Ericus dei gratia Danorum Sclauorumque rex omnibus presens scriptum cernentibus salutem in domino sempiternam. ♦ Nouerint uniuersi, quod in presentia nostra constituti uiri nobiles et discreti, domini Iuræs Magnæssun canonicus Lundensis, Esbernus Magnæssun Laurentius Magnæssun fratres, ceterique consanguinei et amici eorundem, ex una parte; et consules ac ciues Lundenses, ex altera, super controuersiis inter ipsos ex utraque parte pro interfectione domini Ioseph Magnæssun bone memorie motis, modo qui sequitur concordarunt. ♦ Inprimis enim dicti consules et ciues Lundenses tria altaria construere promiserunt, cum libris indumentis ac ornamentis que ad eadem requiruntur. ♦ In quorum quolibet, omni sabbato de beata uirgine, in dominicis de sancta trinitate, precipuis uero festiuitatibus de sollempnitate illius diei. ceteris autem diebus pro animabus eiusdem domini Ioseph ac omnium fidelium defunctorum misse cum nota sollempniter celebrentur. ita uidelicet, quod dicte misse omni die inchoari debeant statim post missam finitam de beata uirgine iuxta chorum. ♦ Unum enim altare trium predictorum facere promiserunt dicti consules et ciues in ecclesia beati Laurencii Lundis, cui pro sustentatione presbyteri eiusdem altaris, qui pro tempore fuerit, annuos redditus triginta marcharum nouarum Scanensium promiserunt assignare. ♦ Secundum uero in ecclesia beati Lucii Roskildis, ad quod etiam assignare tenebuntur dicti consules et ciues redditus annuos sexaginta marcharum Syallendensium pro sustentatione presbyteri in illo altari celebrantis. ♦ Tertium autem altare in ecclesia fratrum predicatorum Lundis, ubi idem dominus Ioseph requiescit, facere tenebuntur. ♦ Pro quo quidem altari edificando ac perpetuo officiando ut predictum est, ipsorum fratrum supradicti consules et ciues satisfacere promiserunt uoluntati. ♦ Presentatio uero sacerdotum ad duo altaria in ecclesiis cathedralibus supradictis ad dominum Iuræs Magnæssun canonicum Lundensem in uita sua, postmodum autem ad fratrem suum tuncseniorem, quomortuoad subsequentem fratrem pertineat successiue; quibus tribus sublatis de medio, ad decanum ipsius ecclesie ubi altare constructum est, qui nunc est uel qui pro tempore fuerit, pertineat prouisio sacerdotum ad altaria supradicta. ♦ Insuper procurare promiserunt dicti consules et ciues Lundenses eidem domino Ioseph participationem omnium bonorum que fiunt in ordinibus fratrum predicatorum et minorum. ♦ Preterea anniuersarium ipsius domini Ioseph tenere promiserunt apud quodlibet altare trium predictorum annuatim, cum missis, uigiliis, xv psalteriis, baldekino, quatuor cereis, thure et sollempni compulsatione campanarum. ♦ Ad cereos autem predictos inchoandos unum pund cere deputauerunt, ac eos renouare promiserunt quociens fuerit oportunum; et duabus marchis denariorum expendendis apud quodlibet predictorum. ita uidelicet quod canonicis Lundensibus qui anniuersario interfuerint detur dimidia marcha, fratribus uero predicatoribus ibidem tantum, uicariis uero due ore, pauperibus scolaribus due ore, qui uigiliis et missis interfuerint, una autem ora pulsantibus, tunc in ecclesia beati Laurencii tribuantur. ♦ Reliqua uero portio de iiiior, marcis que Lundis expendentur, ibidem inter alios pauperes diuidatur. ♦ Diuisio autem duarum marcharum Roskildis fiat, ut uidelicet canonicis dimidia marcha, uicariis due ore, pauperibus scolaribus due ore, qui uigiliis et missis interfuerint, una ora pulsantibus: ♦ Reliqua autem portio inter alios pauperes erogetur. ♦ Ceterum autem promiserunt facere dicti consules et ciues quatuor prebendas Lundis pro quatuor scolaribus pascendis sufficienter et uestiendis, qui quotidie misse intererunt apud altare supradictum in ecclesia beati Laurentii celebrande; ♦ Qui cum in sacerdotium fuerint promoti, seu alias eos destitui contigerit, alii quatuor loco illorum ratione consimili eligantur: et sic perpetuo obseruetur. ♦ Item portandum est feretrum a ciuibus Lundensibus baldakino coopertum ad portam australem Lundis, ubi occurrere debet communitas uirorum