forrige næste

Innocentius episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis <..> abbati monasterii Loci Dei eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis <in perpetuum>.

Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilectiin domino filii, uestris lustis postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium Loci Dei, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordø monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur.

Preterea quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium inpresentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus uocabulis exprimenda, locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Løgum cum omnibus pertinentiis suis, quam idem monasterium, antequam Cisterciensium fratrum instituta susciperet, possidebat, donationes factas uobis a Radulpho, Ripensi episcopo, fundatore loci eiusdem, Stephano et Omero, successoribus eius, quicquid uidelicet pertinebat in possessionibus ad episcopatum Ripensem in parochia Løgum et Seem, possessiones etiam, quas Omerus, Ripensis episcopus, in Ginnegardth monasterio uestro concessit, cum terris, nemoribus, pratis, aquis, molendinis, pascuis et aliis libertatibus et immunitatibus suis, decimas de Løgum herret, concessionem factam uobis a Ripensi episcopo quicquid pertinebat ad eum in decimis in Gramherret et de Rauenstorpherret, decimas quoque de Buldorp uobis a W. Slessuicensi episcopo assignatas et tres mansos terre in Harghby.

Sane laborum uestrorum, quos propriis manibus <au>t sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, siue de hortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat.

Liceat quoque uobis clericos uel laycos, liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro proffessionem fas sit sine sui abbatis licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium literarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere presumpserit, licitum uobis sit in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet benefitium, ecclesiæ uestre collatum, liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes aut alienationes aliter, quam dietum est, facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus asstrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam accipiat mutuo ultra pretium capituli uestri prouidentia constitutum nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit, non teneatur conuentus pro hils aliquatenus respondere, Licitum preterea sit uobis in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus uel alia quelibet persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iuditio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat, nec ad domos uestras causa ordines celebrandi, causas tractandi uel conuentus aliquos publicos conuocandi uenire presumat, nec regularem electionem uestri abbatis impediat aut de instituendo uel remouendo €o, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat, Si uero episcopus, in cuius parochia domus uestra fundata est, cum humilitate ac deuotione, qua conuenit, requisitus substitutum abbatem benedicere et alia, que ad offitium episcopale pertinent, uobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouitios benedicere et alia, que ad offitium <suum> pertinent, exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere, que a uestro fuerint indebite denegata. Illud adic<i>entes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere, sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, communionem et gratiam apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate uobis, quod postulatur, impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis, sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiuditium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum, Romane sedis, ut diximus, communionem <et gratiam> habentem, et de quo plenam noticiam habeatis, per uos transire contigerit, ab eo benedictiones uasorum et uestium, consecrationes altarium, >rdinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis, excomunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercenarios uestros pro eo, quod decimas non soluitis, siue aliqua occasione eorum, que ab apostolica benignitate sunt uobis indulta, seu benefactores uestros pro eo, quod uobis aliqua beneficia uel obsequia ex charitate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus, in quibus uos laboratis. et alii feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tanquam contra apostolice sedis indulta prolatam duximus irritandam. Nec litere ille firmitatem habeant, quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum consteterit impetrari. Preterea cum commune terre interdictum fuerit, liceat uobis nichilominus in uestro monasterio, exclusis excomunicatis et interdictis, diuina offitia celebrare. Paci quoque ac tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon et libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones aufferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et in predicta ecclesia diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inuenia<n>t. Amen.

Subscripsit papa cum episcopis suis et cardinalibus.

Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Iohannis sancte Marie in Cosmidyn diaconi cardinalis, sancte Romane ecclesie cancellarii, xii. kalendas februarii, indictione viii, incarnationis dominice anno moccovo. pontificatus uero domini Innocentii pape tertii anno octauo.

4 <..> (kan ikke identificeres)] mangler a.

6 <in perpetuum>] mangler a, der i stedet har etcetera. Om udfyldningen se nr. 38.

14 institutionem] e synes rettet a.

18-19 pontificum] c synes rettet a.

2 W.=Waldemaro.

4 <au>t] et, der synes senere tilføjet a, jf. Tangl, Die päpstlichen Kanzlei-Ordnungen, s. 230.

30 uestras] r synes rettet a.

6 <suum>] mangler a. Jf. Tangl, s. 231.

8 adic<i>entes] adiacentes a. Jf. Tangl, s. 231.

23 <et gratiam>] mangler a, jf. ovf. og Tangt, s. 231.

25 monachorum] a rettet a.

27 monasterium] o rettet a.

29 decimas] formelret decimas, sicut dictum est, jf. Tangl, s. 231.

