af Hans Lauridsen Amerinus (1573)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

|VENERANDISET COMMEMORABILI PIETATE, ERVDITIONE, OMNIgenisque virtutibus clarissimis viris, D. Magistro IOHANNI LAGONIO, Ripensis diœceseos superintendenti vigilantissimo: Et D. Magistro IACOBO MATTHIADÆ Vuielleio, Ecclesiæ cathedralis Ripensium Pastori primario atque fidelissimo. Dominis, Præceptoribus, ac Mecœnatibus suis reuerenter colendissimis. S.

VERAM et non fucatam συμπάθειαν omnium humani ingenij, et mansueti animi, officiorum fontem esse, à dignitate tua reuerendissime D. Magister Iacobe, præceptor meritissime, sæpius inter alia salubrioris disciplinæ monita percepi. Vtpotè quæ dolentibus condolere, atque gaudentibus congaudere faciat. Sed tamen magis legitimam et efficacem illam sentiri, quæ in parentum, et aliorum consanguinitate, vel affinitate iunctorum negocio se exerit. Maximè vero vehe|mentem et seriam experiri eam, quæ ab affectu in patriam prorumpit. Et quamuis vtranque non doctrina, non præceptis, instillatam, vel legibus inculcatam, sed ab ipsa natura haustam esse: Insuper quoque non solum Philosophis et Ethnicis sanioribus approbatam, et nonnunquam sanguinis et vitæ profusione stabilatam: Verumetiam voce diuina mandatam, et in Ecclesia receptam, constet: Tamen hanc plus amplectendam, tanquam publicum bonum (quod priuato semper anteferre decet) videri. Execrandam igitur omnem in patriam ἀστοργίαν, ἐπιχαιρεκακίαν atque cyclopicum stuporem. Cunctaque earum mancipia pro præsentissimis naturæ monstris, fœdissimisque alastoribus et catharmatis habenda: Iura tam diuina quam naturalia conculcantibus, pœnasque aliquando grauissimas Deo ipsi, et naturæ luituris. Id ego recenti memoria reuoluens, cum nuper certior de patriæ nostræ mutato statu redditus essem: non potui non tanta affici et exultare lætitia, quantò prius (durantibus nimirum bellicis tumul|tibus) mœrore immersus hæsi. Et licet à violenta annuæ febris tortura, nec non infinitorum pharmacorum excarnificationibus tanta sit virium corporis mei eneruatio, tanta ingenij hebitudo nec non sensuum omnium debilitatio, vt neque mens, neque manus satis suum officium faciat: intermittere tamen nequaquam potui, quin internum affectum, externis significationibus proderem. Colloquium itaque hoc præsens rusticum Thaliolæ nostræ excidit: quo non saltem patriæ gaudere, sed etiam regno Suetico gratulari conata est. Quod autem rudiori orationis filo contextum est, partim eius languori imputandum erit: Tantummodo namque (vt dici solet.)

Carmina proueniunt animo deducta sereno:

Et:

Si quem dira Iouis supremi læserit ira
Pieridum dulces negligit ille sonos.

Partim verò personis introductis, ad quas stylus moderandus fuit. Præterea si quid in materia ipsa erratum sit (virorum nimirum illustrium debito non seruato ordine vel eorundem assignatis in bello mu|nijs, et rebus gestis minus aptè expressis) id alijs tam exteris quàm nostratibus, qui totum belli tempus et negocium meminerunt, quorum relatione omnia habeo, asscribendum puto. Me etenim puero adhuc, exortum: et in peregrinis atque longinquis versante oris, gestum et compositum est. Et quia priuati saltem exercitij gratia illud institui, minus diligentiæ adhibitum fateor. Non enim vnquam diuulgaturum decreui. Nequaquam etenim duorum nobilissimorum patriæ nostræ poetarum, nempè magnifici et celeberrimi D. Doctoris Erasmi Læti, et D. Doctoris Iohannis Francisci Ripensis: præterea D. M. Iohannis Sadolini, et aliorum clarorum in regno Danico virorum, memoria me fugit. Quorum eruditissima et exercitissima vena, totum negocium pro dignitate laudabiliter et fœliciter decantatum iri non dubito: ne ego inter strepere anser olores, aut humilis lauros inter saliunca frondes (vt prouerbium est) explicare velle viderer: Vicit tamen frequens et seria intimorum quorundam solicitatio |et autoritas: quorum precibus diutius repugnare pertinacis et stolidi magis, quàm verecundi aut grati esse arbitrabar. Tandem itaque typographo illud quicquid est, publicandum committere cogor. Candore tamen omnium melius intelligentium, æquiusque iudicantium fretus. Zoilis, Momis, nasutisque πολυπραγμονικοῖς nihil concedens, priusquam ipsi melius inter febriles horrores et paroxysmos huiusmodi meditatum dederint.

Vestræ autem paternitati, viri reuerendi et clarissimi illud dedicare placuit. Tum vt memoriam amoremque vestri apud me perpetuò viuere significarem. Tum etiam vt qualecunque grati animi mei, ob tot et tanta P. V. merita et beneuolentiam, vicissim extaret indicium. In nulla dubitatione relinquens, nimirum qui eadem honesta et celebri sint prognati familia, eadem eruditione et virtute ad summum dignitatis euecti fastigium, eiusdem officij curam, eodem in loco et ciuitate gerant: Denique vnum et idem sint, velint et agant: quin eodem pariter se |affici munusculo sint passuri. Omniaque in dexteriorem partem accepturi. Quam diutissimè et florentissimè viue et vale. præsul reuerende et vigilantissime: Tuque Pastor venerande et fidelissime. Deus æternus terque opt: max: vtrunque regat, tueatur et perpetuo benedicat. Amen.

Paternitati vestræ addictus et deditissimus.
Iohannes Laurentius
Amerinus.