Tekst efter Aa:
Bonifacius (episcopus seruus seruorum dei) dilecto filio. abbati monasterii in Hedense ordinis cisterciensis Roskildensis diocesis. salutem (et apostolicam benedictionem) ♦ Nobilitas generis. uite. et morum. honestas aliaque laudabilia. probitatis. et uirtutum merita. super quibus apud nos dilectus filius Nicolaus Iacobi Lwnge. fidedigno commendatur testiminio nos inducunt/ ut sibi reddamur ad graciam liberales. ♦ Hodie siquidem ad audienciam nostram peruenit/ quod olim Conradus Bonowe. archidiaconus Trubecetensis. in. ecclesia Zwerinensi proprie salutis immemor. quendam presbiterum quadam uice captiuauit ipsumque equis pecuniis suis <et> quibusdam aliis spoliauit/ et/ ad sanguinis effusionem manus uiolentas misit in eundem ac suis suggestionibus homicidium inhumaniter fuit perpetratum in ipsius Conradi anime preiudicium. ac. grauamen et scandalum plurimorum ♦ Nos attendentes quod ueris existentibus. supradictis prefatus Conradus dicto archidiaconatu Trubecetensi in ecclesia Zwerinensi quem tunc temporis optinebat prout optinet de presenti. reddidit se indignum tibi alias per nostras litteras. dedimus in mandatis ut uocatis dicto Conrado personaliter eciam si opus erit per edictum et aliis. qui forent euocandi super premissis auctoritate nostra legittime te informes et si per informacionem huiusmodi repereris premissa. ita esse. eundem Conradum Bonowe. dicto archidiaconatu. eadem auctoritate sentencialiter priues prout foret de iure faciendum prout in litteris nostris plenius continetur\ ♦ Uolentesque prefato Nicolao Iacobi Lwnge. qui presbiter est et carissime in Christo filie nostre Dacie. Suecie. et Noruegie regine illustris familiaris necnon de militari genere ex. utroque parente procreatus. ut asseritur existit premissorum meritorum suorum intuitu. motu proprio non ad ipsius Nicolai uel alterius pro eo nobis super. hoc. oblate. peticionis instanciam set de nostra mere. liberali<ta>te graciam facere specialem. discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus dicto. Conrado. Bonowe eodem archidiaconatu sentencialiter priuato et. ab eodem amoto eundem archidiaconatum. cuius fructus redditus et prouentus. uigintiquinque ma<r>charum argenti puris communi exstimacione. ualorem annuum ut asseritur. non excedunt. eciam si actu ut premittitur. uel alio quouis modo. aut ex alterius cuiuscumque persona seu per possessionem alterius benificii ecclesiastici. eciam curati quacumque auctoritate collati et dispensacionem quamcumque. dicto Conrado. alii uel aliis eius nomine super hoc a nobis seu de mandato nostro eciam sub quacumque forma uel expressione uerborum ad optinendum optentam. ex. certa nostra sciencia per presentes eam reuocamus et nullius eam esse uolumus roboris uel momenti. aut per liberam resignacio nem reuocacionem dispensacionis permutacionem promissionem alicuius per eum de illo apud sedem apostolicam uel extra Romanam curiam eciam coram notario pub<l>ico et testibus sponte factam uacet eciam si tanto tempore uacauerit quod eius collacio. iuxta Latranensis statuta consilii ad sedem apostolicam legittime deuoluta. aut archidiaconatus ipse disposicioni apostolice specialiter reseruatus aut curatus uel. dignitas non tamen mayor. post pontificalem in eadem ecclesia. Zwerinensi existat. eciam si super eo inter aliquos lis. cuius statum presentibus haberi uolumus pro expresso in dicta curia. uel alibi pendeat seu remanserit indecisa. eciam si persona huiusmodi dicte sedis. capellanus nuncius notarius uel. alias officialis seu fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum. collector uel succollector. aut litterarum apostolicarum abbreuiator. seu scriptor. uel. huiusmodi sedis uel. alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris. sancte. Romane ecclesie cardinalibus. familiaris. fuerit. dummodo tempore date presencium non sit. alicui alteri predicto Conrado Bonowe in dicto archidiaconatu specialiter ius quesitum. cum omnibus iuribus et pertinenciis suis. eidem Nicolao Iacobi Lwnge/ dicta auctoritate conferas et assignes inducens per te uel alium seu alios eundem Nicolaum uel procuratorem suum. eius nomine in corporalem possessionem dicti archidiaconatus iuriumque et pertinenciarum predictorum ac defendens inductum amoto. exinde. dicto. Conrado et quolibet alio illicito detentore ac