4 consteterit=constiterit.

— impetrari] rettet fra impetrare a.

5 uestra] r synes rettet a.

25 iniquitate] q synes rettet a.

29 inuenia<n>t] inueniat a.

30 Amen] med større bogstaver a.

31 Subseripsit indtil cardinalibus] anbragt til sidst som fortsættelse af texten efter anno octauo a.

3 kalendas] kall med ll gennemstreget a.

Innocens, biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner abbeden i Løgum kloster og hans brødre, nulevende så vel som tilkommende, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, hilsen til evig tid.

De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke frække overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige tros kraft. Derfor, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt jeres rimelige forlangender, tager førnævnte Løgum kloster, hvor I tjener Gud, under Skt. Peders og vor beskyttelse og styrker det med dette brevs privilegium. Vi fastsætter nu for det første, at den klosterorden, der er indrettet i samme kloster med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmelser til evige tider ubrødeligt skal overholdes der.

Endvidere skal alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket besidder på retmæssig og kanonisk vis eller med Herrens bistand i fremtiden vil kunne erhverve gennem pavelig bevilling, kongelig eller fyrstelig gave, de troendes skænk eller på andre retmæssige måder, forblive urokket og urørt i jeres og jeres efterfølgeres eje. Heriblandt har vi ment særlig at burde nævne det sted, hvor førnævnte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender, kirken i (Nørre-)Løgum med alle dens tilliggender, som samme kloster ejede, før det antog cistercienserbrødrenes bestemmelser, de gaver, som er skænket jer af Ribebiskoppen Radulf, der grundlagde samme stiftelse, og af hans efterfølgere Steffen og Omer, nemlig alt, hvad der tilhørte Ribe bispedømme af besiddelser i (Nørre-)Løgum sogn og Seem, endvidere de besiddelser, Ribebiskoppen Omer tilstod jeres kloster i *Ginnegardth med jorder, lunde, enge, vande, møller, græsgange og andre tilhørende friheder og immuniteter, tienderne fra Lø herred, alt hvad der tilkom biskoppen af Ribe af tiender i Gram herred og Rangstrup herred, tilstået jer af ham, og ligeledes tienderne af Bylderup, overgivet jer af biskop Valdemar af Slesvig, og tre bol jord i Harreby.

Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge jer tiender af jeres arbejde på kultiveret eller ukultiveret jord, som I dyrker med egne hænder eller på egen bekostning, eller af jeres haver og krat og fiskerier eller af afkommet af jeres dyr.

