af Anonym (1138)   Udgiver: M.Cl. Gertz   Tekst og udgave
forrige næste

XVII.

His omnibus peractis Hericus Scaniam pecijt ibique Natale Domini peregit. Haroldus interea in Iucia commoratur et a Iutensibus quam pluribus confortatur. Hec audiens Hericus subito Selandiam uenit et prepeti cursu magno frigore Iuciam nauigio pecijt; et sequenti nocte fratrem cum liberis et uxore in uilla, que uocatur Scipyng, incautum cepit captumque a tortoribus occidi fecit. Cuius caput parrochiani eiusdem uille in extremo angulo cymiterij sepelierunt. Hericus de morte fratris multum gloriabatur.

Filios autem eius in Scaniam uexit et usque ad Augustum mensem in compedibus tenuit. Tunc inito pessimo cum Scaniensibus consilio misit eos ad quandam insulam, que uocatur Suer, ibique omnes occisos in unam foueam proici precepit. Quorum nomina hec sunt: Sywardus, Hericus, Sveno, Nicolaus, Haroldus, Benedictus, Mistiuint, Knut. Olauus uero, capto patre et fratribus, mendicis et peregrinis se sociauit, et sic eorum uestibus indutus ad regem Swethie, nomine Swerki, peruenit et supplex ab eo auxilium pecijt.

Qui postquam totam seriem cognouit qualiter pater eius interfectus fuit et fratres, sperans aliquid boni ex eo futurum in sua <curia> eum suscepit et partem regni sui omnibus diebus Herici ad necessaria sibi benignissime concessit. Byorn et Hericum Diaconem anno uno ante mortem patris ad castellum, quod est ante portum Sleswich, <rex Hericus> submersit; Magnus, duodecimus, in Scania cum Magno, Nicholai regis filio, in bello cecidit. Omnes isti filij Haroldi, et omnes isti immatura morte consumpti sunt; Olauus unus superest, belua multorum capitum.