OBSERVATVS est hic Cometes nostris Instrumentis summa cura et diligentia per integros 12. quibus eum cernere licuit, dies: nempe a 23. Februarij, vsque in 6. Martij, ita vt singulis noctibus eius apparens motus ad aliquot continuas horas, a sublimiore vsque in decliuiorem situm, sedulo denotatus fuerit, exceptis solummodo duabus, videlicet 27. Februarij et 5. Martij, quando nulla hîc adfuit serenitas. Omnium autem obseruationum, quas interea nactus sum, catalogum, cum de hoc ipso Cometa ex professo, fauente Numine, acturus sum, eiusque descriptionem prioribus nonnullis subiuncturus, exhibebo: Nimis enim longum foret, hîc singula recensere.
Collatis vero inuicem et diligenter expensis ijs, quas interea obtinui animaduersionibus, comperio, Cometam hunc motu suo proprio arcum circuli maximi adamussim designasse, ita vt nihil prorsus ab hoc, cis vel vltra, toto durationis tempore deuiarit. Idque ea lege, vt si arcus ille Æquatorem attigisset, in parte eius 339. M. 45. illum transijsset, inclinatione ad eundem existente P. 42. M. 0. quæ sibi semper similis erat, prorsusque eadem mansit. Distitit vero a puncto intersectionis dictæ |cum æquatore, quando a nobis primum animaduersus est, partibus paulo plus 37. Vbi vero vltimo conspici desijt, non plane 80. in eodem gradum absoluerat. Sicque dimidium cœli quadrantem pene emensus est. Forte tamen et hunc compleuit, vel etiam aliquantum excessit, si modo de exacto principij atque dissolutionis termino constitisset. Quo autem processu motum suum in hoc ipso circuli maximi tractu, intra has duodenas, quibus nobis animaduertebatur, vniuersi circuitiones exercuerit, parua Tabella demum exhibebo, quæ eius apparentias, tam in proprio tramite, quam respectu Æquatoris atque Eclypticæ, ostendet: Ita vt ad horam a Meridie nonam completam omnia exacte redacta intelligantur. Circa quam etiam proxime crebriores per totam durationem fiebant obseruationes. Reliquas motuum differentias sibijpsis apprime analogas, ad alia atque alia horarum momenta, quas sæpenumero vna denotaui, nimis perplexum atque longum esset, hîc enumerare. Ex his solis, vestrarum Obseruationum collatione factâ, consensus, de quo non dubito, probari poterit, habito saltem, primis præsertim diebus, quibus velocior erat Cometa, Meridianorum respectu, et Refractionis etiam, sicubi in decliuiori situ capiebatur, emendatione, debito modo institutâ. |
Erat quidem ab initio caput ipsius paulo maius quam postea, vix tamen tria Minuta in Diametro continebat, successiue dehinc imminutum. Subobscurum quoque et minus compactum, nec instar cæterarum Stellarum fulgidum apparuit. Caudam etiam admodum tenuem et rariusculam, quamdiu illam animaduertere licuit, exacte in partes Soli oppositas, dirigebat. Nam die 23. Februarij, eam versus clariorem in sinistro pede Andromedæ adamussim extendebat: Die autem sequente lucidiorem in corpore Persei respexit, non tamen præcise, sed aliquantulum ab hac, versus eam, quæ ad Ilia est tertiæ magnitudinis, pro quarta interstitij Fixarum parte, deflectens. Die 25. hanc ipsam iuxta Ilia satis exacte indicabat. Die 26. Februarij lucidam capitis Medusæ intuebatur. Post id temporis caudæ ductum animaduertere vix licuit, partim ob ipsiusmet tenuitatem, partim propter lumen Lunare indies validius adauctum. Die tamen prima Martij, cuius vesperâ apprime defecata extitit aura, adhuc aliquantulum apparuit, ita vt attente intuentibus, exili quodam vestigio Stellulam tertiæ magnitudinis iuxta infima lumbi Persei monstrarit. Exinde cauda nobis nuspiam conspecta est. Nam die 2. Martij, etiam postquam Luna Horizontem subierat, non cernebatur. Ex ijs vero, quas indicauimus, caudæ porrectionibus, euidenter colligitur, vbique a Sole fuisse adamussim auersam, si modo Solis positus, cum capitis Cometæ locis, quos ijsdem temporibus obtinuerunt, inuicem conferantur; vt ob id dubium non sit, crines illos per accidens a Radijs solaribus corpus Cometæ minus compactum transeuntibus, |procreari. Longitudo autem caudæ circa primam apparitionem visebatur, quasi decem ad summum graduum, sequentibus statim diebus contractior reddita, adeo vt circa Martij principia tanta exilitate esset, vt in sensus oculorum vix incurreret.
