LITERAS tuas, amantissime TYCHO, misi Illustriss. Principis nostri Cancellario IACOBO BORDINGO, verum papyrus non est ad me transmissa; si ad me Illustriss. Princeps miserit, dabo operam, ut a cœli iniurijs tuta Haffniam mittatur. Intellige autem BORDINGUM in Daniam a nostro Principe missum, quæ res forte moram inijciet chartæ. Egi quoque cum typorum fusore, sed is non vult in Daniam traijcere. Indicavi id mercatori, qui Francofurtum petebat, cui idipsum in mandatis dederas.
Bene fecisti, quod librum tuum de Cometa Anni 77 ad me miseris; legi maxima cum voluptate et admiratione, quæ in priore voluminis parte ingenuose a te inventa et magno iudicio accommodata et Geometricis rationibus confirmata in lucem emisisti. Vicisti me hercule meam expectationem. Animadverto enim non solum in observando diligentiam, verum summam solertiam et ingenij acumen ex observatis alia colligendi et maximum iudicium in Geometricarum demonstrationum accommodatione. Hypothesis autem illa tua, quæ circa Solem tanquam centrum reliquos Planetas, excepta Luna, constituit moveri, in primis mihi placet. Nam Terram ponit immobilem, centrumque universi tenere, nec motuum æqualitatem a non proprijs centris deducit. Per hanc si in opere tuo Astronomico Phænomena tuearis, adbibitis Geometricis demonstrationibus et numeris, omne profecto tuleris punctum. Hæc certa ad immortalitatem via, macte animo, ingenij tui vim hic explica, neque Herculeis istis laboribus frangi te patiaris, sed tanquam Atlas cœlum humero ferens, profer in lucem, quæ ego alijque unice amemus et posteritas nobiscum admiretur. Capite secundo emendationes longitudinum et latitudinum stellarum instituis ex declinatione stellæ observatæ et ascensione recta, ex tempore, quo pervenit ad meridianum, cognita. Verum exactam temporis notitiam dari, quo stella meridianum præterit, merito quis in dubium vocet; quo dato et Solis loco exacte cognito, cætera nullam habent dubitationem. Et si de hisce constat, expeditam video rationem omnium stellarum, globo secundum suam inter se distantiam insertarum, longitudines latitudinesque depræhendendi. Fuerit enim Æquatoris et Eclipticæ, ijs datis, non difficilis inscriptio. Sed animadverto in additione eiusdem capitis te vidisse hunc scrupulum, et ob id exactiores longitudines et latitudines stellarum tradere. Ex Veneris enim stella et lucidiore, quæ est supra caput Arietis, certum et definitum locum determinasse, ut libro primo demonstratum scribis. Hinc, datis ab ea distantijs, reliquarum stellarum cum earundem declinatione, infallibili demonstratione, ex triangulorum doctrina petita, longitudines et latitudines stellarum definiuntur, inventa differentia ascensionis rectæ, ut in Pegasi stella a te huius libri cap. 2 demonstratum est. Dehinc 3 capite Cometæ locum apparentem ex distantias a duabus vel pluribus stellis, quarum loca sunt definita, erudite et laboriose investigasti. Nec minus erudite persecutus es rationes discernendi parallaxes longitudinis et latitudinis ex angulo, quem facit colurus solstitiorum cum meridiano, et alijs, quæ ex observatis consequuntur. Sed quæ de Lunæ latitudine maxima mones, maiorem esse Ptolemaicam 15 scrupulis, miror, cum et eclipsium magnitudo et calculus huic latitudini respondeat, et REGIOMONTANUS, COPERNICUS, WERNERUS alijque insignes Mathematici Ptolemaicam servârint, quos dubium non est diligentes fuisse huius latitudinis observatores. PTOLEMÆI autem observatio me movet, quæ habita est Alexandriæ, cuius verticem Luna in maxima sua latitudine in Cancro visa est obtinere. In qua observatione neque parallaxis neque refractio, quæ forte in Ægypto non habuit locum ob aëris puritatem, difficultatem aliquam in observationibus parere potuerunt.
