Illustri regi Danorum.
Utinam non fuisset homo ille uidelicet Waldemarus Selswicensis episcopus qui postposita pontificalis officii grauitate ut in se regnum sacerdotio couniret essetque multorum capitum belua contra clare memorie .K. regem Danorum fratrem tuum cui iuramento fidelitatis tenebatur astrictus temere coniurauit aduersus eum cuius panes edebat supplantationem magnificans. et cornua elationis assumens ut cornu iusti confringeret. et nominis eius memoriam aboleret. Utinam quoniam retrahens manum ab aratro denuo se secularibus negotiis immiscebat. retrorsus auersus; conuersus fuisset in salis imaginem. ut defluens ipse solus in aquas. solus confusionem propriam deploraret. nec in maxillis ecclesie lacrimas nec in pontificali ordine maculas posuisset. Tolerabilius enim esset si perisset proprio gladio cum gladium materialem accepit; et sic incidisset in foueam quam pararat; ut sua non maculasset manus regias captione. nec famam eius detentione diutina denigrasset. aut fodisset hiis foueam qui non tam culpam eius quam penam attendunt. captiuitatis eius exemplo in libertatem ecclesiasticam presumptionis arma sumentes. ut audacter et impune decetero priuilegium clericalis immunitatis infringant. Verum iustus iudex dominus deus noster qui retribuit illi secundum opera sua. nec passus est superbiam eius semper ascendere. sed quoniam ambularat in magnis et in mirabilibus supra se proprie conditionis oblitus; humiliatus est diuino iudicio et confusus. et quia eius in elatione sua uestigiis inherebat. qui ut esset altissimo similis sedem ponere uoluit in lateribus aquilonis. exemplo eius inferius corruit. et in carcere positus iniquitatem propriam sicut credimus recognoscit. Ceterum cum dominus in deiectione illius corroborauerit solium predicti regis et regnum eius dignatus fuerit stabilire. uellemus ut ipse non accepisset gratiam eius in uacuum. nec ingratus tanti beneficii extitisset. aut extendisset in illius iniuriam manum suam. et usque in finem tenuisset extentam qui eius iustitiam conseruarat. et de manu omnium qui eum oderant ipsum propitius eruens animam eius saluarat a morte. Tenebatur enim attendere quod seruus suo domino stat aut cadit. ideoque non debuerat seruum alterius iudicare. uel in episcopum tamquam uile mancipium deseuire. sed ecclesie Romane deferre. ac sedi apostolice illum relinquere iudicandum. et seruare innoxias manus suas. Nec erat ei aliquatenus dubitandum. quod idem episcopus iudicium apostolice sedis eluderet. uel effugeret disciplinam. ex cuius ore procedit gladius bis acutus penetrabilior omni gladio ancipiti. et a mari ad mare uibratilis in momento. utpote qui tamquam in ictu oculi mare transuolat. uniuersos montes et colles transcendit. ligans quos percutit non in terris solummodo sed in celis. Nec hoc dicimus quasi uellemus ut nutrisset serpentem in gremio uel hosti gladium in suum iugulum porrexisset. aut ex eo quod ipsum sicut dicitur cepit in armis regnum suum nequiter inuadentem ipsum culpabilem reputemus. sed ut sic abstulisset ei nocendi causam. et materiam rebellandi. ut illi humiliter detulisset. qui asserit in ministris suis non se simpliciter; sed pupillam oculi sui tangi. Sane quantumcunque idem episcopus deliquisset; quid peccauerat apostolica sedes. uel quid commiserat ecclesia generalis. ut utriusque in eo priuilegium lederetur? Numquid enim ex delicto suo lucratus fuerat libertatem ut minus iurisdicioni nostre quia peccauerat subiaceret? Numquid propter peccatum ipsius punienda fuerat ecclesia generalis. et suo priuilegio spolianda. et non magis puniri debuerat anima que peccauerat? cum nec pater aut mater filii nec filius patris aut matris iniquitatem portare debeat uel deflere? Numquid resina non erat in Galaath. et medicus non erat in ipsa? qui et uulneribus filiorum ecclesie oleum et uinum infunderet. et ferrum adhiberet ulceribus que fomentorum remedia non sentirent? Verum rex ipse licet ei dominus porrexerit dexteram ne periret. et firmasset super uniuersam