PARALLAXES huius Cometæ, quanta fieri potuit diligentia, scrutatus sum, ex quo sciam, earum beneficio, id quod potissimum in talibus Phænomenis a Philosophis controuersum est, dirimi posse. Consideratis vero et accurate expensis omnibus obseruationibus, eius rei gratiâ tribus vel quatuor exactissime elaboratis Instrumentis sedulo habitis, nullam prorsus, ne quidem vnius scrupuli in hoc Cometa adinueni aspectus diuersitatem, collatione tam sublimioris, quam humilioris situs, vna cum motu proprio, sæpenumero subtiliter et diligenter institutâ. Nam, suo cursu Arcum circuli in Sphæra maximi, exquisite toto Apparitionis tempore descripsit, nullo Minuto ab hoc vllam in partem digrediens, (quæ sane itineris sub eodem tramite directio, tanto tempore continuata, Metheoro in aëre sublunari diuaganti minime competebat) idque tam in sublimi, quam decliui altitudine obseruatione factâ, et Refractionibus, vbi opus erat, scite euitatis: quæ, si sensibilem Cometa admisisset Parallaxin, inuicem congruere nequaquam potuisse, Geometricæ demonstrationes euincunt, vt cuiuis ista intelligenti satis |liquet. Accedit insuper et hoc, quod motum proprium in suo itinere non aliter, cum sublimis esset, atque decliuior, comparatione diligenti vtrobique factâ (vtut pluribus interlapsis horis) exhibuerit, quam ipse motus diurnus, a præcedente in sequentem diem e consimili altitudine elicitus requirebat, habito vna inæqualitatis propriæ aliquantulum coincidentis respectu. Quod satis indubitate conuincit Parallaxeos implicationem metui eius genuino nihil derogasse; ideoque eam, vel prorsus nullam, vel sane sensibus inperceptibilem fuisse; cum tamen si vel in ipso Sphæræ Lunaris concauo cursum exercuisset Cometes, satis euidens in motu eius, ratione Parallaxeos, anomalia sese exhibuisset, quæ etiam Instrumentis nostris non obscure patuisset.
Euidentissimum autem Parallaxeos carentiæ testimonium præbuerunt obseruationes die 1. atque 2. Martij peculiari curâ conquisitæ, quando et Cometes de concitatione sua plurimum remiserat, vtpote saltem ternos circiter gradus intra vnicam reuolutionem conficiens, cum ab initio plusquam septenos absolueret, et quod præcipuum erat, maximeque ad rei inquirendæ certitudinem faciebat, Horizontem non subibat, sed ob ampliorem hîc Poli exaltationem in ipsa Meridiani Septentrionali parte, aliquot adhuc gradibus supra Finitorem extabat, quod Spectaculum in Germania, vbi Polus decliuior existit, vix concedebatur. Indicabo autem breuibus et summatim, quomodo e dictorum dierum animaduersionibus Cometen omnis Parallaxeos exper|tem fuisse adinuenerim, vt nihil citra rem hâc in parte a me asseuerari dignoscatur.
Die 1. Martij, Hora 7. M. 19. P. M. quando Cometes eleuabatur P. 47. M. 35. iamque paululum 90. distantiæ a Meridiano Azimuthalem gradum, idque non plene duabus partibus excesserat, eius a Polo remotionem, per Armillam Decempedalem, Declinationes Siderum in quocunque situ, quo ad totam cœli reuolutionem, subtiliter rimantem, deprehendi part. 51. Minut 22½. Erat enim tunc Declinatio obseruata P. 38. M. 37½. Postea vero præterlapsis a Meridie H. 15. M. 25. quo momento Meridianum versus Septentrionem transibat Cometa, ex altitudine eius tunc obseruata, et a Refractione vindicata P. 4. M. 49½. eademque sublata a Poli sublimitate, quæ est partium 55. M. 54¾. prodit eiusdem tunc temporis a Polo remotio P. 51. M. 5¼. Mutata est igitur Declinatio, siue ad Polum accessus interuallo Hor. 8. M. 6. per Minuta 17. Die autem sequente, quando consimilem habebat Cometes Altitudinem, vtpote P. 47⅗. eius Declinationem eodem Armillari Instrumento comperi H. 7. M. 34. esse P. 39. M. 22½. Ideoque a Polo distantiam P. 50. M. 37½. Adauxit itaque Declinationem interuallo 24¼. Horar. per ¾. vnius gradus: Quare competeret Horis 8. M. 6. quarta gradus pars, si æqualiter intermutata fuisset Declinatio. At quoniam variatio illa celerior erat ab initio, quam deinceps eodem die (circa hoc enim