Tekst efter Aa:
Bonifatius (episcopus seruus seruorum dei) dilecto filio abbati monasterii Omnium sanctorum prope Lundis salutem (et apostolicam benedictionem) ♦ Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria uirtutum merita laudabiliter suffragantur) ♦ Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Iohannis Falster canonici Lundensis peticio continebat quod olim ipse parrochialem ecclesiam in Methilby Lundensis diocesis/ et dilectus filius Nicolaus Twonis cantoriam ecclesie Lundensis quas tunc temporis obtinebant desiderantes illas ut asserebant ex certis causis inuicem permutare in manibus uenerabilis fratris nostri Iacobi archiepiscopi Lundensis ex causa permutacionis huiusmodi extra Romanam curiam sponte et libere resignarunt idemque archiepiscopus resignacionibus huiusmodi per eum extra dictam curiam auctoritate ordinaria admissis Iohanni cantoriam et Nicolao prefatis parrochialem ecclesiam predictas per huiusmodi resignaciones ut dicebat uacantes eadem auctoritate contulit et de illis eciam prouidit/ ipseque Iohannes eandem cantoriam earundem collacionis et prouisionis de illa sibi ut premittitur factarum uigore assecutus illam extunce tenuit et possedit prout tenet et possidet pacifice et quiete ♦ Cum autem sicut eadem peticio subiungebat a nonnullis asseratur predictam cantoriam per obitum quondam Mathie Siuichini cantoris dicte ecclesie Lundensis qui fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collector existens extra dictam curiam diem clausit extremum uacare/ et propterea et ex certis aliis causis collacionem et prouisionem eidem Iohanni de eadem cantoria ut prefertur factas uiribus non subsistere nos uolentes prefatum Iohannem apud nos de uite ac morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu fauore prosequi gracioso ipsumque in dicta ecclesia Lundensi amplius honorare discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus si per diligentem examinacionem eundem Iohannem bene legere bene construere et bene cantare ac congrue loqui Latinis uerbis et alias ydoneum ad dictam cantoriam obtinendum esse reppereris uel eciam si idem Iohannes non bene cantaret dummodo in tuis manibus iuret ad sancta dei euangelia quod infra annum a tempore examinacionis huiusmodi computandum bene cantare addiscet super quibus tuam conscienciam oneramus cantoriam predictam que dignitas sine cura non tamen maior post pontificalem in dicta ecclesia Lundensi existit cuius que fructus redditus et prouentus uiginti florenorum auri secundum communem exti macionem ualorem annuum ut ipse Iohannes asserit non excedunt siue per obitum Mathie uel per resignacionem Nicolai predictorum huiusmodi siue alias quouis modo aut ex alterius cuiuscumque persona uel per assecucionem alterius beneficii ecclesiastici quacumque auctoritate collati seu alias per liberam resignacionem alicuius per eum de illa apud sedem uel extra curiam predictas eciam coram notario publico et testibus sponte factam aut per constitucionem felicis recordacionis Iohannis pape XXII predecessoris nostri que incipit Execrabilis uacet/ eciam si tanto tempore uacauerit quod eius collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta aut cantoria predicta disposicioni apostolice specialiter uel generaliter reseruata existat” et ad eam consueuerit quis per electionem assumi et super ea inter aliquos in dicta curia uel alibi lis cuius statum presentibus haberi uolumus pro expresso pendeat seu remanserit indecisa et is ex cuius persona eadem cantoria ultimo uacauit sedis predicte capellanus nuncius notarius uel alias officialis aut alias huiusmodi fructuum et prouentuum camere predicte debitorum collector uel succollector seu dicte sedis uel alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus familiaris fuerit aut damnate memorie Roberto olim basilice Duodecim apostolorum presbitero cardinali tunc antipape qui se Clementem VII ausu sacrilego nominabat uel aliis per processus apostolicos condemnatis adheserit seu apud dictam sedem uel in loco a dicta curia ultra duas dietas legales non distante decesserit dummodo dictus Iohannes in predicta cantoria intrusus non fuerit et tempore date