Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHONI BRAHE NOBILI DANO, MATHEMATICO CLARISSIMO, AMICO PERCHARO HENRICUS BRUCÆUS.
S. P.

ChARISSIME TYCHO, pecuniam qua VITO Typorum fusori et mihi satisfieret, accepi. De Calendario per tuorum aliquem edendo utrum sententiam mutâris, nescio; in tanta tamen iudiciorum incertitudine malim nihil tale edi, ne artis vanitas confirmetur. Quod si quid certi subesse iudicas, age, prodeat ille tuus in lucem, et declaret, se vel a te vel aliunde plus didicisse quam alij. Quanquam ego ab omnibus et laboratum esse hactenus frustra et in posterum laboratum iri existimem, rationibus meo iudicio, quæ refelli nequeant, id ipsum demonstrantibus. Cedam tamen, si videro, me a quoquam ipsis hisce prædictionibus vinci, nec quæram contra experientiam rationes. De Astrologi istius operibus facile arbitrabar, te ita sensurum, cum aliquot paginas inspexissem. Sic magnis voluminibus sæpe et claris titulis imponitur mundo. Nihil hisce nundinis prodijt Mathematicum, nec nostri Bibliopolæ quicquam attulerunt venale. Literas si quas Pragam mitti ad HAGECIUM velis, dabo operam ut deferantur. Legi tuos versus,

qui in PTOLEMÆUM et COPERNICUM scripti sunt, et inprimis mihi placuere. Præter enim carminis venustatem multa sunt eleganter inventa et erudite tradita. Vide, ut tuos Cometas brevi habeamus, cum iam sis instructus Typis. Quod si plura a VITO desideres, offert suam operam. In me quoque nec voluntatem nec studium defuisse agnosces. Tractatus noster de Crepusculis est in fine libri secundi de motu primo; eum si legas, non dubito placiturum.

Bene vale Nobilissime amantissime TYCHO.