Daciam regnum eius uelut modice fidei dubitauit. et dum formidauit ubi non fuerat formidandum; magis timuit eum quem credebat uelle corpus occidere; quam deum quem sciebat posse tam corpus quam animam perdere in Geennam. sicque oblitus eius quod legerat uel audierat in psalmista. nolite tangere christos meos non solum irreuerenter tetigit eundem episcopum. sed arce custodie mancipauit. alligans forsan pedes eius compedibus. et manicis ferreis manus sacre saltem untionis gratia reuerendas. In hoc autem non solum grauiter illum offendit qui quod uni ex minimis eius fit sibi fieri protestatur. sed toti ecclesie ac Romane presertim plurimum derogauit. dum multorum armauit linguas in eam. et occasionem prebuit ut non solum supra dorsum eius fabricarent suas fabricas peccatores; sed iustus etiam in misericordia increparet. quod eam non commodaret zelus domus domini nec se murum opponeret ascendentibus ex aduerso. sed esset uelut canis mutus latrare non ualens. et peccata dissimulans subiectorum. Nec potuit usque adeo id reges terre latere quin ad excusandas excusationes in peccatis. ex hoc quasi quandam defensionem qua suum tuerentur errorem assumerent. et captionem ac detentionem ipsius episcopi contra mandatum apostolicum in similibus allegarent. cum .H. quondam imperator. qui uenerabilem fratrem nostrum .. Salernitanum archiepiscopum in exilium destinarat. bone memorie .C. pape predecessori nostro pro liberatione ipsius instanti per nuntios suos et litteras apud eum non dubitauerit respondere; quod prius et fortius fuerat apud .regem Danorum instandum. ut predictus Selswicensis episcopus restitueretur pristine libertati; qui prius captus fuerat. et in uinculis tenebatur quam pro eo quem ipse ne uite uel regno eius insidiari ualeret faciebat in Teutonia citra uincula et carceres commorari. Credimus autem quod eidem episcopo uexatio dederit intellectum. et sic iam sit in Babilone curatus. quod decetero non adiciat ut resurgat ad ea per que se meminit in lacum miserie descendisse. nec denuo contra torrentem dirigat brachia uel audeat contra stimulum calcitrare. propter quod non est regie serenitati timendum. ut decetero reuertatur ad uomitum. et laqueos pedibus tuis paret. quibus se sciret potius periturum. presertim cum brachium in quo ipse precipue confidebat. et de quo predictus rex potius dubitabat. in ipsius .H. imperatoris sit morte confractum. et talis surrexerit loco eius. qui cum tibi sit non solum amicitia sed affinitate coniunctus. non ad detrimentum sed incrementum potius regni Danorum intendet. Ne igitur induretur cor tuum super homine ipso. sed mollescat potius et audiat et exaudiat uerba nostra. et ei reuerenter deferat et deuote per quem reges regnant. et principes dominantur. et qui potest non solum conuertere corda patrum in filios. et filiorum animos in parentes. sed episcoporum affectum in reges. ut eis tamquam precellentibus et ducibus missis ab eis humiliter deferant. et pro eis quos prius impugnauerant si oportuerit animas suas ponant. Cum enim homo numquam in eodem statu permaneat. et uix idem die meditetur ac nocte. sed mirabiliores. et frequentiores elationibus maris mentis eius elationes existant; non est de conuersione aliquorum leuiter desperandum. cum affectus quos anni afferunt uenientes; recedentes auferant. et mores etas alteret alterata. Nam interdum annorum docet multitudo scientiam. et in senio sapiunt. qui desipuerant tempore; iuuentutis. Alioquin nec uerterentur impii. et non essent. nec amicitie rumperetur uinculum. nec aliquod odium moreretur. Sane maiorem dissentionis materiam. et rancoris scrupulum inter karissimum in Christo filium nostrum .H. regem Ungarie illustrem. et nobilem uirum .A. ducem fratrem ipsius homo suscitauerat inimicus. eratque plus utrique de altero formidandum. cum ipse dux post patris obitum insurrexerit contra fratrem. et multis sibi per conspirationem adiunctis; usque adeo processerit contra eum ut regni partem inuaserit. et regium sibi usurpauerit diadema. sed