presencium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum cum omnibus iuribus et pertinenciis suis prefato Iohanni auctoritate nostra conferas et assignes inducens per te uel alium seu alios eundem Iohannem uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem cantorie iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendens inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac faciens ipsum Iohannem uel dictum procuratorem pro eo ad huiusmodi cantoriam ut est moris admitti sibique de ipsius cantorie fructibus redditibus prouentibus iuribus et obuencionibus uniuersis integre responderi contradictores auctoritate nostra (appellacione postposita compescendo) non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predecessoris nostri quam aliis quibuscumque constitucionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Lundensis contrariis iuramento confirmacione apostolica uel quacunque firmitate alia roboratis aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de dignitatibus personatibus uel officiis in dicta ecclesia Lundensi speciales aut aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales predicte sedis uel legatorum eius litteras impetrarint eciam si per eas ad inhibicionem reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus prefatum Iohannem in assecucione dicte cantorie uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum ali orum preiudicium generari seu si archiepiscopo pro tempore existenti et dilectis filiis capitulo Lundensi uel quibusuis aliis communiter uel diuisim a dicta sede sit indultum quod ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possint quodque de dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie Lundensis aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam disposicionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali uel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam effectus earum impediri ualeat quomodolibet uel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis aut si prefatus Iohannes presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Lundensis racione dicte cantorie solitum iuramentum dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet seu quod idem Iohannes ut asserit predicte Lundensis cum prebenda quarum fructus redditus et prouentus uigintiquatuor florenorum auri secundum predictam extimacionem ualorem annuum non excedunt/ necnon Roskildensis ecclesiarum in qua maiores medie et minores prebende existunt sub expectacione maioris prebende canonicatus auctoritate quarundam aliarum litterarum nostrarum noscitur obtinere ♦ Nos enim si dictus I<ohanne>s ad hoc repertus fuerit ydoneus ut prefertur exnunc perinde irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari ac si die date presencium eidem Iohanni ad hoc reperto ydoneo de dicta cantoria cum interposicione decreti prouideri mandauissemus ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum secundo idus maii anno undecimo.
19 Bonifatius (episcopus indtil dei)] Bonifatius etcetera Aa.
20 salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa.
21-22 arbitramur (et indtil suffragantur)] arbitramur etcetera Aa.
1 sponte] herefter overstreget factam Aa.
— resignarunt] rettet fra resignare uden slettelse af forkortelsen for 2. e, altså resignareunt Aa.
3 predictas] rettet in scribendo fra predictam Aa.
9 collector] herefter overstreget uel succollector Aa.
17 ydoneum)] herefter overstreget esse repperis Aa.
28 factam] rettet fra factas Aa.
3 existat] existant Aa.
7 predicte] tilf. o.l. i stedet for overstreget apostolice Aa.
12 dummodo] herefter overstreget tempore date presencium non sit in Aa.
15 inducens] herefter overstreget inducens Aa.
21 nostra (appellacione postposita compescendo)] nostra etcetera Aa.
15 prestet] herefter overstreget su Aa.
19 expectacione] herefter overstreget maris pr Aa.
21 I<ohanne>s] Iacobus Aa.
29: c. un. extravag. Ioh. XXII de praebendis et dignitatibus 3.
1: c. 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8.
23: c. 6 in VIto de rescriptis I 3.
Bonifacius, biskop, Guds tjeneres tjener, til sin elskede søn abbeden i Allehelgens kloster nær Lund hilsen og apostolisk velsignelse.
