af Sven Aggesen (1185)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

Hec ergo, quam prediximus, Tyræ | fuit mulier omni virtute conspicua, quam innumerabili dote studuit natura beare. Nam et, vultum decor ammirandus honestabat, et rosa lilio maritata purpureum genis colorem inpinxerat; <item erat> casta, pudica, faceta, omnique vrbanitate <perfectâ (?)> redundabat. Porro tanto prouidentie fulgore gratia mentem eius illustrauerat, vt Nestoris prudentiam, Vlixis astutiam, Salomonis sapientiam vno fonte hausisse crederetur. Nam et si tantum fonte baptismatis abluta fuisset, recte regina Saba, que sapientiam rimari venerat Solomonis, | <si> domina <illa> fuisset orthodoxa, crederetur.

Temporibus illis Otto imperator Datiam sibimet fecerat tributariam propter regis, vt arbitror, desidiam, quem gule supra meminimus <tantum> <atque> delitiis inseruire. Quod dum comperisset, insolenti animo atrox incanduit auiditas, vt infamie discrimen regno conaretur irrogare. Quippe supramemorate regine pudicitiam pertemptauit illecebris irretire. Missis itaque legatis, qui sub specie censum colligendi in conclaui reginam conueniant, iussi sunt etiam regine suggerere, quatenus eam ob eximiam speciositatis formam et animi prudentiam Romano deceat potius imperare imperio et imperatricem existere quam vel | tributariam vel saltem modici fore regni reginam. »Sit igitur« <inquiunt> »sanioris consilij, potentias oblatas haut incircumspecte renutare, verum potius tam famosi principis uestre dilectionis in gremio perpetuaque uicissitudinis firmitate nomen confouere, vtpote mutuo vos amplexantis amore, virtutique commode mutuus occedat affectus.« Quod cum illa audiuisset, secum deliberandi postulauit inducias, quonam benigno competentique responso tam eleganti equa lance salutationi respondeat; modicamque illis moram facientibus animi motum artius vrgebat <necessitas> negotij. Sciscitantibus <ergo> illis, quodnam responsum domino renuntiarent, virtute commendabili precluis illa, que sola regina dici meruit, pectorisque solertia dolum commentata | dulcissimis blandiri cepit alloquijs iuxta illud: 'Mel portas <in> ore, sed fel latitat in corde'. Tanquam <enim> hec ore prophetico profudisset: 'Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui', postulantibus paratiorem voti se annuit executioni. Grandem tamen rem se ostendit inchoaturam, si proprij viri thoro spreto ad alterius connubium conuolaret adultera. Vnde tantam rem tamque famosum facinus multa expiandum redimendumque persuadebat pecunia, vt ipsa pecunia vtriusque sexus incolis regni erogata ora recludat detractantium. Muliebri etenim blanditia legatis persuadere satagebat <necesse esse>, quatenus ad prefatum | facinus expiandum, si uoti compotes cuperent existere, trium annorum censum sibi indulgerent tributi. Omni itaque mora remota ad imperatorem celerrime proficiscuntur, quo ei responsum responsique conditionem renuntiarent. Quo accepto alacri vultu ingentique, quod postulabat, spopondit <ille> letitia, dummodo obsidibus pacti prestaret securitatem. Datiam repetere festinant legati imperatorisque voluntatem <regine> insinuant; obsides exigunt, vt pacti fortitudo perseueret. Nec mora: heroum filij generosissimi obsides duodecim eliguntur, quos in Saxoniam comitabantur legati.