af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

III.

Eo tempore collectis <suis> rex crudelissimus Normannorum Ywar, filius Lothpardi, quem ferunt ossibus caruisse, cuius fratres Ingvar et Vbbi et Byorn et Ulf aquilonis gentibus prefuerunt, reges eciam Danorum uocauit in auxilium ad destruendum regnum Francorum. Reges dico, quia tunc temporis multi fuerunt reges in Dania. Nam, ut referunt, <fuerunt> duo aliquando in Iucia, in Fyunia tercius, in Selandia .IIIIus., in Scania .Vus.; aliquando duo per totam Daniam; aliquando eciam unus per totam Daniam; aliquando unus per totam Angliam simul et Daniam, ut post docebimus.

Igitur Ywar Brittaniam classe pecijt et crudele prelium cum regibus Anglorum conseruit. Ibi reges Nordumbrorum lelle atque Osbertus ceciderunt, ac Denunolf et Berrunolf de prelio fugerunt. Edmundus, rex sanctissimus orientalium Saxonum, qui sepe antea uictor extiterat, [et] tunc uictus et in prelio captus, manibus post terga ligatis pro Christi confessione flagellatus ac deinde sagittatus, ad ultimum decollatus gloriosam martyrij coronam adeptus est. Hec prima Nordumbrorum plaga taliter gesta est in Anglia. Inde promotus rex Ingwar cum nouem aquilonis regibus classem diuisit, aliosque reges in Galliam destinauit, alios in Germaniam.

Quorum pars uecta per Albiam Saxoniam inuasit ibique ducem Brunonem cum decem comitibus occurrentem sibi occidit. Cum quibus duo episcopi trucidati sunt. Deinde Traiectum oppidum inuadunt urbemque solo tenus prosternunt, in qua Rabodus, tunc claruit episcopus. Ad ultimum Renum transeunt, Coloniam et Treueros incendunt, Aquisgrani <palacium> stabulum equis suis fecerunt, urbes cum ciuibus <obruerunt>, mulieres cum infantibus in ore gladij trucidauerunt, ecclesias sanctas cum fidelibus aut incenderunt aut subuerterunt. Maguncia ob metum eorum instaurari cepit. Tunc Fresia eciam a Danis depopulata est.