forrige næste

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati monasterii de Sora eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetu<u>m.

Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuo<cet > aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genitricis et uirginis Marie de Sora Roskildensis diocesis in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistertiensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur.

Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis de Erixleff de Witbii de Walbii de Krenketorp de Kinnertoffte de Methorp de Osleff de Siarstate de Brenstorp de Osleff de Aswarthebote de Tibirki de Aas de Sorningi de Nesbii de Greffte de Boueryth de Solbyerge de Topshoue de Brunchoue et de Estritetorp uillas cum pertinentiis earumdem. tres partes uille de Alextate dimidiam partem uille de Bieuerschou et dimidiam partem uille de Køke cum pertinentiis earumdem quas idem monasterium antequam Cistertiensium fratrum instituta susciperet possidebat de Lunge de Petersburgh de Slausopebo de Gudhem de Ekby de Katemose de Gimlinghetorp de Nytorp de Byerbii et de Toaker grangias cum possessionibus et pertinentiis earum cum pratis uineis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in uiis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis.

Sane laborum uestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale ac etiam noualium que propriis manibus aut su<m>ptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percipit noualibus siue de ortis. uirgultis. et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat.

Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere presumpserit licitum sit uobis in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet benefitium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus uestre astrictus sine licentia et consensu abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra summam capituli uestri prouidentia constitutam nisi propter manifestam domus uestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit non teneatur conuentus pro hiis aliquatinus respondere. Licitum preterea sit uobis in Causis propriis siue ciuilem siue criminalem contineant questionem fratrum uestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius uestrum ualeat in aliquo deperire. Insuper autem auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad synodos uel conuentus forenses uos ire uel iuditio seculari de uestra pro- pria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat» nec ad domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel aliquos conuentus publicos conuocandi uenire presumat. nec regularem electionem abbatis uestri impediat aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cistertiensis ordinis se aliquatinus intromittat. Si uero episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad offitium episcopale pertinent uobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati sitamen sacerdos fuerit proprios nouitios benedicere ac alia que ad offitium suum pertinent exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata/ Illud adiitientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instututa ut silicet abbates ipsi episcopo saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum/ siue/ pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quitquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat/ Alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sedis apostolice habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum preiuditium generetur. Quia uero interdum proprii episcopi copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum et uestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate sedis apostolice recipere ualeatis/ Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercennarios uestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persoluitis siue aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis benefitia uel obsequia ex caritate <prestiterint> uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam decernimus irritandam. Nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cistertiensis ordinis et contra indulta apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in uestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis diuina offitia celebrare. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere. sanguinem fundere hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc constitutionis nostre paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Amen.

Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss.

Ego Petrus Albanensis episcopus ss.

Ego Petrus tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis ss. Ego frater Iohannes tituli sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis ss.

Ego Iohannes sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss.

Datum Lugduni per manum magistri Marini sancte Romane ecclesie uicecancellarii nonas octobris indictione sexta dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo quadragesimo octauo pontificatus uero domini Innocentii pape quarti anno sexto.

19-20 in perpetu<u>m] in perpetuam memoriam a, d.v.s. samme fejlopløsning af IN PPM i den tabte original som i Dipl. Danicum 1:6 nr. 75.

22 reuo<cet>] reuo på linieudgang a.

38 pertinentiis] herefter underprikket suis a.

40-41 idem monasterium indtil susciperet] herudfor i marginen med hånd fra 16. årh. antequam prius fuit monasterium a.

47 su<m>ptibus] suptibus a.

48 er] tilf. o. l. a..

67 inhibemus] med rettelse i m, således at der bliver en stav for meget tilm ua.

75-76 renuerit indtil nouitios] herudfor i marginen med hd. fra 16. årh. si episcopus non wilt.

80 silicet = scilicet.

84 diocesanus] herudfor i marginen med hd. fra 16. årh. consecrationes per episcopum tangentem og derunder auctoritate apostolica a.

86 fretus| efter et underprikket uidelicet a.

99 <prestiterint>| mgl. a, indsat efter tilsvarende formulering i Dipl. Danicum 1:6 nr. 75.

115-116 conseruentur indtil auctoritate] herudfor i marginen Nota exemptiones bonorum a.

126 Ego Petrus Albanensis episcopus ss.] er ia fejlagtigt placeret efter Ego frater Iohannes — presbiter cardinalis ss. i /. 128.

Innocens biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner abbeden i Sorø og hans brødre, nulevende såvel som tilkommende, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, hilsen til evig tid.

