forrige næste

Tekstgrundlag A.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Waldemarus dei gracia Danorum Slauorumque rex. dux. Iutie. dominus Nordalb<i>ngie. omnibus iustis hec scripta cernentibus. salutem in Christo.

Licet ex offitio diuinitus nobis collato. uniuersis intra regni nostri terminos constitutis. teneamur non solum ad optinendam et conseruandam iusticiam iuuare; uerum etiam ea que a predecessoribus nostris et aliis uiris discretis collata sunt. inuniolabiliter obseruare. illis tamen qui specialius nostro se optulerunt seruicio. specialius nos recognoscimus debitores. <1> Hoc igitur diligentius attendentes. ciuibus Lubicensibus eandem tam in terminis. quam in usu finium suorum. uel quibuscumque aliis que eis primum a duce Heinrico. et postea ab imperatore Fretherico collata est. cum comes Adulfus de Scowænburg. et comes Bernardus causam contra Ciues nostros Lubicenses agerent. auctoritate regia conferre dignum duximus libertatem. <2> Sunt igitur hii termini usibus eiusdem ciuitatis. nostre auctoritatis dono assignati. A ciuitate uersus orientem usque ad flumen Stubinize. et Stubinize supra usque in Radagost. A ciuitate contra meridiem usque ad stagnum Racesburgense. et stagnum supra usque ad Racesburg. A ciuitate contra occidentem usque ad flumen Cikinize. et Cikinize supra usque ad stagnum Mulne. < 3> intra hos terminos habebunt omnes ciuitatem nostram Lubike inhabitantes. cuiuscumque fuerint conditionis. omnimodum usum. uiis. et inuiis. cultis et incultis. aquis et piscibus. siluis et pascuis. siue nauibus. siue plaustris. opus sit ad exportandum. <4>Confirmamus etiam ciuibus nostris. sicut a comite Bernardo. et a comite Adulfo in manus imperatoris resignata fuerunt. usus et commoditates terminorum subscriptorum. A ciuitate sursum usque ad uillam Odislo. ita quod in utraque parte fluuii Trauene. ad duo miliaria usum habeant nemoris. tam in lignis. quam in pratis et pascuis. excepto nemore quod est assignatum cenobio beate Marie. <5>> Insuper licebit ipsis ciuibus. et eorum piscatoribus. piscari per omnia. a supradicta uilla Odislo usque in mare. preter septa comitis Adulfi. sicut tempore ducis Heinrici facere consueuerunt. <6> Habebunt etiam omnimodum usum siluarum in Dartzchowe; et Cluz. et Brotne. ut tam igni nescessaria quam nauibus. siue domibus. aut aliis edificiis ciuitatis sue. utilia ligna in eis succidant absque dolo. ne uidelicet idoneas et utiles sibi naues. passim et sine necessitate uendant. et alias fabricent. uel ligna deferant aliis uendenda nationibus. <7> Preterea pascent porcos suos. pecora quoque seu iumenta per totam terram comitis Adulfi. ita tamen. quod porci seu pecora possint ipso die a pastu redire in marchiam. unde mane exierunt. <8> Insuper oportunitatibus eorum accquiescentes. omnia iura que primus loci fundator. Heinricus. quondam dux Saxonie eis concessit. et priuilegio suo firmauit. nos etiam ipsis concessimus. patronatum uidelicet ecclesie parrochialis beate Marie. ut mortuo sacerdote. ciues quem uoluerint uice patroni sibi sacerdotem eligant. et episcopo representent. < 9> Ad hec ut cum mercibus suis libere eant. et redeant. per totum ducatum Saxonie absque hansa. et absque theloneo. preter Ertheneburg. ubi .v. denarios de plaustro soluent. hoc addentes. quot plaustra illuc transduxerint pro quibus theloneum supradictum dederint. si infra annum et diem redierint. tot plaustra libere sine theloneo reducent. <10> Et quicumque ipsorum super causa quacumque conueniatur. per omnes imperii nostri fines; et per ducatum coram loci illius iudice se expurgabit absque captione. secundum iura iamdicte ciuitatis. <11> Preterea omnia ciuitatis decreta id est kore. consules iudicabunt. Quicquid inde receperint. duas partes