Burglanensis prioribus iniuriis preiudiciis et grauaminibus adhuc non contentus in prefatam familiam et insulanos in Lesse sententiam anathematis comminatus est fulminare, ut eius parerent mandatis sibi in omnibus adherendo, non obstante exemptione et priuilegio sedis apostolice speciali. ♦ Ipsi autem prenotati insulani, iuris ignari et simplices, intolerabili timore uehementer percussi, dictam anathematis sententiam timebant innodari, et pro sententia maiore excommunicationis in ipsos friuole lata relaxanda, quamuis de iure nullo, duodecim insulani ex parte totius communitatis sepedicto Burglanensi episcopo coniunctis manibus in solidum soluere centum marcas Lybicenses sub honore suo firmiter promiserunt propter uite periculum maioris partis suorum amissionem bonorum et metum, qui cadere posset in constantes uiros. ♦ Istis itaque centum marchis Lybicensibus ui et metu sic promissis antedictus episcopus Burglanensis ipsis a dicta excommunicationis sententia ipso iure nulla munus absolutionis impendebat tali conditione, quod si predictas centum marcas Lybicenses infra certum terminum non soluerent, eos anathematis sententie innodaret afflictis afflictionem imponendo. ♦ Ex hiis igitur omnibus et singulis uexationibus, iniuriis, taliationibus, spoliationibus, sententiis, latis uel ferendis, et grauaminibus quibuscumque senciens dictos dominos meos episcopum et capitulum Vibergense ac me sui nomine grauatos et oppressos timensque uerisimiliter in futurum nos posse plus grauari de predictis grauaminibus, prout expressius colliguntur et colligi poterint in posterum, coniunctim et diuisim in hiis scriptis ad sanctam sedem apostolicam nomine quo supra prouoco et appello et apo5 stolos peto, primo, secundo et tertio, si quis sit, qui mihi eos dare debeat atque possit, subiciens dictos dominos meos episcopum capitulum Vybergense et me sui nomine ac nobis adherentes et adherere uolentes et omnia bona nostra, mobilia et immobilia, ubicunque locorum sita protectioni et defensioni sedis apostolice memorate et dicto Burglanensi episcopo nomine quo supra inhibeo, quantum possum et mihi de iure conceditur, ne pendente appellatione presenti canonice per me facta contra dictos dominos meos episcopum capitulum Vibergense et insulanos in Lesse procedat uel procedi faciat. ♦ Quod si fecerit per se uel per suos, quod non credo, de nullitate eorum, que fuerint in contrarium protestor. ♦ Similiter etiam protestabor ad cautelam de pena statuta contra eos, qui appellationibus non deferunt iuste factis. Item protestor, quod presentem appellationem corrigere, emendare, reformare, de clarare specificare eidem addere, detrahere et innouare possim et ualeam, quando et quociens fuerit oportunum iuris remediis semper saluis. ♦ Protestor insuper et fateor expresse, quod presentem appellationem dominica proxima post ad uincula Petri in ecclesia Burglanensi cathedrali publicare uolui et dicto domino Burglanensi publice insinuare eandem, sed hoc audito superuenerunt satellites dicti Burglanensis episcopi, me de claustro Burglanensi, ubi deberet esse tutissimum refugium et receptaculum singulare, conati sunt uiolenter extrahere et quasi captiuum ad castrum dicti Burglanensis episcopi contra uoluntatem meam educere, ut presumitur, puniendum. + Tandem ex interloqucione dominorum uidelicet ..... Burglanensis et Valdemari militis, ut me liberum dimitteret, promisi, ut dictam appellationem in dyocesi Burglanensi non legerem nec publicarem nec quicquam attemptare deberem, quod posset dicto domino Burglanensi per me fieri in contrarium, antequam ultra passagium Lymfyorth peruenirem. Et ergo presens appellatio lecta non fuerat in dicto loco michi non tuto, sed in uiciniori loco Alburgensi opido a dyocesi Burglanensi ultra unum miliare non distante propter uiolentias et iniurias illatas et iustum metum meri to cadentem in constantem, prout hec omnia et singula iam notoria fore noscuntur in dyocesi Burglanensi et locis conuicinis, de quibus protestor tempore congruo edocturus. ♦ Protestor etiam de loco non tuto, item copiam presentis appellationis habere uolentibus dare protestor. ♦ Acta sunt hec Alburgis in ecclesia beate uirginis anno, indictione, mense, die, hora, loco et pontificatu quibus supra, presentibus honorabilibus uiris et discretis dominis Nicolao Mobek, rectore ecclesie beati Botulphi, Petro Kamp, capellano sanctimonialium ecclesie beate uirginis Alburgis, et Rothgero, rectore ecclesie Woxlef, presbiteris, Iohanne Oom, proconsule Alburgensi, ..... ro Nicholai et Nicholao Brasen, consulibus ibidem, et quam pluribus clericis et laicis in multitudine copiosa testibus fidedignis ad premissa uocatis specialiter et <r>o<g>atis (Notarmærke). ♦ Et ego Albertus Iohannis clericus Sleswicensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, predicte appellationis productioni et lectioni ac omnibus aliis et singulis premissis*, dum sic fierent et agerentur, una cum predictis testibus presens interfui eaque sic fieri uidi et audiui et per alium fideliter scribi feci et diligenter examinaui aliis negociis occupatus et in hanc publicam formam redegi, quam signo et nomine meis solitis et consuetis signaui, rogatus et requisitus in testimonium omnium et singulorum premissorum.