tempus, Declinationis incre|mentum, quasi per sextam gradus partem in vna reuolutione inhibebatur, ita vt in prima eius Triade potuerit esse 2. Minutis concitatior, quam æqualis proportio requirebat) Competunt itaque 8. horis, M. 6. vtrique obseruationi die 2. Martij habitæ, interlapsis, Minuta proxime 17. Quod apprime consentit cum eâ mutatione, quam ipsa obseruatio præbuit; Sicque nulla perceptibilis differentia Declinationum in tanta Altitudinis discrepantia, totque interlapsis Horis sentiebatur, præter eam, quam ipse motus Cometæ proprius plane requirebat: Vt ob id necessarium sit omnis Parallaxeos expertem fuisse, et in altissimo æthere curriculum suum perfecisse. Etiamsi enim in ipsa Lunarium Reuolutionum proximâ orâ, quam Copernicus remouet Semidiametris terræ 52¼. extitisset, ratione Parallaxeos distantiam a Polo in decliuiore Meridiani situ, plus quartâ gradus parte maiorem reddidisset, propiusque ad Horizontem accessisset, quam in altitu. 47⅗. præ se ferebat, vtut propriæ motionis intricatio et variatio solerter præcaueretur. At tantum discrimen, quod quadrantem Gradus excedat, meis Instrumentis non discernere, quæ Minuti vnius portionem quartam, modo diligens fiat collimatio, non frustrantur, nimis absurdum esset. Reuera itaque Cometes hic omni sensibili Parallaxi destituebatur, quod et sequentis diei consimili methodo instituta consideratio comprobauit.
|Die 2. Martij, hora 7. M. 16½. cum Cometa esset in 90. Horizontis a Meridiano gradu, Altitudinem 50. part. vix tribus desideratis scrupulis obtinens, Declinationem habuit part. 39. M. 21½. Vnde a Polo distabat P. 50. M. 38½. At hora 15. M. 35½. quando in Meridiano fuit, infra Polum, habuit altitudinem a Refractione liberatam P. 5. M. 29½. Ideoque a Polo abfuit P. 50. M. 25. Fuit autem sequentis diei H. 7½. in consimili altitudine Declinatio P. 40. M. 0. quare mutatio eius diurna eruitur 38. M. Correspondent itaque horis 8⅓. vtrique obseruationi intercedentibus M. 13½. modo aliquantula etiam habeatur ratio, quod in primo Restitutionis diurnæ Triente, Declinationem paulo celerius mutarit, quam postea. Debuit ob id cum Meridianum infra Polum transiret, distantia eius a Polo, seruatâ alterationis propriæ analogiâ esse P. 50. M. 25. quod apprime cum ipsa obseruatione consentit. Ita vt hîc quoque Parallaxis nihil impedimenti obiecerit: cum tamen, si in confinio Orbis Lunaris extitisset Cometes, ea ipsa effecisset, vt non saltem interuallo tot horarum Polo propior 14. Minutis, prout motus proprij ratio exigebat, redderetur, sed in citimâ Meridiani altitudine nonnihil etiam remotior ab illo, quam in altitudine P. 50. apparuisset. Parallaxis enim, Declinationis augmentum, per quod Polo propior fiebat, plus vltra absorbsisset. In hunc itaque modum, vel ex his duabus obseruationibus circa primos dies Martij habitis, satis certo patuit, Cometen nulli Parallaxi fuisse obnoxium, ideoque non saltem in ipso Æthere longe supra Lunam reponendum, sed et Solari Orbe propiorem vix extitisse.
|Refractionis vero implicatio, de qua semel atque iterum dixi, si cui hæc forte dubium aliquod mouet, facilime euitari potuit circa citimam, vti decuit, eius altitudinem, ex quo Lucida Medusæ Stella consimili ferme eleuatione Meridianum in propinquo transiret, ita vt Refractiones, quæ in hac Fixâ contingebant, Cometæ etiam commode applicari potuerint. Veluti hæc, et alia ad Parallaxium præsertim enodationem facientia, suo loco et tempore latius atque specialius explicare, Ceometriceque demonstrare constitui. Nunc Tabellam illam, Cometæ apparentias ad horam 9. P. M. singulorum dierum, quibus illuxit, continentem, quam pollicitus sum, subiungam, cuius succinctam explicationem præmittere lubet.
DUÆ priores Columnæ Menses et dies, quibus Cometa nobis apparuit, denotant. Intelligenda autem venit vbique Hora illa Nona completa, ad quam eius motuum habitudines relatæ sunt, a Meridie assignati diei elapsa, idque in longitudine locorum part. 37. proxime.