et mulierum Lundensium nudis pedibus humiliter et deuote, et sic portandum per ecclesias ciuitatis Lundensis, prout cognatis et amicis ipsius domini Ioseph uisum tunc fuerit expedire. ♦ Illo etiam die cum feretrum sic portatur, dabuntur quinque marce denariorum pauperibus, et pro oblatione, in ecclesiis beati Laurencii et fratrum predicatorum, per eosdem ciues. ♦ Misse etiam animarum in singulis ecclesiis ipsius ciuitatis illo die in expensa ipsorum ciuium dici debent, et omnes campane ciuitatis in occursum feretri sollempniter compulsari, ♦ Item dare tenentur dicti consules et ciues ecclesie in Thruwæth unum calicem continentem pondere Danico tres marcas puri intus et exterius deauratum. ♦ Preterea prouidere debent supradicti consules et ciues, ut una missa animarum dicatur sollempniter anno iam instanti in qualibet cathedrali eccle sia Daciana. ♦ Item offerre ipsi consules et ciues tenentur in placito generali Lundensi ad petendum ueniam a fratribus cognatis et amicis ipsius domini Ioseph humiliter et deuote flexis genibus, cum per ipsos fuerint requisiti, ut sic ibi inter eos firma securitas per pacis oscula confirmetur. ♦ Item ad conducendum sepedicti consules et ciues se obligant quatuor uiros bone fame, ad peregrinandum pro anima ipsius domini Ioseph solummodo, et non pro mercimonio, duos ad sanctum Iacobum, et duos ad apostolorum Petri et Pauli limina beatorum. ♦ Presentatio autem et prouisio quatuor scolarium predictorum erit apud dominum decanum Lundensis ecclesie, secundum modum qui de altaribus superius est notatus. ♦ Altaribus autem tribus predictis ipsi ciues Lundenses prouidere tenebuntur in libris indumentis ac aliis etiam omnibus ornamentis. ♦ In quo si negligentes fuerint uel remissi, poterit ipsos archiepiscopus Lundensis ad instantiam cognatorum et amicorum ipsius domini Ioseph ad hoc per suas sentencias coercere. ♦ Promiserunt insuper bona fide memorati consules et ciues altaria predicta construere, ceteraque omnia que premissa sunt facere circa festum beati Michaelis anni instantis, quantum possibilitas ipsorum ciuium se extendit. ita quod omnia et singula finem debitum et congruum sortiantur infra quadriennium computandum a festo beati Michaelis supradicto, postmodum prout premissa sunt in perpetuum duratura. ♦ Uoluerunt autem, et ad hoc se specialiter non per errorem sed ex certa scientia, non coacti sed uoluntate propria et libera, sepedicti consules et ciues se obligarunt, quod si predicta omnia et singula infra terminum predictum legittime instituta, ac fine debito et congruo non fuerint ordinata; extunc: elapso quadriennio supradicto Lundensis archiepiscopus, qui pro tempore illo fuerit, in personas singulares consulum ac uxorum et filiorum eorundem excommunicationis, in communitatem uero ipsius ciuitatis interdicti sententias, ad requisitionem cognatorum et amicorum ipsius domini Ioseph, licentiam habeat proferendi. ♦ Quod si predictus archiepiscopus in sententiis huiusmodi in ipsos consules et ciuitatis sepedicte communitatem proferendis requisitus noluerit consentire, uel non poterit interesse, ipsos ac communitatem superius tactam interdictioni uenerabilis patris domini episcopi Roskildensis, qui tunc fuerit, subicierunt consules et ciues sepedicti, ut predictas sententias in ipsos proferre poterit ad instantiam predictorum; iuris dictionem ipsius ordinariam, quantum ad hec, in ipsos specialiter prorogantes. ita etiam, quod predicte sententie, si eas in ipsos et communitatem predictam sic contigerit promulgari, nunquam nisi de uoluntate et consensu amicorum et cognatorum ipsius domini Ioseph poterint relaxari. ♦ Renunciauerunt insuper omnibus exceptionibus iuris et facti, doli et mali, coactionis, in integrum restitutionis, petitioni omnique auxilio et defensionibus iuris canonici uel ciuilis, si que ipsis competunt seu competere poterint in futurum, circa premissa uel aliquod premissorum. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. ♦ Datum Lundis anno domini m cccx. dominica proxima ante diem beati Mathei ewangeliste.
Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders Konge, til alle, der ser dette Brev, Hilsen evindelig med Gud.
Alle skal vide, at de velbyrdige og gode Mænd Herrerne Juris Mogensen, Kannik i Lund, Esbern Mogensen og Lars Mogensen, hans Brødre, og deres øvrige Slægtninge og Venner paa den ene Side og Raadmændene og Borgerne i Lund paa den anden Side i vor Nærværelse har indgaaet følgende Aftale angaaende den Strid, der var opstaaet mellem dem paa begge Sider, for Drabet paa Josef Mogensen, salig Ihukommelse. For det første lovede nævnte Raadmænd og Borgere i Lund at lade opføre tre Altre med de Bøger, Klæder og Prydelser, der kræves til samme. I hvert af dem skal der højtideligt holdes Messe med Sang hver Lørdag for Vor Frue, om Søndagen for den hellige Treenighed, men paa de særlige Festdage for den Dags Højtid og paa de andre Dage for samme Herr Josefs og alle troende afdødes Sjæle, saaledes nemlig at de nævnte Messer skal tage deres Begyndelse, hver Dag straks efter at Messen for Vor Frue i Koret er endt. Det ene af de tre fornævnte Altre lovede de nævnte Raadmænd og Borgere at opføre i St. Laurentius' Kirke i Lund, til hvilket de til Underhold for samme Alters Præst, hvem det til enhver Tid maatte være, lovede at anvise aarlige Indtægter paa tredive Mark nye skaanske Penge. Men det andet lovede de at opføre i St. Lucii Kirke i Roskilde, til hvilket nævnte Raadmænd og Borgere ogsaa vil være pligtige at anvise aarlige Indtægter paa tresindstyve sjællandske Mark til Underhold for Præsten, der tjener ved samme Alter. Men det tredje Alter vil de være pligtige at opføre i Prædikebrødrenes Kirke i Lund, hvor samme Herr Josef hviler. Og til Bygningen af dette Alter og til at betjene det evindelig, som foran skrevet staar, lovede fornævnte Raadmænd og Borgere at stille samme Brødres Ønske tilfreds. Men Præsentationen af Præster til de to Altre i ovennævnte Katedralkirker skal tilhøre Lundekanniken Juris Mogensen, saalænge han lever, men efter hans Død successive hans da ældste Broder og efter dennes Død den efterfølgende Broder; naar disse tre er gaaet bort, skal Beskikkelsen af Præster til fornævnte Altre tilhøre Dekanen ved den Kirke, hvor Altret er opført, han som nu er og til enhver Tid maatte være Dekan. Ydermere lovede nævnte Raadmænd og Borgere i Lund at skaffe samme Herr Josef Del i alt godt, som sker i Prædikebrødrenes og de smaa Brødres Ordener. Fremdeles lovede de at holde samme Herr Josefs Aartid ved hvert af de tre fornævnte Altre aarligt med Messer, Vigilier, femten Psaltre, Baldakin, fire Vokslys, Røgelse og højtidelig Klokkeringning. Men til en Begyndelse skænkede de et Pund Voks til de fire fornævnte Lys, og de lovede at forny dem, saa ofte det behøves; og til Udbetaling af to Mark Penge ved hvert af de fornævnte Altre, nemlig saaledes at der skal gives en halv Mark til de Lundekanniker, som er til Stede ved Aartiden, men til Prædikebrødrene sammesteds ligesaa meget, og til Vikarerne to Øre, til de fattige Peblinge som overværer Vigilierne og Messen to Øre og en Øre til dem, der ringer, dette skal da uddeles i St. Laurentius' Kirke i Lund. Men den øvrige Del af de fire Mark, som skal udbetales i Lund, skal sammesteds fordeles mellem andre fattige. Og to Mark skal fordeles i Roskilde, nemlig saaledes, at der gives Kannikerne en halv Mark, Vikarerne to Øre, de fattige Peblinge to Øre, alt forudsat, at de overværer Vigilierne og Messerne, Ringerne en Øre. Og den øvrige Del skal fordeles mellem andre fattige. Men forøvrigt lovede nævnte Raadmænd og Borgere at stifte fire Præbender i Lund til tilstrækkeligt Underhold og Beklædning for fire Peblinge, som dagligt skal overvære Messen ved fornævnte Alter i St. Laurentius Kirke. Men naar de bliver præsteviede, eller de paa anden Maade afgaar, skal fire andre paa samme Maade vælges i deres Sted, og saadan skal det evindeligt holdes. Fremdeles skal Borgerne i Lund bære en Dødsbaare dækket af en Baldakin til den søndre Port i Lund, hvor Borgerskabet i Lund, Mænd og Kvinder, med bare Ben ydmygt og