tandem legato .. sedis apostolice mediante inter discordantes plena est per dei gratiam concordia reformata. ita quod nunc fraterno se tractent affectu. qui se prius hostiliter impugnabant. et dux ipse in regia fidelitate persistat. Mittimus igitur serenitati tue formam compositionis inite inter ipsos licet indempnitati tue ac regni Danorum uelimus plenius prouidere. Proponimus enim preter cautiones quas idem episcopus per se uel alios tibi exhibere ualebit. tam ipsum quam uniuersos qui cum eo te uel regnum tuum presumpserint impugnare sathane in interitum carnis tradere. ita ut quicumque contra presumpserint; in canonem incidant sententie promulgate. idque singulis annis semel in omnibus cathedralibus ecclesiis regni tui sollempniter publicetur. et nos etiam in precipuis festiuitatibus innouemus. Preterea compellantur per. districtionem ecclesiasticam si necesse fuerit uniuersi magnates regni Danorum; ut iuratoriam exhibeant cautionem; quod numquam ei super hoc prestent auxilium uel fauorem. Ad omnem etiam suspicionem omnino tollendam idem episcopus in partibus Ytalie commoretur. in Daciam nullo tempore rediturus. nisi a te uel successoribus tuis de nostro uel successorum nostrorum assensu redeundi licentiam obtineret. Verum ne in opprobrium pontificalis officii mendicare cogatur; uicarium aliquem tue serenitati deuotum in episcopatu suo de tua instituat uoluntate. qui ei ad sustentationem suam necessarios redditus subministret. et exequatur in eius diocesi quantum potuerit uices eius. Monemus igitur serenitatem tuam et exhortamur in domino. et in remissionem iniungimus peccatorum. quatinus ut fame tue consulas et saluti. et per opera pietatis subuenias etiam super hoc anime fratris tui; ad eiusdem episcopi liberationem intendas. et super hiis nobis non differas respondere. ut indempnitati tue quantum honeste poterimus caueamus. Hoc autem scire te uolumus quod detentionem ipsius non possemus ulterius equanimiter sustinere. cum redundet in diuine maiestatis offensam. apostolice sedis opprobrium. et contumeliam ecclesie generalis.
Datum Anagnie nonis decembris.
25 Selswicensis=Sleswicensis.
27 K.=Kanutum.
18 uinum] uineum med e udprikket a.
25 arce=arte.
3-4 commodaret] det andet o synes rettet fra e a.
9 H.=Heinricus.
10-11. Salernitanum archiepiscopum=Nicolaum.
11 C.=Celestino.
13-14 .regem Danorum=Kanutum.
14 Selswicensis=Sleswicensis.
19 resurgat] med det første r rettet a.
24 H.=Heinrici.
16 dissentionis=dissensionis.
18 H.=Hemmericum.
— A.=Andream.
23 legato .. sedis apostolice=Gregorio.
1-2 Jf. Luc. 9,62: nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei.
2-3 Jf. Gen. 19,26: respiciensque … post se uersa et in statuam salis.
5-6 Jf. Matth. 26,52: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.
6 Jf. Prov. 26,27: Qui fodit foueam, incidet in eam.
15-16 Jf. Isai. 14,13-14: sedebo ... in lateribus aquilonis ..... similis ero altissimo?
23-24 Jf. Rom. 14,4: Tu qui es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit.
28-1(p.174) Jf. Apoc. 1,16: de ore eius gladius utraque parte acutus og 19,15: procedit gladius ex utraque parte acutus.
8-9 Jf. Zach. 2,8: Quia hæc dicit Dominus ..... qui enim tetigerit uos tangit pupillam oculi mei.
15-16 Ezech. 18,20: ... filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii.
16-17 Ierem. 8,22: Nunquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi?
17-18 Luc. 10,34: uulnera eius infundens oleum et uinum.
24 Psal. 104,15: Nolite tangere christos meos.
27-28 Jf. Matth. 25,40: quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
2-3 Jf. Psal. 128,3: Supra dorsum meum fabricauerunt peccatores.
3 Psal. 140,5: Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me.
4-5 Jf. Ezech. 13,5: Non ascendistis ex aduerso neque opposuistis murum pro domo Israel.
5 Isai. 56,10: Canes muti non ualentes latrare.
5-6 Jf. Sap. 11,24: ..... et dissimulas peccata hominum.
18 Jf. Ierem. 51,9: curauimus Babylonem et non est sanata.
18-19 Isai. 24,20: non adiiciet ut resurgat.