Vi anser det for sømmeligt og passende, at det apostoliske sæde viser sig nådigt over for dem, hvem deres egne dyders fortjenester rosværdigt anbefaler dertil. En ansøgning, der jo for nylig blev forelagt os på vor elskede søn Jens Falster, kannik i Lunds vegne, indeholdt, at denne og vor elskede søn Niels Tuesen fordum, som på det tidspunkt besad henholdsvis sognekirken i Södra Mellby, Lunds stift, og kantordømmet ved kirken i Lund, ønskede, som de forsikrede, af visse grunde at bytte dem indbyrdes og som følge af dette bytte af egen drift og frit oplod dem uden for den romerske kurie i hænderne på vor ærværdige broder ærkebiskop Jakob af Lund og samme ærkebiskop overdrog, efter at han med stiftsbiskoppelig myndighed havde tilladt disse afkald uden for nævnte kurie, med samme myndighed fornævnte Jens fornævnte kantordømme og fornævnte Niels fornævnte sognekirke, der, som han sagde, var ledige ved disse opladelser, og ligeledes gav dem dem ved provision, og denne Jens, der opnåede samme kantordømme i kraft af den overdragelse og provision, der som fornævnt er foretaget for ham af det, beholdt og besad det fra da af, således som han beholder og besidder det ukæret og i fred. Men da, således som samme ansøgning tilføjede, nogle forsikrer, at fornævnte kantordømme er ledigt ved Mads Sivekensens død, fordum kantor ved nævnte kirke i Lund, som afgik ved døden uden for nævnte kurie som kollektor af afkastninger og indkomster, der skyldtes det apostoliske kammer, og at den overdragelse og provision, der som fornævnt er foretaget af samme kantordømme for samme Jens, som følge deraf og af visse andre grunde ikke står ved magt, og da vi ønsker at omfatte fornævnte Jens, som er mangfoldigt anbefalet til os for sit liv, sin vandel i ærbarhed og gode sæder og sin retskaffenheds øvrige fortjenester og dyder, med nådig gunst i betragtning heraf og yderligere hædre ham i nævnte kirke i Lund, pålægger vi Dig, gode søn, ved apostolisk brev, at Du, hvis Du efter omhyggeligt at have prøvet ham finder, at samme Jens læser godt, analyserer godt og synger godt og taler latin på passende måde og i øvrigt er egnet til at opnå nævnte kantordømme, eller selv om samme Jens ikke skulle synge godt, når blot han sværger i Dine hænder på Guds hellige evangelier, at han inden et år, at regne fra denne prøvelses tidspunkt, lærer at synge godt — hvorom vi bebyrder Din samvittighed — med alle dets rettigheder og tilbehør med vor myndighed overdrager og anviser fornævnte Jens fornævnte kantordømme, som er en dignitet uden sjælesorg, dog ikke den største efter den biskoppelige i nævnte kirke i Lund, og hvis afkastninger, afgifter og indkomster, som denne Jens forsikrer, ikke overstiger en årlig værdi af tyve guldfloriner ifølge den almindelige indtægtsangivelse, hvad enten det er ledigt ved fornævnte Mads' død eller ved fornævnte Niels' afkald eller i øvrigt på enhver måde eller fra en hvilken som helst anden person eller ved opnåelse af et andet kirkeligt beneficium, der er overdraget med enhver myndighed, eller i øvrigt ved, at en eller anden af egen drift frivilligt har givet afkald på det ved fornævnte sæde eller uden for fornævnte kurie ligeledes i nærværelse af en offentlig notar og vidner, eller ved vor forgænger — salig ihukommelse — pave Johannes 22.s bestemmelse, som begynder: Forbandelsesværdig, selv om det har været ledigt så lang tid, at dets overdragelse ifølge Laterankonciliets bestemmelser på lovformelig vis er hjemfaldet til fornævnte sæde, eller fornævnte kantordømme særligt eller i almindelighed er reserveret for apostolisk rådighed, og man ved valg plejer at antages til det, og der om det mellem nogle svæver eller er en uafgjort strid ved nævnte kurie eller andetsteds, hvis stilling det er vor vilje, skal anses for udtrykt med dette brev, og den, fra hvis person samme kantordømme sidst blev ledigt, har været fornævnte sædes kapellan, nuntius, notar eller official i øvrigt eller kollektor eller underkollektor i øvrigt af disse afkastninger og indkomster, der skyldes fornævnte kammer, eller i tjeneste ved nævnte sæde eller hos en eller anden af vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, eller har været tilhænger af Robertus, fordømmelig ihukommelse — fordum kardinalpresbyter af basilika SS. XII Apostoli, dengang