Det skal også være jer tilladt at optage frie og ubundne mænd, gejstlige eller læge, der flygter fra denne verden, til helliggørelse og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Fremdeles forbyder vi, at nogen af jeres brødre efter at have aflagt løfte i jeres kloster må have ret til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at huse uden at have fået tilladelse dertil ved et af jeres samfund udstedt brev. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at yde husly, skal det stå jer frit for at forkynde dom over disse munke eller lægbrødre i henhold til reglen. Vi forbyder på det strengeste, at jorder eller noget som helst beneficium, der er overdraget jeres kirke, gives nogen til personligt eje eller afhændes på anden måde uden samtykke fra hele kapitlet eller den største eller forstandigste del af det. Men hvis gaver eller afhændelser finder sted på anden måde, end her er sagt, anser vi dem for ugyldige. Dernæst forbyder vi også, at nogen munk eller lægbroder, bundet af løfte aflagt i jeres hus, uden samtykke og tilladelse fra abbeden og flertallet i jeres kapitel går i borgen for nogen eller optager lån hos nogen ud over et beløb, der omsigtsfuldt fastsættes af jeres kapitel, med mindre det er til åbenbar nytte for jeres hus. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at gøre dette, skal konventet ikke på nogen måde være forpligtet til at bære ansvaret for sådant. Det skal endvidere stå jer frit for at gøre brug af jeres brødres vidneudsagn i jeres egne sager, hvad enten det er et civilt søgsmål eller en straffesag, for at jeres ret ikke skal lide skade i nogen henseende, fordi I mangler vidner. Fremdeles forbyder vi i kraft af vor apostoliske myndighed, at nogen biskop eller nogen anden person tvinger jer til at deltage i synoder eller retsmøder eller til at stå under verdslig domstol, hvad angår jeres formue eller ejendomme; heller ikke må han fordriste sig til at komme til jer for at foretage ordinationer, behandle retssager eller sammenkalde offentlige møder; heller ikke må han hindre et abbedvalg foretaget efter jeres regel eller på nogen om helst måde blande sig i indsættelser eller afsættelser af den, der til enhver tid er jeres abbed, imod cistercienserordenens bestemmelser. Men hvis den biskop, i hvis stift jeres hus er grundlagt, efter at være opfordret hertil med ydmyg og sømmelig hengivenhed nægter at velsigne en abbed, som er blevet indsat, og meddele jer andet, der hører under hans embede som biskop, skal det stå samme abbed frit for, såfremt han da er præst, at velsigne husets novicer og udføre andet, der hører hans embede til, ligesom det skal være jer tilladt at modtage alt det af en anden biskop, som utilbørligt bliver jer nægtet af jeres egen. Vi tilføjer, at biskopperne, når de modtager det lydighedsløfte, som aflægges af abbeder, der er blevet velsignet eller skal velsignes, skal nøje sig med den ordlyd og form, som det er bekendt, at ordenen fastsatte fra først af, nemlig således, at abbederne skal aflægge løfte til ham under forbehold af deres orden, og de må ikke tvinges til at afgive noget lydighedsløfte, der strider mod deres ordens statutter. For indvielser af altre eller kirker, for den hellige olie eller et hvilket som helst andet af kirkens sakramenter må ingen vove at afpresse jer noget under henvisning til, at det er skik og brug eller på anden måde; alt dette skal stiftets biskop yde jer uden vederlag. I modsat fald skal det stå jer frit for at henvende jer til den biskop inden for den almindelige kirke, I helst vil, forudsat at han ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og han skal, støttet på vor myndighed, yde jer, hvad der forlanges. Men skulde stiftets bispestol stå vakant, kan I i den tid frit og uden indvending modtage alle kirkens sakramenter af nabobisperne, dog således at jeres egne biskopper ikke senere lider nogen skade som følge heraf. Men eftersom I undertiden ikke har lejlighed til at få jeres egne biskopper i tale, må I — hvis en biskop, der som sagt ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og som I har fuldt kendskab til, skulde passere jer på rejse — med det apostoliske sædes myndighed lade ham velsigne jeres kar og klæder, indvie altre og ordinere munke. Skulde fremdeles biskopper eller andre kirkeledere forkynde en suspensions-, bandlysnings- eller interdiktdom over jeres kloster eller derboende personer eller også over jeres daglejere, fordi I ikke betaler tiender, eller i anledning af bevillinger, I har fået ved pavestolens velvilje, eller skulde de forkynde og fælde en sådan dom over jeres velgørere, fordi de kærligt har ydet jer velgerninger eller tjenester eller hjulpet jer med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, regner vi denne dom for fældet i strid med det apostoliske sædes bevillinger og derfor ugyldig. Intet brev skal heller have retskraft, om hvilket man sikkert ved, at det er opnået imod de apostoliske privilegier, og uden at cistercienserordenen er nævnt. Ydermere skal I, selv om hele landet er lagt under interdikt, have lov til under udelukkelse af dem, der er bandlyste og ramt af interdikt, at holde gudstjeneste i jeres kloster. Da vi også med faderlig forsorg ønsker at skaffe jer fred og ro i fremtiden, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for jeres klosterbygningers eller ladegårdes klausur må vove at røve eller stjæle, sætte ild på, udgyde blod, frækt gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Ydermere stadfæster vi med apostolisk myndighed alle friheder og begunstigelser, som er tilstået jeres orden af vore forgængere som romerske paver og ligeså de friheder og fritagelser for verdslige krav, som I på gyldig vis har fået bevilget af konger og fyrster eller andre troende, og vi bekræfter dem ved dette privilegium. Vi bestemmer altså, at ingen som helst må driste sig til frækt at forstyrre nævnte kloster eller mindske eller røve dets ejendomme eller beholde det røvede eller plage det med nogen som helst fortrædigelser, men at alt skal bevares ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myndighed og den kanoniske ret, der tilkommer stiftsbiskoppen i førnævnte kirke. Men hvis nogen gejstlig eller verdslig person i fremtiden formaster sig til at prøve på med viden og vilje at handle imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han, med mindre han, efter anden og tredie gang at være påmindet, ved en passende bod har gjort sin forbrydelse god igen, være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til ansvar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og forløsers, den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og ved den yderste dom hjemfalden til Guds strenge hævn. Vor herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer denne stiftelses rettigheder, så at de både her kan nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige freds løn. Amen.

Pavens, hans biskoppers og kardinalers underskrifter .

Givet ved S. Pietro i Rom ved Iohannes, kardinaldiakon af Sta. Maria in Cosmedin, den hellige romerske kirkes kanslers hånd, den 21. januar, i den ottende indiktion, år 1205 for Herrens menneskevorden, i hr. pave Innocens III.s ottende paveår.