19 Psal. 39,3: de lacu miseriæ.
20 Jf. Iuven. 4,89: dirigere brachia contra torrentem. — Act. 9,5 og 26,14: contra stimulum calcitrare.
21-22 Jf. Prov. 26,11: sicut canis, qui reuertitur ad uomitum suum.
22 Psal. 56,7: laqueum parauerunt pedibus meis.
4-5 Jf. Prov. 8,15: Per me reges regnant.
6 Mal. 4,6: Et conuertit cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum.
9 Iob 14,1-2: homo ..... nunquam in eodem statu permanet.
10-11 Jf. Psal. 92,4: mirabiles elationes maris.
19 Matth. 13,28: inimicus homo.
26 formam compositionis: denne kopi af forliget er gået tabt.
2 1. Cor. 5,5: tradere huiusmodi satanæ in interitum carnis.
Til de Danskes berømmelige konge.
Gid dette menneske, biskop Valdemar af Slesvig mener vi, ikke havde været til, han som for at forene kongedømme med præsteskab og blive et uhyre med mange hoveder tilsidesatte bispeembedets værdighed og i sin frækhed stiftede en sammensværgelse mod de Danskes konge, din broder Knud, saligt ihukommet, overfor hvem han var edeligt forpligtet til troskab — berømmende sig af sit svig og sit hykleri mod den, hvis brød han spiste, greb han selvophøjelsens horn for at bryde den retfærdiges og udslette hans navn af mindet. Gid han, da han slap ploven og igen be fattede sig med verdslige anliggender, var forvandlet til en saltstøtte, idet han vendte sig om og så sig tilbage, således at han alene var revet med af strømmen, han alene havde sørget over sin undergang og ikke fremkaldt tårer på kirkens kind eller sat pletter på bispenavnet. Det vilde nemlig have været lettere at bære, om han var omkommet for sit eget våben, dengang da han drog det verdslige sværd, og således var faldet i den grav, han havde beredt, og ikke ved sin tilfangetagelse havde besmittet kongens hånd og tilsmudset hans ry ved at blive holdt fangen så længe eller gravet en grav for dem, der ikke så meget holder sig forbrydelsen som straffen for øje, tager hans fangenskab som et mønster, forvovent griber ind mod kirkens frihed for frækt og ustraffet herefter at kunne sønderbryde gejstlighedens privilegium på uantastelighed. Men Herren vor Gud er en retfærdig dommer, der har gengældt ham hans gerninger og ikke tålt, at hans overmod stadig steg, men efter guddommelig bestemmelse ydmyget og knust ham, fordi han glemte, hvor hans plads var, og stoltserede storladent, hvor han ikke burde være. Og fordi han i sin selvophøjelse efterlignede den, der for at blive den Højestes ligemand ønskede at stille sin trone yderst mod norde, gik han som også denne fuldstændigt til grunde, og indsat i fængsel erkender han, tror vi, sin egen brøde. Men da Herren ved hans nederlag befæstede førnævnte konges trone og værdigedes at styrke hans rige, gid da denne ikke havde gjort hans nåde til skamme og været utaknemmelig mod en sådan velgerning eller strakt sin hånd ud — som han fortsat gør det — som en krænkelse af den, der skærmede hans retfærdige sag, nådigt udrev ham fra alle hans fjenders greb og frelste hans sjæl fra døden. Han burde nemlig betænke, at en tjener står eller falder for den, der er hans herre, og derfor skulde han ikke have dømt den, der er en andens tjener, eller raset mod en biskop som mod sin egen onde træl, men vist agtelse for Romerkirken og ladet det apostoliske sæde dømme ham og bevaret sine hænder uplettede. Han burde heller ikke på nogen måde have troet, at samme biskop kunde undgå dom fra det apostoliske sæde eller kunde unddrage sig dets tugt, når et dobbeltslebet sværd udgår fra dets mund, mere gennemborende end noget tveægget, et sværd, der fra hav til hav er kampklar i eet nu, flyver over havet som i et blink, går over alle bjerge og højder og binder dem, det rammer, ikke blot på jorden, men også i himlen. Vi udtaler nu ikke dette, som om det var vort ønske, at han skulde have næret en slange ved sit bryst eller rakt fjenden et sværd til at stikke i sin strube, sålidt som vi regner ham for skyldig, fordi han, som det siges, tog ham til fange med våben i hånd, mens han på nedrig vis trængte ind i riget, men gid han, da han således havde berøvet ham lejlighed til og mulighed for at gøre skade og