Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

CUM tuus Typographus, Nobilissime Charissimeque TYCHO, Rostochium venit, abfui, domum vero rediens, literis tuis lectis pecuniam in scapula obsignatam aurigæ Witebergensi triduo post tradidi, nolui enim resignare. Nihil itaque pecuniæ reservatum, qua auriga satisfieret, aut libri aliqui emerentur. De motuum Solis et Lunæ reliquorumque Planetarum emendatione, quæ præ manibus habes, expecto ut in lucem prodeant. Ego certe in omnibus Eclipsibus crassis nostris observationibus videor animadvertisse, calculum PURBACHIJ propius accessisse ad tempus apparens, quam COPERNICI. Ad singula autem momenta motus Solis respondere ex tuis observationibus deductos, gaudeo. Idem si in ceteris præstiteris, bene de omnibus mereberis, et æternam laudem apud posteros consequeris. Et ego ita sentio, tam multa, quæ de anni inæqualitate referuntur, ex imperfectis vel falsis observationibus nata esse; motum enim illum cœlestem ijsdem perpetuo metis includi, et tam operosis hypothesibus COPERNICI in motu Terræ astruendo non fuisse opus, quas falsas esse dubium non est, et forte non satisfaciunt etiam apparentijs evidentibus. Ob id desiderabam organum, quod mihi ob oculos obiceret totam illam COPERNICI imaginationem, quam ego, ut verum fatear, ex simplici illa delineatione nunquam plene assequi potui. Et quamvis tecum sentiam, non tam in ijs organis laborandum, quæ alterius phantasias oculis obijciant, quam quæ motus cœlestes nobis aperiant: est tamen hominis eruditi, quique aliorum inventa velit explicare, hæc intelligere, et quantum fieri potest, oculis obicere. Imo optandum esset, posse sine ullis hypothesibus motus cœlestes tradi. Quod ut forte fieri queat, apparentijs tamen satisfieri nunquam poterit. Hypotyposes PROCLI ob nostri Typographi negligentiam non excuduntur. Extant autem, magnæ constructioni CL. PTOLEMÆI adiunctæ, verum ita corrupte editæ, ut autorem suum non agnoscant. Editæ sunt alibi opera GEORGII VALLÆ Placentini, ijs credo ab eodem autore tralatas Hypotyposes esse adiectas. Quod si hoc opus VALLÆ habeas, velim ad me mitti, quo tantum percurram hanc Hypotyposium translationem, remissurus quam primum. Mitto IOSEPHUM SCALIGERUM de emendatione temporum et MÆSTLINI de emendatione Calendarij. MAUROLYCUM hoc tempore, ut neque Gratiopolitanum consequi potui. Si quid in posterum nanciscar, ad te mittam. Quod si velis prius tibi precia perscribi, id quoque facturus sum. Hic tuus servus dum aliquot diebus hîc navem, quæ solvat in Daniam, expectat, consumsit solidos 32. Et typos nescio quos maioris notæ emit, de quibus mecum actum ut precium penderem. Verum cum huius rei nulla in tuis literis facta sit mentio, et ignorem, utrum hoc tuo iussu factum sit, nihil a me persolutum. Ex ipso plene omnia de typis intelliges.

Bene vale.
HENRICUS BRUCÆUS.