ciuitati. terciam iudici exhibebunt. <12 > Pro pace alicui confirmanda. lucrum quod inde prouenit. medium soluatur ciuibus. reliquum iudici. < 13 > Si quis autem questus emerserit per causam actoris. terciam partem iudex. terciam actor. et terciam ciuitas habebit. Insuper quicquid lucri prouenit de iudicio. ciuitati debetur medietas. et alia iudici. <14> Et si quispiam ibi mortuus fuerit. et forte heredem non habuerit. omnem hereditatem et supellectilem ipsius. annum et diem integraliter in domo in qua moritur. reseruandam censuimus; nisi forte aliquis ei proximus intra tempus denominatum adueniat. qui hec iure ciuitatis obtineat. Si uero intra tempus istud nullus proximorum suorum uenerit. quecunque hereditauit. regie potestati soluantur. <15> Ruteni. Gothi. Normanni. et cetere gentes orientales. absque theloneo. et absque hansa. ad ciuitatem sepius dictam ueniant. et libere recedant. < 16> Item mercatores cuiuscumque regni. cuiuscumque ciuitatis. huc ueniant. libere uendant et emant. tantum theloneum debitum soluant. de fertone .iiii.or denarios. de mille marcis non amplius. < 17 > Si quis uero transfretare uoluerit. quotcumque var habuerit. de quolibet det .xvcim. denarios; et si nullum habuerit. et comedit proprium panem. det .v. denarios. et quotcumque var habuerit pro quibus theloneum dederit. si redierit infra annum et diem. de tot liber erit. < 18> Argentum quoque in eadem ciuitate, si quis cambire uoluerit. in quocumque loco se ei oportunitas obtulerit. libere cambiat. si non id ante domum monete fuerit, < 19> Consules autem hanc de nostra donatione prerogatiuam habeant. ut tociens in anno monetam examinent. quociens uelint. et si monetarius offenderit. emendet. et quicquid de emendatione prouenerit. medium ciuibus. reliquum regie potestati cedat. < 20> insuper confirmamus eis speciali dono. ut nulla persona alta uel humilis. ciuitatem prefatam. intra, uel extra in terminis suis. edificiis. seu munitionibus preoccupet. sed si quis marchiam suam quocumque modo in terra uel in aqua obstruxerit. auctoritate nostra freti euellant. et marchiam suam expediant. Qui cumque etiam spacia ciuitatis per occupationem edificiorum usurpauerit. si pulsatus fuerit .lxa. solidos componet. <21 > Ciues uero iamdicte ciuitatis nullam expeditionem ibunt. sed ciuitatem suam defensabunt. <22> Item si aliquis de ipsa ciuitate alicubi pulsatus fuerit de sua libertate. ubicumque pulsetur. ibi sola manu libertatem suam obtineat. Si quisquam extraneorum superueniens. aliquem ciuium de sua libertate pulsauerit; ciuis uicinior est ad obtinendum suam libertatem sola manu. quam extraneus ad ipsum conuincendum. Si uero quispiam de terra ipsorum aliquem de libertate pulsauerit; et pulsatus probare poterit; quod annum et diem in ciuitate sine pulsatione substiterit; pulsatus euadit. <23> Et quoniam predictorum ciuium nostrorum ius in nullo diminui per nos uolumus. sed in omnibus prout oportunum esse uiderimus augmentare. auctoritate nostra superaddentes concedimus eis. ut usque ad locum ad quem in inundatione ascendit fluuius qui Trauene dicitur. eadem qua intra ciuitatem. fruantur per omnia iusticia et libertate. Usque ad terminos pontis etiam eadem qua et in ciuitate ut diximus. eos uti uolumus iusticia. et libertate. <24> Superaddimus insuper conferentes. ut ubicumque intra regni nostri terminos. tam in Datia. quam in Slauia. siue intra. siue extra. portum qui Trauenemunde dicitur; ipsos naufragium pati contigerit. quicquid per se saluare poterunt. quiete possideant. nec aliquis officialis noster. uel etiam alia nostre ditionis persona. ecclesiastica uel secularis. aliquid de hiis que uel per se. uel alios saluauerint. usurpare presumat. <25> Hiis omnibus dilectis burgensibus nostris