Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
VIRO NOBILI TYCHONI BRAHE, DOMINO ET AMICO OBSERVANDISSIMO.
VERNAS SALUTES, CHEIROS ET MELISSAS.

RECEPI literas tuas, amicissime TYCHO, quas magna cum voluptate legi. Obsecro, dum illas funderes, quis te Olympicus radius tinxit, ut me quoque eadem tinctura figeres? An te sacrum Veneris sulphur, an Bacchi æthereus Mercurius, an dium illud Apollinis sal ab antiquis celebratum afflavit? Non sint mihi Urania et Vulcanus propitij, si isto extemporaneo flumine meum delectaveris plurimum. Non semper præmeditata aut digesta diu felicius cadunt. Extemporanea et impetuosa esse illa necesse est, quæ momento solidum penetrantia, penetrata in sui naturam convertunt: ut patres nos nostri et fulmina utriusque Meteorologiæ docuerunt. Ubi Soli, quem colo, sacrificabo, supplex ipse precabor, sæpius ut tali te calore percellat. Macte sis atque hac mentis sublimitate, paucis cognita, cresce, donec te Iovis armiger ales in solium magni referat Iovis, unde ruinas labantis possis informes cernere mundi. Quod si fieri debet, utique fugiendus Gheburah et malum Aquilo: Auster bonus quærendus est et vitalis Oriens, ubi vitam, donum et talentum, quod nobis concreditum est, recepimus. Hic Auster Oriensque nec locorum astringitur miserijs, nec certam ad plagam mundi sensibilis declinat: Ubique sunt: intra, extra omnia: in antiqua Iliade, in thesauris Universi, in abyssis animorum: imo intrate; hoc multis quæsitum Latium et Saturnium regnum. Non igitur versus Austrum sensibilem quærenda illa Olympiæ civitatis civilitas: nisi quatenus rigida Septentrio, tantum non tuleris, uti etiam forte non semper feret splendorem, tantumque donum, vel te ipso (quod sæpius inaudivi) vate atque interprete. Neque tamen hic, in quo spiramus, Aquilo solus formidatam Barbariem alit. Etenim in extremo Oriente Austroque animas Boreæ penetrabile frigus etiam nonnunquam adurit, et latus hoc mundi, quod nebulæ malusque Iupiter urget, amœna quoque temperie perfundi dubium non est: illis tamen solis cognita, qui supra temporis et locorum Horizontem lumen intuentur. Profanum itaque sit voluptatis hortum temporum locorumve carceribus includere. Rident hasce exuvias maculis purgatæ Lunæ et nitentes Berilli. Nosce te ipsum et omnia noveris. In hanc dioptram respicientem nunquam te turbida fallet imago. Hactenus silentia: nunc verbum unum. Venit hisce diebus ad nos Coloniâ imperterritus ille Danus Wiburgensis, cuius apud te sæpenumero mentio facta est, Græcus, Arabs, Galenicus, Paracelsicus, Theologaster, Philosophus, Medicus, Syrupiaster, Chymista, et plus, si velles: interim tamen ex his omnibus nihil. Hic Wiburgiam invisurus diu non visit senem parentem, heri profectus is est, rediturus ad nos brevi. Conditionem philosophicam captat, aptam Spagiricis pulveribus et sudore Chymico. Est mirabilis Apothecarius: tibi, modo frugi esse velit, non displicebit. Si animus tibi est talem aliquem servitio adiungere, procul dubio in patria et extra patriam utilis tibi esse poterit. Ubi hominem ipse videris, fronte tecum loquetur. Interea si ipse brevi huc non concesseris, de hoc ipso negotio rescribe verbum unum. Sed audi, Nymphas sylvestres violasse te Nympharum Amatores narrant: evulsis sacris quercubus et late minitantibus alnis, vitaque privatis arboribus: quoniam hæ dolent, quod morte sua (quam illis te intulisse toties ajebas) alijs sepultis digestisque rebus, vitam calore non posse excitare per te prohibeantur. Certe ut in Austrum vel Occidentem ad nos perferantur ratibus, in medio Aquilone non deerunt Aquilones.

Vale; et si coronam vernam expetis, Nymphas placa.
T.
Pratensis