af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

V.

Gorm, crudelissimus rex, sedem regni apud Selandiam constituit. Huius filius mitissimus Harold fuit, qui primus apud Seland ecclesiam construxit. Qui contra patris imperium Christianos amicos habuit eosque pro uiribus undique susceptos in persecucione fouit. Itaque, in malis patre perseuerante, Haraldus post mortem eius in regem assumptus est Christianusque effectus est. Qui mox sacerdotes tam ab Anglia quam a Saxonia uenientes recepit et Christum publice colere cepit.

Vnde uenerabili Adaldago episcopo et Ottoni Augusto amicus et ualde familiaris fuit, adeo ut filium eius baptizatum a sacro fonte <leuauerit> et Swen Otto uocauerit. Itaque rex deuotus et in Christo fidelissimus non solum baptizatus, sed eciam, ut episcopi per regnum constituerentur, per nuncios deprecatus est. Qua peticione Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, gaudens consilio regis et pape tres ordinauit in Daniam episcopos: Hericum ad Sleswich, Liafdagum ad Ripam, Rehinbrandum ad Arus.

Postea eciam plures ordinauit Adaldagus, Bremensis archiepiscopus, ad nostrates episcopos: ad Sleswich post Hericum Marconem, post Liafdagum ad Ripam Folbertum. Othincarus Albus, ad Svethiam ordinatus, Scaniam et Seland procurauit; post quem fuit Thurgotus. Iste eciam Haroldus regem Normannorum Haconem de regno expulsum restituit. Filius Haconis Trucco fuit, qui Haroldo subditus fuit. Filius eius Olaf Cracaben fuit.