Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE GENERIS, DOCTRINA ET VIRTUTE PRÆSTANTISSIMO DN. TYCHONI BRAHE OTTONIDI, DOMINO DE KNUDSTRUP, DOMINO ET AMICO SUO SUMMA OBSERVANTIA COLENDO. S.

BENEVOLENTIÆ tuæ erga me singularis, generose Domine, testimonium sunt non solum tui sermones suavissimi, quibus hîc liberaliter sum institutus, sed etiam liber tuus de Stella Nova editus, quem mihi dono mittere non dubitasti. Quare quamprimum eum a D. WOLFIO, Compatre meo charissimo, accepi, prima quacunque occasione oblata ad te gratitudinis ergo scribendum duxi, præsertim cum id meus in te amor et singularis observantia, qua te semper sum prosecutus, flagitaret, ne aut spacio temporis aut locorum intervallis diminuta esse videretur. Dominationi igitur tuæ primum de salvo atque incolumi in patriam reditu gratulor, eamque incolumitatem tibi perpetuam esse precor. Deinde pro libro tibi gratias, quas possum, maximas ago. Etsi autem ea non est mei ingenij facultas, ut parem gratiam referre possim, tamen affirmo, me omne meum studium, omnem meam observantiam cultum honorem denique tibi dicasse, meque tuarum maximarum virtutum, quas semper sum admiratus, memoriam perpetuo conservaturum esse. Porro te ignorare nolo, mi Domine TYCHO, SCHISLERUM γνωμονοποιὸν nostrum confecisse Globum ex cupro fabrefactum secundum omnes dimensiones perfectæ, veluti tuum Automaton, rotunditatis, cuius diameter quinquepedalis. Globus autem tali arte est fabrefactus, ut in 8 partes dissolvi et rursus in integrum restitui possit, necessitate exigente, quem in Hispaniam unâ cum Astrolabio quantitatis eiusdem per MARCUM FUGGERUM est misurus. Cum itaque viderem Globum, de tuis commodis cogitans quærebam, num etiam maiorem conficere posset? qui respondit ita, seque ad tale corpus conficiendum motum esse ex eo, quod audivisset D. tuam hîc artificem quæsivisse, qui id præstaret, seque posse æque conficere eiusmodi corpus, cuius diameter esset 8 vel 10 pedum, et ea arte, ut in 40 circiter partes resolutus facilime vasique inclusus, commodissime vel per mare vel per terras transportari possit. Cum autem ulterius quærerem, quantum cuperet pro tali corpore conficiendo, me ad D. tuam hac de re scripturum, respondit, non minus quam 1000 aureos, circulis exceptis et pede. Quare cum hîc Globum viderim ligneum, qui tamen propter ligni naturam suis ex æquo partibus non respondere videretur, hac de re certiorem facere volui, ut si forte eiusmodi corpus globosum D. tua habere cuperet, quod et ad durationem et perfectionem magis accederet, sciret, hîc esse Artificem, qui hoc se præstare posse diceret. Proinde si qua in re mea opera uti volueris, efficiam ut te nec sumptuum pœnitere queat, nec ego cura, opera et studio tibi defuisse videar, modo cum aliquo agas, qui artifici dimidium sumptuum tuo nomine exponat. In ceteris neque diligentia neque fide unquam deero.

Novi quod ad te scriberem non habebam, nisi forte scire velis, hoc ipso die post obitum PEUTINGERI in Duumvirum, quem nos vulgo Stadtpfleger nominamus, MARCUM FUGGERUM electum esse cum omnium civium admiratione.

Hisce vale feliciter, et me, quod facis, amare perge.
D. T. deditissimus Iohan. Maior.