modpave, som i forbryderisk forvovenhed kaldte sig Clemens 7., eller af andre, der er fordømt ved apostoliske processer, eller er afgået ved døden ved nævnte sæde eller på et sted, der ikke ligger ud over de to lovlige dagsrejser fra nævnte kurie, når blot nævnte Jens ikke har trængt sig ind i fornævnte kantordømme, og der ikke på tidspunktet for dette brevs udstedelse særligt er søgt ret for nogen angående det. Du skal personligt eller ved en eller flere andre indføre samme Jens eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af fornævnte kantordømme og dets omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen, idet enhver uretmæssig besidder er fjernet derfra, og sørge for, at denne Jens eller nævnte befuldmægtigede for ham, som det er skik, antages til dette kantordømme og at der fuldt ud svares ham af samtlige afkastninger, afgifter, indkomster, rettigheder og oppebørsler af dette kantordømme, idet Du med vor myndighed tugter dem, der sætter sig op herimod, under udelukkelse af appel, uanset såvel vor forgænger — salig ihukommelse — pave Bonifacius 8.s som alle andre apostoliske bestemmelser og alle herimod stridende bestemmelser og sædvaner ved denne kirke i Lund, selv om de er bekræftede ved ed, apostolisk stadfæstelse eller en hvilken som helst anden bekræftelse, eller uanset om nogen med hensyn til provisioner, de skal have på digniteter, personater eller officier ved nævnte kirke i Lund, har fået særligt eller angående andre kirkelige beneficier i de egne har fået et almindeligt brev af fornævnte sæde eller dets legater, selv om man derved er skredet til forbud, reservation og afgørelse eller er gået frem på nogen som helst anden måde. Det er nemlig vor vilje, at fornævnte Jens med hensyn til opnåelse af nævnte kantordømme skal foretrækkes for alle disse, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre digniteter, personater eller officier eller beneficier; (Din overdragelse skal endvidere gælde), uanset om den til enhver tid værende ærkebiskop og vore elskede sønner kapitlet i Lund eller hvilke som helst andre i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af nævnte sæde, at de ikke skal være pligtige til anerkendelse eller provision af nogen, og at de ikke skal kunne tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning, og at digniteter, personater eller officier i denne kirke i Lund eller andre kirkelige beneficier, hvortil de i fællesskab eller særskilt har ret til overdragelse, provision, præsentation, valg eller al anden rådighed af enhver art, ikke skal kunne tildeles nogen ved provision ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, tydeligt og ord til andet omtaler denne bevilling; fremdeles uanset hvilken som helst anden begunstigelse fra nævnte sæde, almindelig eller særlig, hvilken ordlyd den så har, hvorved, når den ikke er tydelig omtalt eller i fuld udstrækning optaget i dette brev, virkningen af denne på nogen som helst måde kan hindres eller blot opsættes, og hvorom og om hvis fulde ordlyd der i vort brev skal finde særlig omtale sted; (Din overdragelse skal også gælde), hvis fornævnte Jens ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed på at ville overholde denne kirke i Lunds bestemmelser og sædvaner på grund af nævnte kantordømme, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den og, når han kommer til denne kirke, gør det i egen person, eller (uanset) at samme Jens, som han forsikrer, vides at besidde et kanonikat ved fornævnte kirke i Lund tillige med en præbende, hvis afkastninger, afgifter og indkomster ikke overstiger en årlig værdi af 24 guldfloriner ifølge fornævnte indtægtsangivelse, samt et kanonikat ved kirken i Roskilde, i hvilken der er større, middelstore og mindre præbender, med ventebrev på en større præbende i kraft af et andet brev fra os. Thi hvis man finder nævnte Jens egnet hertil som fornævnt, erklærer vi det derefter fra nu af ugyldigt og magtesløst, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom skulle forsøge at handle anderledes i denne sag, ganske som om vi på dette brevs udstedelsesdag ved en truffen afgørelse havde befalet, at man ved provision skulle give samme Jens, der var fundet egnet hertil, nævnte kantordømme. Givet ved S. Pietro i Rom den 14. maj i vort ellevte (pontifikats)år.