faciens ipsum Nicolaum uel procuratorem suum pro eo. ad huiusmodi archidiaconatum ut est moris admitti sibique de ipsius. archidiaconatus fructibus redditibus prouentibus iuribus et/ obuencionibus uniuersis integre responderi contradictores (auctoritate nostra appellacione postposita compescendo). non obstantibus. tam pie memorie Bonifacii pape VIII. predecessoris nostri. quam aliis quibuscumque constitucionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Zwerinensis contrariis iuramento confirmacione apostolica uel quacumque firmitate alia roboratis aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie speciales. aut aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis uel legatorum eius litteras impetrarint eciam si per eas ad inhibicionem reseruacionem et decretum. uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus prefatum Nicolaum in assequcione dicti archidiaconatus uolumus anteferri. set nullum per hoc eis quo. ad. assequcionem dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari seu si uenerabili fratri nostro. episcopo et dilectis filiis capitulo. Zwerinensi. uel quibusuis aliis communiter uel diuisim ab eadem sit sede indultum quod ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari. non possint quodque de huiusmodi dignitatibus personatibus uel officiis aut aliis beneficiis ecclesiasticis. ad eorum collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam disposicionem. coniunctim uel seperatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam. ac de uerbo. ad uerbum. de indulto huiusmodi mencionem/ et qualibet alia. dicte sedis indulgencia. generali uel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam. effectus huiusmodi gracie impediri ualeat quomodolibet uel differri. et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis aut si dictus. Nicolaus presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Zwerinensis solitum iuramentum. dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet. et si hodie uel per antea. dicto Conrado. alii uel aliis de dicto archidiaconatu Trubecetensi in ecclesia. Zwerinensi tunc ut prefertur uel. alio quouis modo uacante prouiderimus aut mandauerimus seu concesserimus prouideri seu alias auctoritate aliarum litterarum nostrarum. quarumcumque prouisum fuerit nos motu simili eadem auctoritate declaramus nostre intencionis fuisse et esse dicto Nicolao Iacobi Lwnge et nulli alteri uoluisse seu uelle de eodem archidiaconatu prouideri ipsamque prouisionem seu mandatum de prouidendo ipsi Nicolao per nos. tenore presencium factam uel in posterum fiendam debere sortiri effectum decernentes. quascumque dispensaciones prouisiones seu mandata de prouidendo. dicto Conrado alii uel aliis de dicto archidiaconatu per nos seu de mandato nostro auctoritate aliarum litterarum nostrarum. quocumque modo hodie uel per antea. eciam sub quacumque forma. uel. expressione uerborum factas et quecumque inde sequta. irrita et inania ac nullius esse debere roboris uel momenti ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum octauo kalendas marcii pontificatus nostri anno undecimo\
11 Bonifacius (episcopus indtil dei)] Bonifacius etcetera Aa.
12-13 salutem (et apostolicam benedictionem)]| salutem etcetera Aa.
15 Lwnge] herefter overstreget canonicus Roskildensis Aa.
— testiminio = testimonio.
18 <et>] mgl. Aa.
21 Nos] herefter overstreget igitur Aa.
22 dicto] tilf. i marg. med henvisningstegn Aa.
— Trubecetensi] herefter overstreget quem Aa.
— in] herefter overstreget dicta Aa.
23 quem) tilf. i marg. med henvisningstegn Aa.
4 intuitu] herefter overstreget graciam facere specialem Aa.
5 liberali<ta>te] liberalite Aa.
6 Conrado] tilf. i marg. med anden hd. Aa.
8 ma<r>charum] macharum Aa.
11 benificii = beneficii.
14-15 eam reuocamus] reuocamus eam med omflytningstegn Aa.
18 pub<l>ico] pubico Aa.
4 suum] herefter overstreget eius nomine Aa.
6 contradictores (auctoritate indtil compescendo)] contradictores etcetera Aa.
9 et] herefter overstreget privilegiis Aa.
10 alia] tilf. i marg. med henvisningstegn Aa.
11 officiis] herefter overstreget aut aliis beneficiis Aa.
15 nullum] tilf. i marg. med henvisningstegn Aa.
16 dignitatum] rettet fra digni tatuum Aa.
23 seperatim = separatim.
15 octauo] rettet i marg. af Iac fra overstreget viii Aa.
24 og 28: Acta Pont. II 115 nr. 953.