fromt skal møde den, og saaledes skal den bæres hen til Kirkerne i Staden Lund, saaledes som samme Herr Josefs Slægtninge og Venner da maatte anse det for tjenligt. Fremdeles skal samme Borgere paa den Dag, da Dødsbaaren saaledes bæres omkring, give fem Mark Penge til de fattige og som Offer i St. Laurentius' og Prædikebrødrenes Kirker. Fremdeles skal der den Dag i alle den samme Stads Kirker paa samme Borgeres Bekostning holdes Sjælemesser og ringes med alle Stadens Kirkeklokker ved Dødsbaarens Komme. Fremdeles skal nævnte Raadmænd og Borgere være pligtige at give Kirken i Tryde en Kalk, der holder tre Mark rent Sølvs Vægt og er forgyldt indvendig og udvendig. Ydermere skal fornævnte Raadmænd og Borgere sørge for, at der holdes en højtidelig Sjælemesse i indeværende Aar i alle Danmarks Katedralkirker. Fremdeles er samme Raadmænd og Borgere pligtige at fremstille sig paa Landstinget i Lund, for at bede samme Herr Josefs Brødre, Slægtninge og Venner om Tilgivelse ydmygt og fromt med bøjede Knæ, naar de anmodes herom af samme, for at der saaledes sammesteds mellem dem kan bekræftes en fast Sikkerhed ved Fredskys. Fremdeles forpligter oftnævnte Raadmænd og Borgere sig til at leje fire Mænd af pletfri Vandel til alene for samme Herr Josefs Sjæl og ikke for Købmandsskabs Skyld at drage paa Pilgrimsfærd, nemlig to til St. Jakob og to til de hellige Apostle Petrus' og Paulus' Dør. Men Præsentation og Beskikkelse af de fire fornævnte Peblinge skal tilkomme Herr Dekanen ved Kirken i Lund paa den Maade, som ovenfor er nævnt med Hensyn til Altrene. Og samme Borgere i Lund er pligtige at forsyne de tre fornævnte Altre med Bøger, Klæder og alle andre Prydelser. Men hvis de er forsømmelige eller efterladende heri, kan Ærkebispen af Lund efter Anmodning af samme Herr Josefs Paarørende og Venner ved sin Dom tvinge dem dertil. Ydermere har nævnte Raadmænd og Borgere lovet paa deres Tro at opføre fornævnte Altre og at gøre alt andet, som foran staar, omkring Mikkelsdag i indeværende Aar, saavidt som samme Borgere har Mulighed derfor, saaledes at alt og hver enkelt Ting deraf faar en tilbørlig og passende Afslutning inden fire Aar at regne fra ovennævnte Mikkelsdag for derefter at vare evindeligt, som foran skrevet staar. Men de oftnævnte Raadmænd og Borgere ønskede — og hertil forpligtede de sig særligt, ikke ved en Fejltagelse, men med sikker Viden, ikke tvungne, men af deres egen fri Vilje —, at Ærkebispen af Lund, hvem han til den Tid maatte være, hvis fornævnte Punkter, hvert og eet, ikke indenfor fornævnte Frist lovligt var indstiftet og bragt i Orden med en tilbørlig og passende Afslutning, efter de fire ovennævnte Aars Udløb skal have Ret til ved Dom efter Anmodning af samme Herr Josefs Slægtninge og Venner at banlyse hver enkelt Raadmand og deres Hustruer og Sønner og lægge samme Bys Borgerskab under Interdikt. Men hvis fornævnte Ærkebiskop, skønt anmodet om at afsige denne Dom mod samme Raadmænd og oftnævnte Bys Borgerskab, ikke vil samtykke deri eller ikke kan deltage deri, underkastede oftnævnte Raadmænd og Borgere sig selv og fornævnte Borgerskab den ærværdige Fader, den Herre Bispen af Roskildes Interdikt, hvem han da maatte være, saaledes at han skal kunne afsige fornævnte Dom mod samme efter fornævntes Anmodning, idet de særligt udvidede hans ordinære Jurisdiktion mod dem, saavidt det vedrører denne Sag, og det saaledes at fornævnte Domme, hvis de saaledes skulde udstedes mod dem og fornævnte Borgerskab, aldrig kan ophæves uden samme Herr Josefs Venners og Slægtninges Vilje og Samtykke. Fremdeles gav de Afkald paa alle Indsigelser, efter Retten eller som Følge af de faktiske Forhold, om svigagtigt Forhold, Tvang, restitutio in integrum, paa enhver Klage, og paa al Retshjælp og Forsvar hentet fra kanonisk og romersk Ret, som tilkommer dem eller i Fremtiden kan tilkomme dem med Hensyn til det fornævnte eller noget af det fornævnte. Til Vidnesbyrd herom er vort Segl hængt under dette Brev. Givet i Lund i det Herrens Aar 1310 Søndagen før Evangelisten St. Mathæus' Dag.