Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI VELLEIUM.
S.

PERIUCUNDUM mihi auditu fuerat, amantissime D. Magister ANDREA, quod nuper Hafniæ ex epistola tua Magnifico Domino DANZÆO inscripta intellexeram te brevi nos invisurum, modo hyems iter tuum non impediverit, vel potius gentis in retractandis pollicitis consuetudo. Cur vero nunc has ad te mittam, fraudulenta discessio cuiusdam servi me impulit, quod se in hunc modum habet: ob turpiter et inhoneste commissa facinora cum ancilla mea, quæ claves ad penu meum conservabat, cum qua ipse et libidinem et furta exercuit, unâ cum hoc altero, quem nunc secum abduxit, quæ etiam eo nomine cum infamia a me dimissa est. Hæc tamen omnia hactenus dissimulavi, parcens ipsius famæ, ob ætatem, artem et Ripenses amicos, adeo ut nemo me ea rescivisse de ipso intellexerit, sed saltem in alios corrivales ipsius tota culpa redundârit, nulla ipsius facta mentione, prout nostra postulat amicitia, quia est res malo exemplari propter alios meos opifices et servos, impune citra omnem causam et necessitatem se subducere. Ubi ipsum recepero, si resipuerit et culpam deprecatus fuerit, lenius cum illo agam quam promeritus est, præsertim te pro illo per literas intercedente. Omnem itaque move lapidem, charissime M. ANDREA, ut certo mihi restituatur, quod sane non difficulter efficere poteris, et da operam ne intelligam te minus sincere meas partes in hoc negocio agere, ne labefactetur amicitia nostra, quæ propemodum vacillare nonnihil mihi videtur ex literis Domino DANZÆO a te perscriptis, ubi vehementiæ et acerbitatis ob nescio quos versus me insimulas. Callide quidem satis pro teipso, ut apud æmulos per tralationem a suspicione consensus te liberes, sed pro tuo TYCHONE minus candide et fortasse etiam pro intimo tuo proprio sensu et iudicio minus vere. Vale et da operam, ut in hoc negocio tuam erga me fidem experiar. Saluta METTAM cum utroque parente ceterisque amicis nostris. Iterum vale et admonitionem hanc meam ut libere prolatam patienter et sincere accipe.

Iterum terque quaterque vale et ante hyemem, si per tempestates licuerit, nos invise.
TYCHO BRAHE
mea manu.