19: c. 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8.
7-8: c. 6 in VIto de rescriptis I 3.
Bonifacius, biskop, Guds tjeneres tjener, til sin elskede søn abbeden i klosteret i Hiddensee af cistercienserordenen, Roskilde stift, hilsen og apostolisk velsignelse.
Den velbyrdige fødsel, det liv, den vandel i ærbarhed og gode sæder og den retskaffenheds øvrige rosværdige fortjenester og dyder, for hvilke vor elskede søn Niels Jakobsen Lunge anbefales til os ved troværdige mænds vidnesbyrd, bevæger os til at vise ham nådig gavmildhed. I dag er det jo kommet os for øre, at Konrad Bonow, ærkedegn i Tribsees ved kirken i Schwerin, fordum glemte sin egen frelse og engang tog en præst til fange og plyndrede ham for hans heste, penge og adskilligt andet og sendte voldsmænd mod ham med blodsudgydelse til følge, og drabet blev fuldbyrdet på umenneskelig måde efter hans tilskyndelse til skade for denne Konrads sjæl og til tynge og anstød for såre mange. Idet vi betænker, at fornævnte Konrad, hvis ovennævnte er sandt, har vist sig uværdig til nævnte ærkedegneembede Tribsees i kirken i Schwerin, som han på det tidspunkt besad, således som han besidder det for øjeblikket, har vi pålagt Dig som vor befaling ved et andet brev fra os, at Du, efter at nævnte Konrad personligt, om nødvendigt ved offentlig stævning, og andre, som skulle tilkaldes, er blevet tilkaldt, med vor myndighed på lovformelig vis skaffer Dig oplysninger om fornævnte, og hvis Du gennem disse oplysninger finder, at fornævnte forholder sig således, skal Du med samme myndighed ved dom berøve samme Konrad Bonow nævnte ærkedegneembede, således som det skulle ske efter retten, således som det fuldstændigt indeholdes i vort brev. Og idet vi ønsker at vise fornævnte Niels Jakobsen Lunge, som er præst og i tjeneste hos vor kære datter i Kristus den berømmelige dronning af Danmark, Sverige og Norge, og som desuden, som det forsikres, er født af riddermæssig slægt på begge forældres side, særlig nåde i betragtning af hans fornævnte fortjenester — af egen drift, ikke efter opfordring i en ansøgning, der er forelagt os herom af denne Niels eller en anden for ham, men af vor rene gavmildhed — pålægger vi Dig, gode søn, ved apostolisk brev, at Du, efter at nævnte Konrad Bonow ved dom er berøvet samme ærkedegneembede og fjernet fra samme, med al dets rettigheder og tilbehør med nævnte myndighed overdrager og anviser samme Niels Jakobsen Lunge samme ærkedegneembede, hvis afkastninger, afgifter og indkomster, som det forsikres, ikke overstiger en årlig værdi af 25 mark lødigt sølv ifølge den almindelige indtægtsangivelse, selv om det er ledigt netop nu som fornævnt eller på enhver anden måde eller fra en hvilken som helst anden person eller ved besiddelse af et andet kirkeligt beneficium, der ligeledes er forbundet med sjælesorg og overdraget med enhver myndighed, og ved enhver dispensation, der er opnået for nævnte Konrad, en anden eller andre i hans navn herom af os eller på vor befaling ligeledes af enhver ordlyd eller udtryksmåde om at opnå — med dette brev tilbagekalder vi den ifølge vor sikre viden og vil, at den skal være uden styrke eller betydning eller ved, at en eller anden af egen drift frivilligt har givet afkald på, tilbagekaldet dispensation, byttet og afgivet løfte om det ved det apostoliske sæde eller uden for den romerske kurie ligeledes i nærværelse af en offentlig notar og vidner, selv om det har været ledigt så lang tid, at dets overdragelse ifølge Laterankonciliets bestemmelser på lovformelig vis er hjemfaldet til det apostoliske sæde, eller dette ærke degneembede særligt er reserveret for apostolisk rådighed eller er forbundet med sjælesorg eller er en dignitet, dog ikke den største efter den biskoppelige i samme kirke i Schwerin, selv om der om det mellem nogle svæver eller er en uafgjort strid ved nævnte kurie eller andetsteds, hvis stilling det er vor vilje, skal anses for udtrykt med dette brev, selv om denne person har været nævnte sædes kapellan, nuntius, notar eller official i øvrigt eller kollektor eller underkollektor af afkastninger og indkomster, der skyldes det apostoliske kammer, eller abbreviator eller scriptor af apostoliske breve eller i tjeneste ved dette sæde eller hos en eller anden af vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, når blot der ikke på tidspunktet for dette brevs udstedelse særligt er søgt ret for nogen anden end