Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILI ET GENEROSO VIRO TYCHONI BRAHE A KNUDSTORP, AMICO SUO PLURIMUM COLENDO.

GENEROSE et clarissime vir, Domine et amice perpetuo colende, recordari mei PRATENSIS sine lacrymis non possum, cum animæ plus quam dimidium perdiderim meæ. At cum dolor iste nobis communis sit, ego frustra me affligendo tibi molestus esse desinam, et tuis literis respondebo. Quæ certe mihi fuerunt gratissimæ, et plurimum profuerunt. Nam illæ me veterno quodam oppressum excitarunt, et quasi in tenebris lumine privatum errantem in rectam reduxerunt viam, ut ea, quæ me decent, præstarem. Scias igitur, mi amantissime TYCHO, lapidem angularem paratum esse, sed cum inscriptionem seu dedicationem, et quædam alia mystica sacraque ille optimæ recordationis PRATENSIS sibi reservasset, iurareque voluisset, ego mihi (quod tantus vir facile conficere potuisset) tribuere non ausus sum, ut quicquam in ijs, nisi te mandante, vel potius præscribente, tentare voluerim. Te igitur oro, si Mercurium tibi caducei usuram negare non velis (illius enim verbis lubenter utor) ut, quod tui studiosissimus in se receperat, et mihi iure quodam debebat, tute perficias et persolvas, vel ego cogar (etsi invitus) nescio quid in te desiderare. Ut autem hac in re facilior promptiorque sis et mihi citius respondeas, ne magnum illud opus nostra mora et tua culpa remoretur, oro ut ijs, quæ in schedula scripsi, addas, immutes, subtrahas, vel ut uno verbo omnia complectar, una litura deleas, et statuas, quid sit faciendum, quid scribendum, cum id facile efficere queas, et ego tibi obsequar lubentissime. Quod si me tui amantissimum esse et observantissimum credideris, non falleris.

Vale, Vir præstantissime, et cito rescribe.
Tibi deditissimus amicus
Carolus Danzeus.