3 sunt] tilf. o.l. i stedet for overstreget est Aa.
12 .....] her og i det følgende mgl. nogle ord Aa, Aa1.
26 <r>o<g>atis] uocatis Aa.
(Notarmærke)] ikke angivet Aa.
28 premissis] premissis que Aa.
16: c. 38 X de appellationibus II 28.
I Herrens navn, amen. År 1399 efter sammes fødsel, i den syvende indiktion, den 5. august omtrent i den sjette time i den højhellige fader i Kristus og vor herre hr. Bonifacius, ved Guds forsyn den niende paves tiende pontifikatsår fremstod den gode mand hr. Jens Mår, kannik i Viborg, personlig i nærværelse af mig, offentlig notar, og nedenforanførte vidner og fremførte et papirbrev, der i sig indeholdt krav om appel eller appeller, og læste det med disse ord: I Herrens navn, amen. Da lægemidlet appel ifølge den overleverede kirkeret på frelsebringende måde er indført til hjælp for de undertrykte, udtaler og fremfører derfor jeg, Jens Mår, kannik i Viborg, befuldmægtiget for den ærværdige fader i Kristus og herre, hr. Lave, af Guds nåde biskop af Viborg, og hele kapitlet ved samme kirke af Sankt Augustins orden, og i egenskab af befuldmægtiget, der har fuldstændig og fyldestgørende befaling til det nedenforanførte, over for Eder, der er til stede her, og især over for dem, hvem det vedkommer eller på enhver måde i fremtiden vil kunne vedkomme, og for Eder, offentlige notar, i den hensigt at appellere, at den hæderværdige fader i Kristus og herre hr. Peder, af Guds nåde biskop af Børglum, under forbehold af sin ærværdighed mindre retfærdigt har trykket mine nævnte herrer biskoppen og kapitlet ved kirken i Viborgs undergivne og øboerne på øen Læsø, Børglum stift, med forskellige plagerier, forulempelser, uretfærdigheder, ekstrabeskatninger og ubehageligheder gennem nogle af sine nedrige, frække og ugyldige skridt og domme, der er udslynget og udstedt mod fornævnte undergivne og øboer, intetsigende ifølge denne ret, i modstrid med de apostoliske privilegier, der nådigt er bevilget og tilstået fornævnte biskop og kapitel, til ikke ringe skade, foragt, uret og tynge for mine fornævnte herrer biskoppen og kapitlet. Men samme herre biskop af Børglum, der ikke var tilfreds med det fornævnte, ubesindigt har ramt de kannikker, som biskoppen og kapitlet ved kirken i Viborg har at ind- og afsætte ved kapellerne på øen, som med god ret er underlagt dem ifølge rosværdig sædvane og gammel forskrift, hvorimod der ifølge menneskers hukommelse ikke findes noget stridende, med bandlysningsdom, som ikke fortjener at kaldes fræk og intetsigende ifølge denne ret, har ladet ukrænkede kapeller og kirkegård genindvie af sine præster, har til foragt for den hellige kirkeret umenneskeligt befalet, at de afdødes legemer, som afgik ved døden på from og rettelig vis og som øvede frelsebringende bod på det yderste, skulle opgraves. Desuden bevidner jeg under appel i min herre biskoppens og hele kapitlet ved kirken i Viborgs navn og erindrer om det bedrageriske rænkespil, som omtalte hr. Peder, biskop af Børglum, ondsindet og lumsk dristede sig til at forsøge i ....., da disse fire biskopper af Ribe, Århus, Viborg og nævnte Børglum sad sammen i domkirken i Århus til rådslagning i et lille kammer ved højalteret under den sidste messe efter befaling af den berømmelige fyrstinde og frue fru Margrete, af Guds nåde Danmarks, Sveriges og Norges dronning, for venskabeligt at forhandle om ..... angående fred og endrægtighed med herren af Århus og angående hans kapitel ..... (og) jeg hørte, at den højhellige fader i Kristus og vor herre hr. Bonifacius, den niende paves bulle, ..... et privilegium