rejse oprør, ydmygt havde bøjet sig for den, der forsikrer, at Han røres ikke overfladisk, men ved selve pupillen i øjet af det, der vederfares dem, der tjener ham. Hvormeget denne biskop end havde forbrudt sig, hvori havde da det apostoliske sæde syndet, eller hvad havde den almindelige kirke begået, siden det, der er begges privilegium, skulde krænkes med ham? Mon det da er sådan, at han ved sin forbrydelse og synd har skaffet sig den frihed ikke at være underlagt vor jurisdiktion? Mon den almindelige kirke burde straffes på grund af hans forsyndelse og blive berøvet sit privilegium, og burde ikke snarere den sjæl, der havde syndet, lide straf, da hverken en fader eller moder bør bære eller græde over den misdåd, som en søn har begået, eller en søn over den, som faderen eller moderen begår? Var der mon ingen salve i Gilead, og fandtes der ingen læge der, der kunde gyde olie og vin på de sår, som kirkens sønner havde fået, og bruge kniven mod de svulster, der ikke rørtes af lindrende lægemidler? Men skønt Herren havde rakt kongen sin højre hånd, at han ikke skulde gå til grunde, og styrket hans kongemagt over hele Danmark, tvivlede han som en lidet troende, og da han frygtede, hvor han ikke burde have gjort det, nærede han større frygt for den, som han troede vilde dræbe hans legeme, end for Gud, som han vidste kunde ødelægge både legeme og sjæl i helvede, og således glemte han det, han havde læst eller hørt fra psalmisten: Rør ikke mine salvede, og lagde ikke blot uærbødigt hånd på samme biskop, men satte ham i et fangehul og bandt vistnok hans fødder med fodlænker og hans hænder, der i det mindste burde æres, fordi de var salvede, med håndjern. Men herved krænkede han ikke alene ham alvorligt, der siger, at hvad der sker med en af hans mindste, sker med ham selv, men han fortrædigede i høj grad hele kirken og særlig den romerske, idet han gav mange tunger våben imod den og foranledigede, at ikke blot syndere spandt rænker bag dens ryg, men at også den retfærdige dadlede dens barmhjertighed, siden nidkærhed for Herrens hus ikke lå den på sinde, og den ikke rejste sig som en mur mod dem, der søgte at komme op fra den gale side, men var som en stum hund, der ikke kunde gø, og dækkede over sine undergivnes synder. Det blev i den grad kendt for verdens konger, at de heri fandt et slags forsvar for deres egne fejlgreb og undskyldninger og udflugter for deres synder og i lignende tilfælde påkaldte sig tilfangetagelsen af denne biskop og hans fangenskab, stridende mod en apostolisk befaling, som da den fordums kejser Henrik, der havde sendt vor ærværdige broder Nicolaus, ærkebiskop af Salerno, i landflygtighed, ikke betænkte sig på at svare vor forgænger pave Cølestin, saligt ihukommet, som ved breve og sendemænd energisk forlangte af kejseren, at han skulde sættes i frihed, at paven først burde kræve af de Danskes konge, og det med større styrke og energi, at den førnævnte biskop af Slesvig fik sin frihed tilbage, da han var taget til fange tidligere og lå i lænker, frem for at arbejde for en, som han lod opholde sig i Tyskland, for at han ikke skulde tragte ham efter liv og rige, men uden bånd og på fri fod. Men det er vor tro, at modgangen har givet samme biskop indsigt, og at han nu er helbredt i Babylon, for så vidt som han ikke fremtidigt vil føje det til, at han rejser sig for at nå, hvad han husker bragte ham ned i den brusende grav eller påny svømmer mod den rivende strøm eller vover at stampe mod brodden, hvorfor du, høje konge, ikke bør nære frygt for, at han igen vender tilbage til sit spy og lægger snarer for dine fødder, som han er vidende om snarere vil bevirke, at han selv går til grunde, særlig da den støtte, han fremfor alt stolede på, og som fornævnte konge mest frygtede, er brudt ved samme kejser Henriks død, og denne har fået en efterfølger, som, da han er forbundet med dig ikke blot ved venskab, men også ved svogerskab, ikke sigter mod at ødelægge, men snarere øge de Danskes rige. Gid da du i dit hjerte ikke må forhærdes mod dette menneske, men snarere blødgøres og må lytte til og efterkomme vore ord og vise