De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke frække overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige tros kraft. Derfor, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt jeres rimelige forlangender, tager den hellige Gudsmoder, Jomfru Marias kloster i Sorø, Roskilde stift, hvor I tjener Gud, under sankt Peders og vor beskyttelse og styrker det med dette brevs privilegium. Vi fastsætter nu for det første, at den klosterorden, der er indrettet i samme kloster med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmelser, til evige tider ubrødeligt skal overholdes dér.

Endvidere skal alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket besidder på retmæssig og kanonisk vis eller med Herrens bistand i fremtiden vil kunne erhverve gennem pavelig bevilling, kongelig eller fyrstelig gave, de troendes skænk eller på andre retmæssige måder, forblive urokket og urørt i jeres og jeres efterfølgeres eje. Heriblandt har vi ment særlig at burde nævne det sted, hvor fornævnte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender, landsbyerne Jerslev, Vedby(nørre), Valby, Krænkerup, Kindertofte, Mørup, Ørslev (under Skoven), Sigersted, Brandstrup, Ørslev (vester), Asserbo, Tibirke, Åse, Sørninge, Næsby (ved Stranden), Grøfte, Borød, Solbjerg, Topshøj, Bromme og Estrup med deres tilliggender, 3/4 af landsbyen Alsted, halvdelen af landsbyen Bjæverskov og halvdelen af landsbyen Køge med deres tilliggender, hvilke landsbyer samme kloster ejede, før det antog cistercienserbrødrenes bestemmelser, grangierne Lynge, Pedersborg, *Slausopebo, Gudum, Ejby, Kajemose, Gimlingetorp, Nyrup, (Munke)Bjergby og Tvååker med deres besiddelser og tilliggender, med enge, vingårde, jorder, lunde, skovhugst og græsgange, i skov og på mark, i vande og møller, på veje og stier og med alle deres andre friheder og immuniteter.

Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge jer tiender af jeres arbejde på de besiddelser, som I havde før det almindelige kirkemøde, eller af de nybrud, som I dyrker med egne hænder eller på egen bekostning - af hvilke nybrud ingen hidindtil har oppebåret tiender — eller af jeres haver, krat og fiskerier eller af afkommet af jeres dyr.

