af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

XIV.

Nam Magnus, unicus filius Nicholai regis, diabolo instigante Kanutum, filium Herici regis, simulata pace interfecit, virum pudicum, sobrium, sapiencia et eloquencia et omnibus bonis moribus ornatum, anno domini .M.C.XXX. Vnde fratres eius Haroldus et Hericus sedicionem contra Nicholaum regem et Magnum filium eius excitabant et ut Nicholaus regno et nomine priuaretur, et Magnus interficeretur, omnimodis laborabant. Igitur Hericus collectis omnibus perfidis et sceleratis in Iuciam uenit ibique <per> partem populi falsis promissionibus regium nomen sibi usurpauit. Nam hic iunior Haroldo fuit et eo multo eloquentior, uir flagiciosus, furore et mendacio repletus.

Hoc audiens Haroldus contulit se ad regem Nicholaum, iuniori fratri seruire nolens tunc causa etatis, tunc propter turbam filiorum .XV., quos habuit, tunc propter infinitam pecuniam, quam ab omnibus iniuste rapuit. Rex autem Nicholaus perrexit in Iuciam et multa bella cum Herico habuit; in his omnibus Hericus uictus fugiendo uenit Slæswich. Sequenti uero anno nauali bello pugnauerunt ad insulam, que uocatur Syra; ibi Magnus, filius regis Nicholai, putans patrem esse et prius uenisse, circumdatus ab exercitu Herici, multis captis, plerisque occisis, uix paucis nauibus aufugit.

Tercio uero anno rex Nicholaus Selandiam cum .C. nauibus uenit; et quia maior pars populi cum Petro episcopo Nicholao fauebat, inito certamine ad Werebro Hericus primo conflictu <uictus> fugit. Nicholaus uictor existens Roskildiam deuastauit. Hericus Scaniam ueniens auxilium pecijt; qui expellentes eum, Magnum, regem Norwegie, filium Sywardi regis, adijt et supplex ab eo auxilium pecijt. At ille iam satis pulchre, quod uoluit, <occuluit>, et sub quadam pacis ac fidei sponsione se ei benefacturum per omnia promisit.

Sed postquam eum cum paucis suscepit, omnia, que in corde et corde locutus fuerat, manifeste rei euentus ostendit. Nam ablata omni pecunia, quam attulerat, et hominibus ipsius depulsis precepit suis, ut eum tenerent in compedibus; nec admitti poterat quislibet extraneus. Quo facto Hericus omnibus destitutus et tunc maxime uite sue diffisus uertit se ad callida argumenta. Nam egrotum se simulabat et, ne Cununchelde transferretur, palam non bibit nec manducauit.

Preterea nuncium in Daniam ad amicos suos misit rogans, ut, si uellent memorie commendare, que et quanta eis bona contulisset, cicius Iiberarent eum de instanti morte, dato tempore et termino. Vnde factum est, ut ea die, qua indictum erat, una naui uenirent; Hericumque imponentes, custodibus inebriatis et dormientibus, cum sola regina et pedissequa Scaniam fugierunt.