confirmatis. singulari quadam gracia ipsis adhuc confirmamus. ut quicquid infra ciuitatem sui juris in posterum emendare ualuerint. sine tamen preiudicio nostri iudicis. emendare non obmittant. Ut igitur hoc nostre confirmationis et collationis priuilegium. ipsius ciuitatis nostre incolis datum. ratum maneat. hanc eis paginam sigilli nostri testimonio roboramus. auctoritate regia statuentes. ut nulla persona alta. uel humilis. ecclesiastica. uel secularis. hanc nostram confirmationem presumat corrumpere. uel modo quolibet contraire. Quod qui facere presumpserit; quingentas auri libras pro pena componat. mediam partem fisco nostro. reliquam uero incolis ipsius ciuitatis persoluendam. Huius mostre collationis. testes sunt. Petrus episcopus Roskildensis. cancellarius noster. prepositus Nicholaus. Thurbernus dapifer. Scoro marescalcus. Byorn pincerna. Ingimer camerarius. et alii quamplures. Ego Gabriel regalis aule notarius. uice domini Petri Roskildensis episcopi. cancellarii. hiis interfui. Ludolfo in ciuitate Lubicensi existente aduocato. Hec acta sunt anno dominice incarnationis .mo.coco.iio. anno regni nostri secundo. Innocencio Romane sedis apostolico. Datum in octaua sancti Andree in castro nostro Orthburg vi. kalendas decembris. Has litteras rogatu cancellarii nostri. a nobis impetratas. Gerardus Vriman a ciuibus nostris ad nos missus. eisdem nostris ciuibus apportauit.

99C = Chrismon. - In nomine indtil amen] med forlængede skrifttegn A. 100-101 Nordalb<i>ngie) Nordalbngie A. 122 nescessaria = necessaria. 126 accquiescentes = acquiescentes. 138 hereditatem) med titulus over uforkortet ta A. 161 eadem qua] herefter mgl. rimeligvis ordet et, cf. 1. 162 og diplomforlægget.

I den hellige og udelelige treenigheds, faderens og sønnens og den helligånds navn, amen. Valdemar, af Guds nåde de Danskes og Venders konge, hertug af Jylland, herre over Nordalbingien, til alle retsindige, der ser dette brev, hilsen med Kristus.

Skønt vi ifølge det embede, der er overdraget os ved Guds styrelse, ikke blot skal hjælpe alle, der findes inden for vort riges grænser, til at få og bevare deres ret, men også ubrydeligt overholde det, som er overdraget af vore forgængere og andre gode mænd, erkender vi os dog i særlig grad som skyldnere over for dem, der særligt har hengivet sig til tjeneste for os. <1> Idet vi derfor tager dette omhyggeligt i betragtning, har vi anset det for rigtigt med kongelig myndighed at overdrage Lybæks borgere den samme frihed både med hensyn til afgrænsningen og brugen af deres land og hvilke som helst andre ting, som først blev overdraget dem af hertug Henrik og derefter af kejser Frederik, da grev Adolf af Schauenburg og grev Bernhard førte sag mod vore borgere i Lybæk. <2> Dette er altså afgrænsningen af det land, der med vor myndighed er givet og udlagt til nytte for samme by. Fra byen mod øst indtil floden Stepenitz og fra den anden side af Stepenitz indtil Radegast. Fra byen mod syd indtil Ratzeburg sø og fra den anden side af søen indtil Ratzeburg. Fra byen mod vest indtil floden Stecknitz og fra den anden side af Stecknitz indtil Mölln sø. <3> Inden for disse grænser må alle, der bor i vor by Lybæk, af hvilken stand de end er, på enhver måde drage nytte af veje og ufarbart område, af dyrket og udyrket land, af vande og fisk, af skove og af græsgange, og bruge skibe eller vogne til transport, hvad der nu er nødvendigt. <4> Vi stadfæster også for vore borgere brugen og nytten af det nedenfor skrevne afgrænsede område, således som det er opladt i kejserens hånd af grev Bernhard og grev Adolf. Fra byen opefter lige til købingen Oldesloe, således at de på begge sider af floden Trave i to miles udstrækning må bruge skoven både med hensyn til træ og enge og græsgange