Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD HIERONYMUM WOLFIUM.

S. REDDITÆ mihi sunt literæ tuæ, doctissime et amantissime Domine WOLFI, quas circa finem Martij huius anni ad me dedisti, quæ non minimum mihi attulerunt voluptatem, quod ex ijs te pro ea ætatis et consuetæ valetudinis invalida ratione salvum et incolumem esse intelligerem. Scripta vero eorum, qui de Cometa aliquid in Germania publicârunt, quæ tunc temporis a WILLERO tam cito habere non potuisti, a Domino PAULO HAINZELIO recepi, in quibus præ cæteris placet MÆSTLINI diligentia et proxime ad veritatem accedens observatio eique innixa Mathematica demonstratio. Nec dubito, quin is, si limitibus ad instrumenta metallica magna et exquisita conficienda instructus esset, aliquid egregij ex observationibus in restituendis et corrigendis motibus cœlestium corporum moliretur. In Apogei certe anticipatione et Excentricitatis Solis augmento, tum etiam octavæ Sphæræ celeriori, quam existimat COPERNICUS, promotione, quantum ex ijs, quæ HAINZELIUS communicavit, percipio, a nostris inventis proximeque elapsis, aliquot annis sedulo factis observationibus non multum discrepat, ut latius ad Dominum HAINZELIUM perscripsi. Ephemerides eius, vel si quæ alia ab ipso publicata sunt, ad me transmittas velim. Et, si is aliqua familiaritate tibi coniunctus est, ipsum etsi mihi ignotum meo nomine salutes quæso et ab ipso impetres, ut per occasionem mihi scribat, suasque observationes, si quas habet exactiores, mecum (si ita libuerit) communicet; ego vicissim idem ipsi præstiturus sum et ipsius conatus, quacunque ratione licuerit, promovere studebo. Si vero interea aliquot Scripta de Cometa illo adeptus es præter ea, quæ ad me misit Dn. HAINZELIUS, peto ut mihi illa, qualiacunque sint, transmittere non graveris. Ego propter varias occupationes tam Regis, quam amicorum nomine incidentes, inprimis vero propter ædificationem et œconomiæ novæ instituendæ molestias, quibus implicor, ea quæ de hoc Cometa concepi, et quæ ex observationibus certis demonstrare satago, nondum absolvere potui. Spero tamen per otium hybernum, Deo volente, me id effecturum, ubi et alia quædam, quæ Astronomiæ erratis corrigendis opportuna sunt, elaborare animus est. Huic enim studio vacare inter plurimas alias occupationes non intermittam, et instrumenta huic negotio idonea partim parata habeo, partim indies parari curo, quæ et magnitudine et habilitate et diligenti elaboratione mechanicæ veterum et recentiorum Astronomiæ tractationi, sumtu magno, labore diuturno, confectione exquisita minime cessura confido. Ædificationis vero nostræ structuram ita adornavi, ut his utendis sideribusque commode in ea observandis quam maxime competat. Eam enim ob causam in hanc Insulam secessi, ut Philosophiæ et Astronomicis exercitijs libere operam navare possim; et quanquam præteritis proxime annis ob ædificationum molestias nonnihil in his strenue exequendis impeditus fuerim, tamen spero, me in posterum (si Deus vitam et vires suppeditaverit) maiori commoditate, quam interea paro, id recompensaturum. Hæc ad te perscribere hoc tempore placuit, ne hic doctissimus vir Μ. ANDREAS SEVERINI mihi familiaritate iunctus ad te pari ratione mihi devinctum sine nostris literis veniret. Is enim, cum se causa lustrandi quasdam in Germania Bibliothecas per aliquod tempus discurrere velle proposuisset, Augustam etiam ad vos se abiturum aiebat. Peto itaque, ut si qua in re ipsius desideria promovere possis, efficias, ut sentiat, te non solum TYCHONIS, sed eius insuper amici amicum esse. Bene vale carissime WOLFI, et quavis data occasione mihi scribere et quod saltem licet, calamo et charta gratam amicitiæ nostræ memoriam conservare ne intermittas; ego vicissim nullam occasionem frustra præterlabi sinam, quin intellifas, me tui perpetuo amantissimum permanere.

Iterum quam felicissime et diutissime vale, mi carissime WOLFI.
T.
Tycho Brahe.