Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD D. PETRUM SEVERINI.

...... hæc ego ad te perscribere volui, ut et tu huius Cometæ si non instrumentalem saltem ocularem et physicam observationem instituere possis, et apud Regem efficere, ne forte ego hinc avocer interim, dum Cometa fulget, ut plenam eius observationem per instrumenta, quæ hîc solum in promtu habeo, perficere possim. Si vero, antequam servus meus has tibi reddiderit, id quod caveri vellem, factum est, da operam, ut Regis consensu per alias literas infectum fieri possit.

Vale et saluta amicos.
T.
TYCHO BRAHE.