med undtagelse af den skov, der er overgivet til sankt Mariaklostret. <5> Desuden skal det være tilladt disse borgere og deres fiskere at fiske overalt fra ovennævnte købing Oldesloe indtil havet uden for grev Adolfs fiskepæle, således som de har plejet at gøre fra hertug Henriks tid. <6> De må også på enhver måde bruge skovene i Dassow og Klütz og Brodten, for at de kan hugge det nødvendige gavntræ i dem både til fyring og til skibe eller huse eller andre bygninger i deres by, men uden svig, så at de for eksempel sælger velegnede og brugbare skibe alle vegne uden at være tvunget til det og bygger sig andre eller fører træ bort for at sælge det til fremmede folkeslag. <7> Desuden må de lade deres svin og ligeledes deres kvæg eller trækdyr græsse i hele grev Adolfs land, dog således at svinene eller kvæget kan vende tilbage fra græsningen til bymarken samme dag, som de kom derfra om morgenen. <8> Desuden har vi også imødekommet, hvad der er gavnligt for dem, og ligeledes tilstået dem alle de rettigheder, som byens første grundlægger, Henrik, fordum hertug af Saksen, tilstod dem og bestyrkede med sit privilegium, nemlig patronatet over sognekirken sankt Maria, således at borgerne, når sognepræsten dør, i patronens sted kan vælge sig den sognepræst, de ønsker, og præsentere ham for biskoppen. <9> Dertil, at de frit må drage ud og vende tilbage gennem hele hertugdømmet Saksen med deres varer uden hanse og uden told undtagen i Artlenburg, hvor de skal betale fem penning pr. vogn, idet vi tilføjer, at de må føre lige så mange vogne frit tilbage uden told, som de har ført derudover, og for hvilke de har betalt ovennævnte told, såfremt de vender tilbage inden år og dag. <10> Og hvem end af dem, der bliver tiltalt i en hvilken som helst sag, må i hele vort kejserrige og i hertugdømmet rense sig for stedets dommer uden svig i henhold til nysnævnte bys love. <11> Desuden skal rådmændene dømme i sager om alle byens retsbud, det vil sige kore. To trediedele af, hvad de modtager herved, skal de betale til byen, een trediedel til dommeren. <12> Halvdelen af den indtægt, der fremkommer ved at bekræfte freden for en eller anden, skal betales til borgerne, resten til dommeren. <13> Men kommer der nogen økonomisk vinding ved en retssag med anklager, skal dommeren have en trediedel, anklageren en trediedel og byen en trediedel. Halvdelen af den indtægt, der fremkommer ved domstolen, tilfalder byen og den anden dommeren. <14> Og hvis nogen dør i byen og muligvis ikke har nogen arving, har vi bestemt, at hele arvén og bohavet efter ham skal opbevares i sin helhed i det hus, han dør i, medmindre en slægtning af ham muligvis kommer til stede inden for det fastsatte tidsrum og kan få det i overensstemmelse med byens ret. Men hvis der ikke inden for dette tidsrum kommer nogen af hans slægtninge, skal alt, hvad han efterlod, betales til kongen. <15> Russere, gotlændere og nordmænd og de øvrige østlige folk må frit uden told og uden hanse komme til og rejse bort fra den oftere nævnte by. <16> Fremdeles må købmænd fra et hvilket som helst rige og en hvilken som helst by komme hertil og frit sælge og købe, blot de betaler den skyldige told: fire penning af hver fjerdedel, ikke mere af 1000 mark. <17> Men hvis en eller anden ønsker at sejle bort, skal han give 15 penning af hver læst, han har med sig, og hvis han ikke har nogen og spiser eget brød, skal han give fem penning, og lige så mange læster han har, for hvilke han har betalt told, lige så mange skal være fri herfor, dersom han vender tilbage inden år og dag. <18> Hvis fremdeles nogen vil veksle sølv i samme by, må han frit veksle, hvor der end byder sig en lejlighed for ham, når blot det ikke sker foran mønten. <19> Men rådmændene skal have