Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM BRAHE.

EADEM Tabellarij fortuna, TYCHO nobilissime, amice colende, hîc sumus usi, qua tua præstantia. Nam Aurifaber ille, qui tuas reddiderat, hinc abijt. Quis literulas sit perlaturus, nescio, sed sub vesperam demum mihi nuntiatum est, ut rescriberem. Itaque cogor esse brevior et ob temporis brevitatem et propter diem festum. Absentibus WILLERI ministris non possum parare libellos nostrorum, qui de atrocissimo illo Cometa, quem unquam vidi, scripserunt. Et sane puto nec Tabellarium grandiusculos libellos perlaturum et quæ tu elaborâris, propediem nos accepturos. Quæ autem de amplitudine vestræ regionis et fortitudine gentis scribis, satis nota nobis sunt, et Cimbros, Ambrones et Teutones a Martha C. MARIJ maga potius, quam a Romanis esse victos arbitramur. Linguam vero vestram ijs ornavit et antiquitatis et proprietatis et copiæ laudibus IO. GOROPIUS, ut eam vel Hebrææ anteponat, nedum Latinæ et Græcæ. Itaque si hîc esses, Cimbrice a te disceremus. Sed fortasse nobis ætas obstaret, quo minus essemus dociles. Nam mortuo adhibere medicinam, et docere senem idem esse Græco proverbio dicitur. Me quidem senectus et pigrum et obliviosum facit, et multipliciter tam corpus quam animum affligit. Quomodo autem me contra eam, tanquam morbum incurabilem muniam, non video, præsertim deficiente hîc vino bono et incorrupto, quo solo tanquam antidoto moderate sumto uti soleo contra tam invictum hostem, uti scis meum morem. Quare sive me hîc enneaticus climacter, ὁ ἀνδροδάμας, sustulerit, sive 66to tollendum reliquerit: susque deque fero, modo CHRISTUS Servator in Palatio sui patris parvulam aliquam cellulam assignet, in qua beate et æternum requiescam, quod ita fore clementia divina fretus confido.

Respublica nostra in eo statu adhuc est, quem hinc discedens reliquisti. HAINZELIUS filius nuper a me uxoris suæ Genesin confici voluit, cum ego respondi, D. TYCHONEM id in melius præstare posse, si vellet. Sed sane dubito, an velles, cum hîc in talibus difficilimus fueris. Isti homines affectibus suis indulgentes, succensent Astrologis et vera et falsa dicentibus. Itaque Tiresias soli Apollini vaticinandum esse dixit apud SOPHOCLEM, qui hominis indignationem, quippe Deus negligat. Eclipsin Solis in ♓ hîc vidimus pene integram, in qua et CYPRIANUS, sed minus tamen quam COPERNICUS aberravit. Cuius Ephemeridas MICHÆL MÆSTLINUS instrumentis cœlo uti opinor adhibitis ab anno 1577 usque ad annum 1588 correctiores se esse editurum mihi pollicetur, nisi Typographus in mora sibi sit. Sed iam manum de tabula. Nam advesperascit et rhabarbarum scriptionem meam interpellat, quo uti sæpius contra Ischiadem et Chiragram cogor. Tuam vero Excellentiam et valere et florere omni bonorum genere ex animo et spero et opto.

Vale.