Det skal også være jer tilladt at optage frie og ubundne mænd, gejstlige eller læge, der flygter fra denne verden, til helliggørelse og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Fremdeles forbyder vi, at nogen af jeres brødre efter at have aflagt løfte i jeres kloster må have ret til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at huse uden at have fået tilladelse dertil ved et af jeres samfund udstedt brev. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at yde husly, skal det stå jer frit for at forkynde dom over disse munke eller lægbrødre i henhold til reglen. Vi forbyder på det strengeste, at jorder eller noget som helst beneficium, der er overdraget jeres kirke, gives nogen til personligt eje eller afhændes på anden måde uden samtykke fra hele kapitlet eller den største eller forstandigste del af det. Men hvis gaver eller afhændelser finder sted på anden måde, end her er sagt, anser vi dem for ugyldige. Dernæst forbyder vi også, at nogen munk eller lægbroder, bundet af løfte aflagt i jeres hus, uden samtykke og tilladelse fra abbeden og flertallet i jeres kapitel går i borgen for nogen eller optager lån hos nogen ud over et beløb, der omsigtsfuldt fastsættes af jeres kapitel, medmindre det er til åbenbar nytte for jeres hus. Men hvis nogen muligvis fordrister sig til at gøre dette, skal konventet ikke på nogen måde være forpligtet til at bære ansvaret for sådant. Det skal endvidere stå jer frit for at gøre brug af jeres brødres vidneudsagn i jeres egne sager, hvad enten det er et civilt søgsmål eller en straffesag, for at jeres ret ikke skal lide skade i nogen henseende, fordi I mangler vidner. Men vi forbyder fremdeles i kraft af vor apostoliske myndighed, at nogen biskop eller nogen anden person tvinger jer til at deltage i synoder eller retsmøder eller til at stå under verdslig domstol, hvad angår jeres formue eller ejendomme; heller ikke må han fordriste sig til at komme til jer for at foretage ordinationer, behandle retssager eller sammenkalde offentlige møder; heller ikke må han hindre et abbedvalg foretaget efter jeres regel eller på nogen som helst måde blande sig i indsættelser eller afsættelser af den, der til enhver tid er jeres abbed, imod cistercienserordenens bestemmelser. Men hvis den biskop, i hvis stift jeres hus er grundlagt, efter at være opfordret hertil med ydmyg og sømmelig hengivenhed nægter at velsigne en abbed, som er blevet indsat, og meddele jer andet, der hører under hans embede som biskop, skal det stå samme abbed frit for, såfremt han da er præst, at velsigne husets novicer og udføre andet, der hører hans embede til, ligesom det skal være jer tilladt at modtage alt det af en anden biskop, som utilbørligt bliver jer nægtet af jeres egen. Vi tilføjer, at biskopperne, når de modtager det lydighedsløfte, som aflægges af abbeder, der er blevet velsignet eller skal velsignes, skal nøje sig med den ordlyd og form, som det er bekendt, at ordenen fastsatte fra først af, nemlig således, at abbederne skal aflægge løfte til samme biskop under forbehold af deres or den, og de må ikke tvinges til at afgive noget lydighedsløfte, der strider mod deres ordens statutter. For indvielser af altre eller kirker, for den hellige olie eller et hvilket som helst andet af kirkens sakramenter må ingen vove at afpresse jer noget under henvisning til, at det er skik og brug eller på anden måde; alt dette skal stiftets biskop yde jer uden vederlag. I modsat fald skal det stå jer frit for at henvende jer til den biskop inden for den almindelige kirke, I helst vil, forudsat at han ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og han skal, støttet på vor myndighed, yde jer, hvad der forlanges. Men skulde stiftets bispestol stå vakant, kan I i den tid frit og uden indvending modtage alle kirkens sakramenter af nabobisperne, dog således at jeres egen biskop ikke senere lider nogen skade som følge heraf. Men eftersom I undertiden ikke har lejlighed til at få jeres egen biskop i tale, må I — hvis en biskop, der som sagt ikke er udelukket fra pavestolens nåde og fællesskab, og som I har fuldt kendskab til, skulde passere jer på rejse — med det apostoliske sædes myndighed lade ham velsigne jeres kar og klæder, indvie altre og ordinere munke. Skulde fremdeles biskopper eller andre kirkeledere forkynde en suspensions-, bandlysnings- eller interdiktdom over jeres kloster eller derboende personer eller også over jeres daglejere, fordi I ikke betaler tiender som ovenfor sagt eller i anledning af bevillinger, I har fået ved pavestolens velvilje, eller skulde de forkynde og fælde en sådan dom over jeres velgørere, fordi de kærligt har ydet jer velgerninger eller tjenester eller hjulpet jer med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, erklærer vi denne dom for fældet i strid med det apostoliske sædes bevillinger og derfor ugyldig. Sådanne breve skal heller ikke have retskraft, om hvilke man sikkert ved, at de er opnået imod bevillinger i de apostoliske privilegier, og uden at cistercienserordenen er nævnt. Ydermere skal I, selv om hele landet er lagt under interdikt, have lov til under udelukkelse af dem, der er bandlyst og ramt af interdikt, at holde gudstjeneste i jeres kloster. Da vi også med faderlig forsorg ønsker at skaffe jer fred og ro i fremtiden, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for jeres klosterbygningers eller ladegårdes klausur må vove at røve eller stjæle, sætte ild på, udgyde blod, frækt gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Ydermere stadfæster vi med apostolisk myndighed alle friheder og begunstigelser, som er tilstået jeres orden af vore forgængere som romerske paver og ligeså de friheder og fritagelser for verdslige krav, som I på gyldig vis har fået bevilget af konger og fyrster eller andre troende, og vi bekræfter dem ved dette privilegium. Vi bestemmer altså, at ingen som helst må driste sig til frækt at forstyrre nævnte kloster eller mindske eller røve dets ejendomme eller beholde det røvede eller plage det med nogen som helst for trædigelser, men at alt skal bevares ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myndighed1. Men hvis nogen gejstlig eller verdslig person i fremtiden formaster sig til at prøve på med viden og vilje at handle imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han, medmindre han, efter anden og tredie gang at være påmindet, ved en passende bod har gjort sin forbrydelse god igen, være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til ansvar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og forløsers den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og ved den yderste dom hjemfalden til den strenge hævn. Vor herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer denne stiftelses rettigheder, så at de både her kan nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige freds løn. Amen. Amen. Amen.


Jeg Innocens, den almindelige kirkes biskop, har skrevet under.


Jeg Petrus, biskop af Albano, har skrevet under.

|

Jeg Petrus, kardinalpresbyter af S. Marcello, har skrevet under.

Jeg broder Iohannes, kardinalpresbyter af S. Lorenzo in Lucina, har skrevet under.


Jeg Iohannes, kardinaldiakon af S. Nicola in Carcere, har skrevet under.


Givet i Lyon ved magister Marinus' hånd, den hellige romerske kirkes vicekansler, den 7. oktober, i den sjette indiktion, år 1248 for Herrens menneskevorden, i hr. pave Innocens IV.s sjette paveår.