denne særlige rettighed som gave fra os, at de må prøve mønten så mange gange om året, de vil, og hvis møntmesteren forser sig, skal han bøde, og hvad der kommer ind som bøde, skal med halvdelen tilfalde borgerne, resten kongen. <20> Desuden stadfæster vi for dem ved en særlig gave, at intet menneske, af høj eller lav rang, må være til hinder for fornævnte by inden for eller uden for dens afgrænsede område ved at rejse bygninger eller fæstningsværker, men hvis nogen på nogen som helst måde afspærrer deres bymark til lands eller til vands, skal de i tillid til vor myndighed drive ham bort og frigøre bymarken. Hvem der end ligeledes sætter sig i besiddelse af bygninger og derved tiltager sig byens åbne pladser, skal bøde 60 ørtug, hvis han bliver tiltalt. <21> Men nysnævnte bys borgere skal ikke drage i leding, men forsvare deres egen by. <22> Hvis fremdeles nogen fra samme by andetsteds bliver tiltalt angående sin frihed, kan han, hvor som helst han tiltales, opnå sin frihed der ved mededsmænd alene. Hvis nogen udlænding overrumpler en borger og rejser tiltale mod ham angående hans frihed, er borgeren nærmere til at opnå sin frihed ved mededsmænd alene end udlændingen til at fælde ham. Men hvis nogen fra deres land rejser tiltale mod nogen angående hans frihed, og den tiltalte kan bevise, at han har opholdt sig år og dag i byen uden tiltale, går han fri. <23> Og eftersom det er vor vilje, at vore fornævnte borgeres rettigheder på ingen måde skal mindskes af os, men øges i alle henseender, således som vi finder det til gavn, tillægger og tilstår videm med vor myndighed, at de indtil det sted, hvor floden, som kaldes Trave, når under oversvømmelse, i alt må nyde den samme ret og frihed som i byen. Det er ligeledes vor vilje, at de indtil broens ende må benytte den samme ret og frihed som i byen. <24> Desuden tillægger vi som gave, at de, hvor som helst de inden for vort rige, både i Danmark og i Venden, enten i eller uden for havnen, som kaldes Travemünde, måtte lide skibbrud, uanfægtet må besidde alt, hvad de ved egen hjælp kan redde, og ingen af vore ombudsmænd eller ligeledes andre repræsentanter for vor magt, af gejstlig eller verdslig stand, må fordriste sig til at bemægtige sig noget af det, som de har reddet ved egen eller andres hjælp. <25> Efter at alt dette er stadfæstet for vore elskede borgere, stadfæster vi dertil ved en særlig nåde, at hvad de for fremtiden formår at forbedre i deres egen ret inden for byen, skal de ikke undlade at forbedre, dog uden skade for vor dommer. For at altså dette vort stadfæstelses- og gaveprivile gium, der er givet indbyggerne i denne vor by, kan forblive gyldigt, bestyrker vi dette brev for dem med vort segls vidnesbyrd og fastsætter med kongelig myndighed, at ingen person af gejstlig eller verdslig stand, høj eller lav, må fordriste sig til at bryde eller på nogen som helst måde handle mod denne vor stadfæstelse. Den, der fordrister sig til at gøre det, skal betale 500 pund guld i bøde, halvdelen at betale til vor kasse, men resten til samme bys indbyggere. Vidner til denne vor gave er Peder, biskop af Roskilde, vor kansler, Niels, provst, Torben, drost, Skorre, marsk, Bjørn, mundskænk, Ingemar, kammermester, og adskillige andre. Jeg Gabriel, notar ved det kongelige hof, var nærværende herved som stedfortræder for hr. Peder, biskop af Roskilde og kansler, mens Ludolf var foged i byen Lybæk.

Dette er forhandlet år 1202 efter Herrens menneskevorden i vort andet regeringsår, mens Innocens var pave i Rom. Givet på ottendedagen efter sankt Andreas dag på vor borg Wordburg den 26. november. Gerhard Vriman, der var sendt til os af vore borgere, bragte samme vore borgere dette brev, der blev opnået fra os på anmodning af vor kansler.