Porro circulum descripsisse Cometam, quamvis nonnunquam quinque vel paucioribus scrupulis (quod nullius est momenti) a iusta peripheria ipsæ observationes dissentiant, et eiusdem circuli cum Ecliptica et Æquatore inclinationem locumque et angulum intersectionis in Sagittario ingenuose invenisti et demonstrasti. Ex hoc motu, quem circularem etiam demonstrasti, et ordine motus, et quod motu Lunæ tardior, confirmas æthereum, id est supra Lunam positum esse. Deinde ex distanttijs a stellis fixis in diversa altitudine Cometæ supra finitorem observatis certius comprobas, habita ratione motus, supra Lunam positum esse. Non enim est ea distantiarum a stellis fixis differentia, quæ foret, si sublunaris esset Cometa, ut ex parallaxibus in concavo orbis Lunæ consideratis colligis. Quæ omnia a te solerter et erudite nobis tradita sunt et apodictice ostensa. Videris autem non uno in loco asserere, omnes Cometas in ætherea regione positos fuisse. Memini vero, LYCOSTHENEM in eo, quem de Ostentis reliquit libro, sic enim (ut arbitror) opus inscribit, prodidisse quosdam Cometas conflagrantes incendium in subiecta Terra excitasse. Sed quid movet, ut materiam eius ætheream in ætherea regione constituas? Si enim aër diffusus per omnes mundi partes syderum est vector, quid aliam materiam quærimus? Sin vero ætherea regio alterius sit materiæ quam aër, undique tamen pervia, quid vetat scientiam motus in Cometis introducendi, hoc est, talem vim movendi a Deo inditam ex materia sublunari esse genitam, quæ sursum in æthera vi syderum attracta sit, talem naturam motus consequi, donec plane extinguntur? Et certe ipsorum Cometarum interitus huic sententiæ potius astipulatur, et quod veteres nonnulli, referente PLINIO et ACHYLLE STATIO, sydera humore vesci sunt arbitrati. Quod ob id commemoro, ut intelligamus tenue et lucidum, sive aëreum sive igneum cœleste sit corpus, aut quinta quædam essentia, ut voluit ARISTOTELES, hasce exhalationes suscipere posse, et eum, qui scientiam motus, ut tuo utar verbo, indidit, eundem et hac sublunari materia, si non naturaliter et vi syderum coacta sit, effingere potuisse. Porro Cometas nunquam eosdem apparere, et interire, hos moveri, illos esse immobiles, et qui moventur, alios in antecedentia lignorum, alios in consequentia, alios in septentrionem ferri, nonnullos ordinem quendam in motu servare, quosdam vero sine ordine vagari, rursus plerosque in septentrione conspici, ut PLINIUS refert, vagæ inconstantisque materiæ naturam potius referentes quam cœlestis. Quod autem scribis, si recte tuam sententiam assequor: Cometam circa Solem moveri et posse sextante circuli a Sole distare, id non videtur tuæ hypothesi consentaneum. Nam cum semidiameter sextantem circuli subtendat, videretur Cometa aliquando Terram contingere, si sui circuli revolutionem perficeret.
Quæ in secunda libri parte a te pertractantur, in qua aliorum observationes et sententias excutis, præter animadversiones in MÆSTLINUM non legi, quas obiter percurri. Sic enim, doctissime amantissimeque TYCHO, sentio, in ijs, quæ Geometrica demonstratione recte sunt confirmata, non opus esse contrariarum sententiarum refutatione, nisi aliquæ forent eius generis, quæ subtili paralogismo possent lectori non imperito imponere. Et certe rudes ego eiusdem Cometæ feceram observationes, ex quibus secutus REGIOMONTANI modum iam collegeram in ætherea regione positum fuisse, ut multis indicaveram, et ipsi quoque WITTICHIO, qui paulo post ad te se conferebat. Sed quid de re nunquam recurrente, imo intereunte, tantum laboris, obiecit mihi quidam, sumimus? ut et motum eius demonstremus circularem et eiusdem a Zodiaco latitudinem et loca eiusdem secundum latitudinem et longitudinem definiamus, aliaque ingenuose demonstremus, cum suffecerit ostendisse, in ætherea regione consistere; id enim controversum. Individuorum enim, quæ generationi et corruptioni obnoxia sunt, non esse scientiam, nec secus, quam si halonis, qui circa Lunam aut aliam stellam conspicitur, magnitudinem et distantiam a Terra definiat; extingui enim cum ipso metheoro eius generis scripta. Quæ Francosurti ad Oderam a M. CAMERARIO edita sunt de eodem Cometa, nondum vidi, si consequar, mittam.