af Ælnoth (1100)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Verum, ut confirmatio sermonis maligni perficeretur, illustrissimi uiri spretis exhortationibus et piis eius persuasionibus postpositis, ferocitatis complicibus uiatim multiplicatis, sediciosa legio ad omne facinus preceps ad urbem prenominatam, ubi regalium gazarum ministri seu prouisores assidebant, concite properat et, ut exinde fama insolentię cęptę in uniuersum Iucie orbem diuulgetur, decertat. Et quid immoror? Stuperes insanientium irruptiones intuens. Quidam namque nudi stratis extrahuntur, pro foribus suffocantur; nonnulli flumine precipitantur; sed et ipsos magnates undecumque inuestigantes persequuntur, dum et istis armis fugiendi recluditur exitus, et illis simul pro foribus hostis assistit et gladius.

Decertat ergo cuneus uterque, illi deforis impugnantes, isti deintus se suaque defendere cupientes. Sed multitudine irrumpentium continuatim accrescente quidam ipsis etiam uestibus expoliati in arma nudi prosiliunt, alii saucii et ueluti a beluis dilacerati procidunt; nonnulli domibus quoque distractis effugiunt, dehinc latebras quique quam proximas requirunt; quidamque nauibus admissis furori irruentium cedunt, rege cum suis hactenus ab his tumultibus ultra fluuium transposito.

Omnibus igitur illinc tam regiis ministris quam et ipsis domesticis exturbatis suppellex cuncta subuertitur, lectisternia distribuuntur, singulorum mansiunculę dispiciuntur, hospicia inuestigantur, sed et ipsa effodiuntur atria; et, quid quisque predo auarus rapiat seu famelicus degluciat, ipsis adinuicem predonibus altercantibus auaricia procax decertat. Hinc ignobiles quique et rapaces locupletantur, dum et nobiles ab hostili cuneo propriis priuantur et alii saucio quondam latere adquisitis expoliantur.