eller friheds ....., overdraget ....., sammesteds blev fremført ..... biskoppen af Viborg, og ..... af Århus ..... til samme herre ugyldigt plyndrede min fornævnte herre biskop af Viborgs ..... som en røvende løve ..... biskoppen af Viborg ..... og inden ..... den højtidelige messe ..... mens Herrens hellige legeme og blods ..... blev forbigået, stod nævnte biskop af Børglums håndlangere i nævnte kammers åbne dør, bevæbnede og rede med dragne sværd og spændte armbrøster og forstyrrede den præst, der forrettede gudstjenesten, på tidspunktet for den hellige nadver, idet de stødte ham ned fra alteret, og de stak sværdene ind gennem vinduerne i nævnte kammer, idet de i fjendskab pønsede på at dræbe denne min uskyldige herre af Viborg, således at denne herre biskop af Viborg på ingen måde var undsluppet deres ugudelige hænder, hvis ikke Guds vilje alene og særlig hjælp af den herre biskoppen af Ribe havde beskyttet ham. Ved den handling bragte nævnte herre biskop af Børglum, der stolede på sine fornævnte væbnede håndlangere, nævnte apostoliske bulle, der var røvet med forbryderisk hånd, voldeligt bort fra kirken til stor skam og i lige måde foragt for den apostoliske herre, thi han havde ringeagtet Peders nøgler og krænket den kirkelige magt, hvorfor jeg ikke tvivler om, at fornævnte herre biskop af Børglum fordømmeligt er ifaldet den kanoniske bestemmelse om fældet dom og ikke des mindre, som det forsikres, har øvet det, som tilhører ordenen, til fare og tynge for sin sjæl. Fremdeles udtaler og fremfører jeg som appel, at omtalte biskop af Børglum, der endnu ikke var tilfreds med de tidligere uretfærdigheder, skader og tynger, truede med at udslynge anathemadom mod fornævnte undergivne og øboer på Læsø, for at de skulle adlyde hans befalinger og holde sig til ham i alt, uanset det apostoliske sædes særlige fritagelse og privilegium. Men disse fornævnte øboer, der var ukyndige i retten og jævne, rystedes voldsomt af en uudholdelig rædsel og frygtede for at blive bundet af nævnte anathemadom, og for at få eftergivet den store bandlysningsdom, der frækt var fældet mod dem, selv om den ifølge retten var intet, lovede tolv øboer på hele øbefolkningens vegne med håndslag in solidum på deres ære urokkeligt at betale oftenævnte biskop af Børglum 100 mark lybsk på grund af livsfaren, tabet af størstedelen af deres gods og den frygt, som kunne påkomme modige mænd. Da derfor disse 100 mark lybsk således var lovet under vold og frygt, ydede fornævnte biskop af Børglum dem forladelsens nådegave fra nævnte bandlysningsdom, der var intet ifølge selve retten, på denne betingelse, at hvis de ikke betalte fornævnte 100 mark lybsk inden en bestemt termin, ville han binde dem med anathemadommen og påføre de bedrøvede bedrøvelse. Da altså mine nævnte herrer biskoppen og kapitlet i Viborg og jeg i deres navn føler os tynget og nedtrykt af alle disse plagerier, uretfærdigheder, ekstrabeskatninger, røverier, domme, der er fældet eller skal fældes, og tynger af enhver art, og da vi frygter, at vi i fremtiden sandsynligvis kan blive mere tynget af fornævnte byrder, således som de udtrykkeligt beregnes og i fremtiden vil kunne beregnes, indskyder jeg mig under og appellerer i deres navn som ovenfor i fællesskab og hver for sig med dette brev til det hellige apostoliske sæde og beder om appelbreve første, anden og tredie gang, hvis der er nogen, som skal og kan give mig dem, idet jeg underkaster mine nævnte herrer biskoppen, kapitlet i Viborg og mig i deres navn og dem, der holder sig og ønsker at holde sig