fornævnte Konrad Bonow angående nævnte ærkedegneembede. Du skal personligt eller ved en eller flere andre indføre samme Niels eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af nævnte ærkedegneembede og dets omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen, idet nævnte Konrad og enhver anden uretmæssig besidder er fjernet derfra, og sørge for, at denne Niels eller hans befuldmægtigede for ham, som det er skik, antages til dette ærkedegneembede, og at der fuldt ud svares ham af samtlige afkastninger, afgifter, indkomster, rettigheder og oppebørsler af dette ærkedegneembede, idet Du med vor myndighed tugter dem, der sætter sig op herimod, under udelukkelse af appel, uanset såvel vor forgænger — from ihukommelse — pave Bonifacius 8.s som alle andre apostoliske bestemmelser og alle herimod stridende bestemmelser og sædvaner ved denne kirke i Schwerin, selv om de er bekræftede ved ed, apostolisk stadfæstelse eller en hvilken som helst anden bekræftelse, eller uanset om nogen med hensyn til provisioner, de skal have på digniteter, personater eller officier ved denne kirke har fået særligt eller angående andre kirkelige beneficier i de egne har fået et almindeligt brev af nævnte sæde eller dets legater, selv om man derved er skredet til forbud, reservation og afgørelse eller er gået frem på nogen som helst anden måde. Det er nemlig vor vilje, at fornævnte Niels med hensyn til opnåelse af nævnte ærkedegneembede skal foretrækkes for alle disse, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre digniteter, personater eller officier eller beneficier; (Din overdragelse skal endvidere gælde), uanset om vor ærværdige broder biskoppen og vore elskede sønner kapitlet i Schwerin eller hvilke som helst andre i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af samme sæde, at de ikke skal være pligtige til aner kendelse eller provision af nogen, og at de ikke skal kunne tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning, og at disse digniteter, personater eller officier eller andre kirkelige beneficier, hvortil de i fællesskab eller særskilt har ret til overdragelse, provision, præsentation, valg eller al anden rådighed af enhver art, ikke skal kunne tildeles nogen ved provision ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, tydeligt og ord til andet omtaler denne bevilling; fremdeles uanset hvilken som helst anden begunstigelse fra nævnte sæde, almindelig eller særlig, hvilken ordlyd den så har, hvorved, når den ikke er tydelig omtalt eller i fuld udstrækning optaget i dette brev, virkningen af nærværende nådesbevisning på nogen som helst måde kan hindres eller blot opsættes, og hvorom og om hvis fulde ordlyd der i vort brev skal finde særlig omtale sted; (Din overdragelse skal også gælde), hvis nævnte Niels ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed på at ville overholde denne kirke i Schwerins bestemmelser og sædvaner, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den, og når han kommer til denne kirke, gør det i egen person, og hvis vi i dag eller tidligere ved provision har givet nævnte Konrad, en anden eller andre nævnte ærkedegneembede Tribsees i kirken i Schwerin, der da som fornævnt eller på enhver anden måde var ledigt, eller har befalet eller tilstået, at det skulle gives ved provision, eller det i øvrigt i kraft af et ethvert andet brev fra os er blevet givet ved provision, erklærer vi af en lignende drift med samme myndighed, at det har været og er vor hensigt at have villet eller ville give nævnte Niels Jakobsen Lunge og ingen anden samme ærkedegneembede ved provision, og at denne provision eller befaling om at give denne Niels det ved provision, der er eller i fremtiden skal foretages af os med dette brevs ordlyd, skal have sin virkning, idet vi erklærer, at alle dispensationer, provisioner eller befalinger om at give nævnte Konrad, en anden eller andre nævnte ærkedegneembede ved provision, der er udstedt af os eller på vor befaling i kraft af et andet brev fra os på enhver måde i dag eller tidligere ligeledes under enhver ordlyd eller udtryksmåde, og alt, hvad der er fulgt derefter, skal være ugyldige og magtesløse og uden styrke eller betydning. Givet ved S. Pietro i Rom den 23. februar i vort ellevte (pontifikats)år.
Samme dag pålagde pave Bonifacius 9. abbeden i Hiddensee at afsætte forgængeren i embedet, Konrad Bonow, for drab, trykt Acta Pont. II 115 nr. 953.