ærbødighed og hengivenhed over for den, ved hvem konger hersker, og fyrster regerer, og som formår ikke blot at vende fædrenes hjerter mod deres sønner og sønnernes sind mod deres forældre, men også at ændre biskoppers følelser over for deres konger, så at de viser dem som deres foresatte og dem, de giver ledelsen, ydmyg agtelse og, hvis det bliver nødvendigt, sætter livet til for dem, som de tidligere bekæmpede. Et menneske er nemlig aldrig uforandret den samme, han tænker næppe ens ved dag og ved nat, men har i sit sind et tidevand, der skifter mere mærkeligt og hyppigere end havets, og derfor bør man ikke uden videre mistvivle om nogens omvendelse, da årene tager de følelser med sig, når de går, som de bringer med sig, når de kommer, og ændrede tider ændrer menneskets holdning. Thi de mange år, der går, belærer og gør klog, og de, der rasede som unge, bliver vise som gamle. Ellers vilde ugudelige ikke omvende sig eller være til, sålidt som et venskabsbånd vilde blive brudt eller en følelse af had forsvinde. Menneskets fjende skabte således stærk splid, mistænksomhed og bittert had mellem vor meget kære søn i Kristus Hemmerik, Ungarns berømmelige konge, og hans broder, den højbårne mand hertug Andreas, og de havde i høj grad grund til at frygte hinanden, da samme hertug efter faderens død stiftede en stor sammensværgelse, rejste oprør mod sin broder og gik så vidt imod ham, at han trængte ind i en del af riget og som usurpator satte kronen på sit hoved. Men omsider blev de uforligelige ved mægling fra Gregorius, det apostoliske sædes legat, og ved Guds nåde fuldstændig forligt, så at de, der før bekæmpede hinanden som fjender, nu behandler hinanden som brødre, og hertugen viser vedvarende troskab mod kongen. Vi sender derfor din kongelige højhed ordlyden af det forlig, der blev indgået mellem dem, selv om vi yderligere ønsker at drage omsorg for, at du og de Danskes rige ingen skade skal lide. Vi foreslår nemlig — ud over den sikkerhed som samme biskop selv eller ved andres hjælp kan stille dig — at både han selv og alle andre, der sammen med ham fordristede sig til at angribe dig eller dit rige, gives satan i vold, at legemet må gå til grunde, således at enhver, der fordrister sig til at handle herimod, ifalder den kanoniske bestemmelse om forkyndt dom, og at dette højtideligt forkyndes en gang om året hvert år i alle katedralkirker i dit rige og ligeledes fornyes af os ved særlige højtider. Endvidere at alle stormænd i de Danskes rige, om det bliver nødvendigt, ved kirkelig strenghed skal tvinges til at stille sikkerhed bekræftet med ed for, at de aldrig vil hjælpe eller begunstige ham i denne henseende. Fremdeles at samme biskop for fuldstændigt at borttage enhver grund til at nære frygt skal opholde sig i Italien, idet han ingensinde må vende tilbage til Danmark, medmindre han skulde få tilladelse hertil af dig eller dine efterfølgere med samtykke fra os eller vore efterfølgere. At han, for dog ikke at blive tvunget til at tigge og herved nedværdige bispenavnet, efter dit ønske skal indsætte en vikar i sit bispedømme, der er dig, høje konge, hengiven, for at denne kan lade ham tilflyde indtægter, der dækker hans underhold, og udøve hans beføjelser i stiftet, så vidt det er muligt. Vi opfordrer og tilskynder dig da i Herren, høje konge, og til syndernes forladelse pålægger vi dig omsorgsfuldt at tænke på dit ry og din frelse og til også heri ved fromme gerninger at komme din broders sjæl til hjælp, vende tanken mod en frigivelse af samme biskop og ikke at udskyde besvarelsen af dette brev, for at vi så hæderfuldt som muligt kan sørge for, at du ingen skade kommer til at lide. Men det er vor vilje, at du skal vide, at vi ikke længere med roligt sind kan se på, at han holdes fangen, da det fører med sig, at den guddommelige majestæt fortørnes, det apostoliske sæde nedværdiges og den almindelige kirke forhånes.
Givet i Anagni den 5. december.
Bullens plads i registret og oplysningerne om dato og udstedelsessted til slut i texten sikrer dateringen til år 1203, hvilket også har gyldighed for den følgende bulle fra 9. december.