til os, og alt vort gods, rørligt og urørligt, på hvilke steder det end ligger, under det omtalte apostoliske sædes beskyttelse og værn, og jeg forbyder i deres navn som ovenfor nævnte biskop af Børglum, såvidt jeg formår, og det tilstås mig af retten, mens denne appel svæver, der kanonisk er foretaget af mig, at tage eller lade tage skridt mod nævnte mine herrer biskoppen, kapitlet i Viborg og øboerne på Læsø. Men hvis han gør det personligt eller ved sine, hvad jeg ikke tror, afgiver jeg erklæring om de tings ugyldighed, som måtte ske derimod. På samme måde vil jeg ligeledes afgive erklæring til sikkerhed angående den straf, der er fastsat mod dem, som ikke agter på de appeller, der retmæssigt er foretaget. Fremdeles erklærer jeg, at jeg kan og evner at rette, udbedre, forbedre, erklære, specificere denne appel, føje til og trække fra samme og forny den, når og så ofte det måtte være gunstigt, altid under forbehold af rettens midler. Jeg erklærer desuden og tilstår udtrykkeligt, at jeg ville forkynde denne appel søndagen næst efter Peder i lænkers dag i Børglum domkirke og offentligt underrette nævnte herre af Børglum om samme, men da man hørte dette, kom nævnte biskop af Børglums håndlangere til, forsøgte voldeligt at drage mig ud af Børglum kloster, hvor der skulle være det sikreste tilflugtssted og et enestående tilholdssted, og føre mig som fangen til nævnte biskop af Børglums borg mod min vilje for, som det formodes, at straffe mig. Omsider lovede jeg, for at han ville slippe mig fri, ved interlokutoriske domme af de herrer, nemlig ..... af Børglum og Valdemar, ridder, at jeg ikke ville læse eller forkynde nævnte appel i Børglum stift eller skulle forsøge noget som helst, som ved mig kunne komme i modstrid med nævnte herre af Børglum, førend jeg nåede over på den anden side af farvandet Limfjorden. Og denne appel blev altså ikke læst på nævnte sted, der ikke var sikkert for mig, men på et temmelig nærliggende sted ved byen Ålborg, der ikke var længere fra Børglum stift end en mil, på grund af de påførte voldsomheder og uretfærdigheder og den rimelige frygt, der med rette påkommer en modig mand, således som alt dette allerede vides at være notorisk i Børglums stift og nabolaget, hvorom jeg erklærer at ville føre bevis på et passende tidspunkt. Jeg afgiver ligeledes erklæring om det usikre sted; fremdeles erklærer jeg, at jeg har en kopi af denne appel, at give til dem, der ønsker det. Dette er forhandlet i Ålborg i Vor Frue kirke år, indiktion, måned, dag, time, sted og pontifikat som ovenfor, i nærværelse af de hæderværdige mænd og gode herrer Niels Mobæk, sognepræst ved sankt Botulfs kirke, Peder Kamp, kapellan ved nonnernes Vor Frue kirke i Ålborg, og Rothger, sognepræst i Vokslev, præster, Johan Om, borgmester i Ålborg, ....r Nielsen og Niels Brasen, rådmænd sammesteds, og adskillige gejstlige og lægmænd i talrig mængde, der særligt var tilkaldt og udbedt som troværdige vidner til det fornævnte. (Notarmærke) Og jeg Albrecht Jensen, gejstlig i Slesvig stift, med kejserlig myndighed offentlig notar, deltog som nærværende sammen med fornævnte vidner i fremførelsen og læsningen af fornævnte appel og alt det andet fornævnte, mens det skete og forhandledes således, og jeg så og hørte, at det skete således, og lod det trofast skrive af en anden og undersøgte det omhyggeligt, eftersom jeg var optaget af andre sager, og jeg bragte det på denne offentlige form, som jeg undertegnede med mit sædvanlige og tilvante tegn og navn, udbedt og anmodet derom til vidnesbyrd om alt det fornævnte.