Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

TYCHO BRAHE AD HENRICUM RANZOVIUM.

QUOD prioribus tuis litteris, Nobilissime et Eruditissime Domine RANZOVI, nunc quam vel tu expectâras vel ipse proposueram, serius respondeam, effecit Hyemis asperitas, quæ insulam hanc undique glacie circumsæptam, quo minus hinc multo tempore solveretur, præpedivit, dumque interea alijs rebus occupor, facile fit, ut per incuriam mora hæc mihi vel invito obrepuerit, quam ut candide interpreteris etiam atque etiam te rogatum volo. Quantum ad Landgravij petitionem attinet de observationibus Cometæ præterito anno visi, quas a me ipsius Celsitudo desiderat (velut ab exemplari litterarum tibi inscriptarum mihi transmisso cognovi) existimo me ipsius desiderijs pro virili satisfecisse. Dedi enim hoc nomine circa initium huius mensis ad ipsius Celsitudinem litteras et unâ adiunxi compendiosam quandam eius Cometæ ex observationibus nostris descriptionem. Habebam autem primum in animo hæc tibi mittere, ut per commodam opportunitatem tuo iussu D. Landgravio adferrentur. Verum cum interea negotium quoddam in nundinis Francfordensibus expediendum mihi occurreret, quod certum aliquem et proprium nuntium requirebat, non ignarus Cassellas, ubi Principis Landgravij aula est, in ipso itinere versus Francofurtum constitui, uni ex meis domesticis, qui ad nundinas illas meo nomine profecturus erat, ea etiam, quæ D. Landgravio erant perferenda, commisi; verum ut tu etiam conscius reddaris eorum, quæ Principi illi a me communicata sunt, curavi tum epistolam, tum etiam ea, quæ de Cometa illo conscripseram, denuo exarari eorumque singulorum exemplar tibi inspiciendum cognoscendumque mitto. Addidi etiam Diarium quoddam Astrologicum et Metheorologicum huius anni, a quodam meo studiosorum elaboratum et sex alia exemplaria. Motuum ... Solis a nobis restitutum, cuius in litteris ad D. Landgravium datis fit mentio, siquidem is in hoc Diario continetur, non ... iudicium opus esse peculiari carta denotare.

Quantum vero ad posteriores tuas litteras attinet, quas ante triduum accepi, unâ cum D. Decani Coloniensis litteris et quibusdam picturis urbium et aliarum rerum per cupri cælaturam expressis, cuperem equidem ipsius D. Decani votis in mittendis plurium urbium, quas expetit, delineationibus, adiectis etiam rerum illic gestarum annalibus, satisfacere, sed neminem hîc habere possum, qui eas apprime delineare novit. Nec mihi circa rerum Astronomicarum penitiorem inquisitionem gnaviter occupato otium conceditur ad diversa negotia evagandi. Rescribam autem ipsemet Domino Decano, quam primum per otium licuerit, nunc enim præpeditus sum quodam libello Regi nostro conscribendo, quem intra Paschatis festum me absoluturum promisi. Quod si quid interea ad ipsum litterarum dederis, rogo ut moram hanc meam in rescribendo apud ipsum excusare velis; dabo operam, ut prima quaque occasione ipsius expectationi satisfiat. Vale. Datæ Uraniburgi 23. Martij Anno 1586.