Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM BRAHE.
S.

SERO admodum redditæ sunt mihi literæ tuæ, amicorum optime, nihilo minus fuerunt gratissimæ. Sors iniqua fecit, ut neque tuæ ad me tempestive afferri, neque meæ ad te perferri potuerint. Tuæ enim 25. Augusti scriptæ mihi demum 18. Martij redditæ sunt. Aiebat ille, qui eas attulit, tempestate aëris in itinere fuisse remoratum. Ego vero longe ante, quam tuas accepissem, in ipsis ferijs Nativitatis D. nactus quandam oportunitatem et spem perveniendi isthuc D. SEGURIUM, eius servo et meo populari dederam meas ad te unâ cum meis illis lucubrationibus, quæ si habuissent cursum felicem, tuo desiderio tempestive aliqva ex parte satisfactum fuisset. Pervenerant autem meæ hinc Francofurtum usque. Et ecce, accidit quidpiam, quod D. SEGURIUS consilium eundi in Daniam mutare coactus fuerit, et meæ literæ cum lucubrationibus meis illinc sunt ad me remissæ, quemadmodum hæc omnia intelliges ex meis literis hisce nunc adiunctis, quas illo tempore scripseram. Vides, mi TYCHO, quomodo nostri sensus in unum conspiraverint, modo fortuna favere voluisset optatis nostris, cui iam iam, ne amplius nos eluderet, occurrere ac proprium nuncium ad te mittere volui. Mitto igitur ad te bonum et fidelem iuvenem, qui stipendio a me conductus aliquando in mea domo servivit arte sartoria, cuius est peritus. Is me deliberante de Tabellario ad te ablegando et quærendo, num aliqui Rostochienses hîc essent, cum nullum invenirem, et tempus laberetur, suam mihi hic iuvenis obtulit operam, iturum se ad te, si modo sufficiens viaticum essem ei daturus. Accepi conditionem, et eius voluntatem sum amplexus libentissime. Dedi viaticum perveniendi isthuc, tu vicissim eidem ut redeat ad me, prospicies et laborem eius compensabis. Affert autem tibi primum Privilegium impressorium, quale petebas, non absque difficultate impetratum, eo quod non soleant eiusmodi Privilegia ulli concedi, nisi prius manuscripto exemplo in Cancellariam deposito. Nonnullos enim impetrasse eiusmodi Privilegia pro certis quibusdam libris, qui nec inchoati quidem fuerunt et prodierunt nunquam. Evici tamen meo studio, ut tibi in genere tale daretur Privilegium, quale alius habet nemo. Tu eo fruere ad commodum Reipublicæ literariæ. Taxam pro eo dedi in Cancellariam 12½ Fl., quemadmodum ex schedula Taxatoris Privilegio adiuncta cognosces. Affert item tibi meum exemplum TRAPEZUNTIJ PIRCKMANNUS enim Coloniæ cum a me librum magno studio impetrasset, spe facta illum suis typis edendi multis diagrammatis deterritus, quod magnos sumtus requirerent, mutavit sententiam, ac tandem librum ad me remisit; qui mihi profecto semper admodum charus fuit. Ac certe voluissem ex animo illum facere communem omnibus studiosis, nec dubitabam omnibus scholis futurum admodum gratum; imo isthoc interprete Studiosi introducti fuissent ad lectionem operum PTOLEMÆI, inque eo potius quam in SACROBUSTI libello ieiuno versati fuissent. Ac si saltem primi duo libri aut tres ederentur, sufficerent scholis. Primus liber, scis, olim fuit a REINHOLDO editus et scholijs lllustratus; is posset TRAPEZUNTIJ commentarijs inseri. Sed tu de editione statues, quod tibi optimum videbitur. Interea utere et fruere meo libro, et, si tibi placuerit, describi cura. Sin displicuerit, remitte per eundem hominem. Mitto etiam tibi libellum de Directionum Significationibus. CARIONIS esse dicitur; quanquam existimabam, te Ratisponæ illum descripsisse. Libellus WERNERI de motu Octavæ Sphæræ non invenitur amplius venalis. Fuit adiunctus alijs quibusdam WERNERI opusculis, quæ iam nusquam apparent. Hisce diebus accepi literas Francofurto a Nobilibus illis Gallis una cum Diario a tuo ELIA in tua Officina edito. Hoc mihi fuit admodum gratum, non tantum quod ab illis esset mihi donatum, sed quod tuum nomen asscriptum conspicerem, ad cuius conspectum statim verberavit animum cogitatio, tuum hunc genuinum esse partum; quem legens ordine videbar teipsum loquentem audire. In quo, si non fallor, dico prudenter factum esse, quod nomen tuum non sis professus, illudque maioribus tuis operibus reserves. Licet, ut ingenue fatear, non est vulgare illud Diarium, neque conferri ullo modo potest vulgatis illis Diarijs, quæ isti Diarifices annuatim edere consueverunt. Nam et Cometæ proximi, de quo mihi plane constabat nihil, accuratam habet descriptionem; et motus ☉ et ☾ ex tua observatione habet constitutos. Sed vulgus hominum nescit discernere inter aurum et orichalcum. Itaque prudenter eos facere existimo, qui in levioribus istis vulgi iudicio aut nomen suum non profitentur aut suis discipulis illum honorem relinquunt.

Designatione tuæ insulæ admodum sum delectatus. Unum eius exemplum reliqui in Cancellaria Cæsari monstrandum. Armillæ et Sextantis tui picturam sum contemplatus; quam vellem ipsam machinam videre, et si paulo essem iunior, accurrerem ad te.

Quod tam liberaliter de omnibus mecum communicas, magnas tibi ago gratias. Meas lucubrationes de Nova Stella et Cometis duobus mitto ad te. Quæ illis sunt adiuncta, videbis in ipso opere. Si iudicaveris precium operæ fore, ut uno volumine cum tuis, quæ habes, edantur, omnia tuo iudicio relinquo. Sin putaveris commode edi non posse, aut mea aliena esse a tuis, mea rursum ad me remitte. Nam nuper ad me scripsit magnus quidam et doctus vir, in editionem impensas se facere velle. Sed ego cum tuis mea prodire mallem, quæ, ut spero, non sunt futura dissona. Alios scriptores de Cometis proxime præteritis, præter illos, quos meæ Dialexi seu meis opusculis adiunxi, non habeo. MÆSTLINI de Cometa anni 77 scriptum te vidisse existimo. B. V. et Dom. fratrem tuum meis verbis saluta officiosissime, ac etiam eius collegam, quem hîc secum habuit. Pragæ 19. Maij iuxta novum, aut 9 iuxta vetus Calendarium, Anno 1586.