Tertia Columna ipsum Cometæ motum proprium in suo tramite ab intersectione cum Æquatore in parte 339. Min. 45. numerat, inclinante |sese ductu illo arcus maximi ad Æquatorem partibus præcise 42. ita vt vix vnicum negligatur scrupulum.
Quarta, quantitatem arcus motus diurni, quem Cometa proprio cursu, in suo, quem designauit, arcu absoluit, ob oculos ponit, ibique multo concitatiorem ab initio fuisse, quam vbi ad consummationem tendebat, liquido patet. Neque tamen prærupto aut tumultuario cursu ciebatur, sed ordinario et a celeriore in tardiorem successiue atque conuenienti proportione sese remittente, quod etiam ex quarta illa Columna satis colligere licet.
Quinta et sexta, respectu Æquatoris Cometæ Apparentias in Declinationem, quæ vbique Borea erat, atque Ascensionem Rectam, dispertiunt.
Septima et octaua, eiusdem habitudines ratione Eclypticæ, quoad longitudinem a puncto Æquinoctij verni, et latitudinem semper Boream exprimunt.
Etsi vero non omnia per Triangularem supputationem adhuc ob ocij defectum, ex obseruationibus subtiliter rimatus sim, sed plæraque e Globo nostro Orichalcico, qui Sexpedalis in Diametro est, Mechanice saltem deduxerim, tamen non dubito, hæc satis præcise constituta, ipsisque Apparentijs apprime consona esse.
|DIARIVS MOTVS COMETÆ EX OBSERVATIONIBVS DEDVCTVS, PER DVODENOS QVIBVS CONSPICIEBATUR DIES, et VBIQUE HORIS A MERIDIE NOUEM COMPLETIS ADAPTATUS.
MENSES | DIES | Motus in suo proprio ductu | Motus diurnus proprius | Declinatio vbique Borea | Ascensio Recta | Longitudo ab Æquinoctio | Latitudo vbique Borea | ||||||
FEBRVARIVS | G. | M. | G. | M. | G. | M. | G. | M. | G. | M. | G. | M. | |
23 | 37 | 32 | 24 | 1 | 9 | 29 | 18 | 27♈ | 18 | 14 | |||
7 | 34 | ||||||||||||
24 | 45 | 6 | 28 | 16 | 16 | 26 | 26 | 21 | 19 | 33 | |||
6 | 34 | ||||||||||||
25 | 51 | 40 | 31 | 40 | 22 | 58 | 3 | 17♉ | 20 | 24 | |||
5 | 36 | ||||||||||||
26 | 57 | 16 | 34 | 15 | 28 | 52 | 9 | 11 | 20 | 55 | |||
4 | 43 | ||||||||||||
27 | 61 | 59 | 36 | 12 | 34 | 9 | 14 | 16 | 21 | 12 | |||
3 | 52 | ||||||||||||
28 | 65 | 51 | 37 | 38 | 38 | 39 | 18 | 25 | 21 | 15 | |||
3 | 17 | ||||||||||||
MARTIVS | 1 | 69 | 8 | 38 | 41 | 42 | 36 | 21 | 57 | 21 | 15 | ||
2 | 48 | ||||||||||||
2 | 71 | 56 | 39 | 27 | 46 | 2 | 24 | 56 | 21 | 12 | |||
2 | 25 | ||||||||||||
3 | 74 | 21 | 40 | 6 | 49 | 1 | 27 | 29 | 21 | 7 | |||
2 | 3 | ||||||||||||
4 | 76 | 24 | 40 | 32 | 51 | 43 | 29 | 44 | 20 | 58 | |||
1 | 44 | ||||||||||||
5 | 78 | 8 | 40 | 53 | 53 | 58 | 1 | 34♊ | 20 | 52 | |||
1 | 34 | ||||||||||||
6 | 79 | 42 | 41 | 10 | 56 | 0 | 3 | 15 | 20 | 46 |
|Post diem sextum Martij Cometes nusquam amplius cernebatur, imo eâdem vesperâ adeo exilis fuit, vt ægerrime se Instrumentis denotari pateretur, nam nisi a visus acumine pollentibus etiam loco monstrato vix conspiciebatur, Lunaribus radijs corpus eius per se admodum extenuatum plus adhuc offuscantibus. Attendebam igitur diligenter peracto Plenilunio, circa dies medietatem Martij proxime antecedentes, an vespertinis temporibus Lunâ nondum exortâ, ipsius aliquod vestigium superesset, sed nullum prorsus vspiam extabat. Non igitur diu post sextam Martij durauit, nec etiam ante 23. Februarij multum erat aspectabilis. Sicque tota eius Periodus dimidio circiter Mense conficiebatur.