af Sven Aggesen (1180)   Udgiver: M.Cl. Gertz (1917)   Tekst og udgave
forrige næste

|CAP. XIII.
DE VARIIS PLAGARUM CASIBUS.

Sicut antiqui serpentis variæ sunt suggestiones; ita casus lacessentium sunt diversi. Nam & plerumque accidit, ut quis alteri aut sciens aut ignarus vulnus infligat: item, sciens quandoque suum, quandoque non suum lædat: item, ignorans aut suum, aut non. Si quis suum commilitonem sciens & prudens vulneraverit, juxtà formam præscriptam satisfaciet. Si verò nesciens & ignorans commilitoni suo vul|nus intulerit, volens alium lædere, & eum casu læserit; si conventus fuerit, ignorantiam suam, & quod nolens fecerit, tribus commilitonibus attestantibus, defendere & excusare debet. Sin autem in defensione defecerit, juxtà prætaxatam satisfactionis formam, cum læso componet. Si quis verò sciens & prudens commilitoni suo vulnus intulerit; ignorans autem se illi lege præscripta astrictum obligari: huiuscemodi ignorantiam à transgressionis reatu non excusare placuit. Nam & eisdem legibus cautum est, nè quis militaris excellentiæ florem ignorantiæ fuligine obfuscaret. Decet enim honeste vivere, & clari sangvinis viros ignorantiæ desidiâ nobiles titulos non denigrare. Generali itaque constitutione definitum est, omnes controversias, quæ legum decisione sunt divisæ, sextâ commilitonum manu, ut majo|res; vel tertiâ, aut secundâ, quales medioxumæ sunt vel minutæ, prout superius enucleauimus, terminare.