Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILI ET GENEROSO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE OTTONIDI A KNUDSTORP, AMICO SUO SEMPER OBSERVANDO.

GENEROSE et clarissime vir, Scotus hîc quidam in hoc postremo bello Danico et Suetico stipendia sub Capitaneo IOHANNE CLARICO Scoto meruit, et parum, uti opinor, illi restat, ipsi etiam serenissimo Regi aut quæstoribus eius incognitum et memoria elapsum. Quod si tu hunc afflictum tua gratia et favore apud Regem aut per aulicos amicos iuvare possis, obnixe te oro, ut id facias. Et hoc etiam tibi persuadeas, quod tibi hac de re nec scripsissem, nec molestus fuissem, si literæ, quas tibi BUCHANANUS, serenissimi Scotorum regis Præceptor, nunc scribit, ad id me non impulissent; cuius preces magnum apud te pondus habituras esse spero, cum ille Poëta sit doctissimus, et Theologus minime seditiosus, nec Reipublicæ perturbator, nec etiam ARISTOTELI nimium addictus, quo etiam quidam Theologiam profitentes abutuntur. Scotus ille responsum hîc a te expectabit, et literas ad aulicos amicos, ut negotia isthic tutius et facilius expedire possit. Postea si voles, BUCHANANO rescribas. De Astronomicis quibusdam libenter te audiam disserentem, ubi simul affuerimus. Nam Theorias Planetarum revolvere, et faciliori a te excogitata Methodo discere plurimum aveo. Astrologica, quibus tu moderate uteris, nec nimium (quod laudo) ijs tribuis, non valde vitupero quidem, sed neque admodum suspicio, ut multi alias solent, siquidem a Domino CALVINO olim in his absterritus sum, cum Argentinæ simul essemus, quando istis vaticinijs admodum addictus fuissem. Habent enim nescio quid, quod hominem trahit ad se, ut ijs nimium adhæreat et fidat. Is enim, cum vidisset, me eo credulitatis in hisce prædictionibus pervenisse, ut de adulterijs etiam mulierum hinc nonnulla, quæ, ut fatear quod verum est, raro falsos habuerint eventus, prædicere me posse iactarem, pro sua autoritate et gravi iudicio me increpavit, et male mihi minatus est, si ista non relinquerem. Quare cum eum suspicerem, atque in pretio haberem, mecumque STURMIUS plurimum illis tribueret, non ausus sum talia ulterius serio attingere. Astronomica tamen semper plurimi æstimavi, atque uti merentur, magnifeci, et etiamnum magnifacio. Quare in ijs aliqua etiam hac invalescente ætate de præceptore discere plurimum desidero, quod et te mihi non denegaturum spero.

Vale, Vir integerrime, et me, quod plura non scribam, excusatum habe, Uraniamque tuam meis verbis reverenter saluta.
Tibi deditissimus
Carolus Danzeus.