af Sven Aggesen (1180)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

|CAP. II
DE CAUSA ELECTIONIS.

Quocircà Rex Kanutus ad hanc tandem intendit, ut militum cohortem, prius, veluti confuso ordine, ab invicem non discrepantem, juxtà meritorum qualitatem, & virtutum experientiam, segregaret. Inprimis verò suæ familiaritati adjungere decrevit, quos vel stemmatum titulis florere, vel facultatum copiis exuberare didicerat: ut nempè, & generosâ orti prosapia, virtutis apicem capesserent; & locupletiori in familia educati, armaturæ imbellis non afficerentur inopiâ. Præcone igitur denunciante proclamari jussit, solos illos Regis clementiam experturos, arctioris|que familiaritatis privilegio præ aliis fruituros, qui in Regis honorem, catervæque militaris decorem, bipennibus, mucronumque capulis deauratis coruscarent. Cedit enim honori Principis, si eum cœtus militaris corona, fulgentibus insignis armis, undique secus comitetur. Hoc edicto promulgato, hi, quos rei familiaris urgebat inopia, se à phalange locupletiore secernere, & veluti prorsus alienos sejungere decreverunt. Nec mora; fabrilibus officinis perstrepentibus universæ resonant civitates. Quippè omnis ornatus aurô priùs conspicuus, aurifabrorum opera in massam conflatur; ut quòd anteà in vanos usus fastus militaris collegerat, eo exquisita aurifabrorum ingeniositas bipennes & capulos venustaret. Ex quo accidit, ut (quomodo mens humana ad ambitionem proclivis esse solet) unusquis|que militum, sumptibus haud parcens, commilitonem & sodalem suum armorum splendore artificioque præcellere conaretur. Undè liquet, eos tantùm elegantem armorum decere ornatum, qui lautioris fortunæ auspiciis nati sunt & educati. Quum autem, ad edicti Regii normam, numerosa phalanx, novo quodam armorum decore resplendens, in Kanuti aulam confluxisset: placuit, ut universa multitudo certo calculationis numero supputaretur. Cujus summa tria millia militum selectorum explevit. Quam catervam suo idiomate Thinglith nuncupari placuit.